Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Quia ergo diuersa erat capacitas uisendi dominum, ut bonus medicus, sicut infirmitas exigebat, et diuersa remedia hominum infirmitatibus conferebat, ideoque languenti saeculo in fine plus contulit medicinae, ut et illorum primorum uirtus praepotens monstraretur, et nostri generis periculosa infirmitas nosceretur, dicente domino: Non egent sani medico, sed qui infirmi sunt.

Maiores sunt itaque priores illi, qui audientes credebant, ut Seth, Enoch, N9ё et ceteri, quam nos, qui et audientes atque legentes misericordiam Christi domini et bonitatem eius contemnimus copiosam.

Nam et Iudaeorum causa et aliis locutus est linguis, ut compleatur quod: In linguis aliis et labiis loquar huic populo, et nec ita erunt credituri, dicit dominus. Nam per Esaiam dicit: Verbum meum mittam in Achaiam. [*]( 9 Numer. XII 6 10 Hebr. I 1 l7 Matth. IX 12 22 Es. XXVIII 11 I Cor. XIV 21 Origen. Hexapl. quae supers. ed. F. Field Oxon. 1875 II p. 479, 11 M Ea. LXVI 19 (I. Grippel) ) [*]( 4 mose Ii moysi B õ terroris editt 6 syna B 7 affllturae B 8 uisionemq; d uisionemq: B 10 annuntians B 12 uidendi A 15 priorum Usenerus 17 Maiores sunt om d 18 post illi q sraвa in d enoc B 20 contemntbns ji 22 ut-linguis om A 23 creditur d )

110

Alia est heresis quae cum legit quattuor animalia in prophetis, non paruum errorem persentit. aestimans quod animalia diuersa forma;1 praedita deum conlaudauerint, ignorantes quod inrationabilia, id est non rationis capacia, deo laudem ut homines referre non possunt.