Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Scriptura enim omnipotentiam dei ita edocet, ut in breui e diuersis thesauris concurrere atque discurrere sidera nuntiauerit, ornamentoque caeli noctique lucisque causa ex parte sint a deo praestita atque commodata, diuersisque horarum
spatiis uelut ad sua loca rursum redire statuta sint, ut e quibus locis exire iubentur cottidie, ad ea loca reuerti iterum praesidente angelo et compellente II... cursum debitum [*]( 8 Gen. VII 13 I Petr. III 20 ) [*]( 2 bonorum B 8 fuisset B di A1 4 pullulasse qui B polluiasse Al pollulasse A2 heredis A 5 immanitatis B existentes B 7 annuntiante B 8 excepto B animin Bl 9 quae B qug A 10 meruerunt B perier A solitanto A 18 caelum B 16 lumini Usenertis lumine B uoluiriine A agcnoscere A 17 quis senserit B que seneserit A 20 Omnipotentia A edocet A adocet B ut in om A 22 lucisquae A ut lucis B 24 uelud A 25 cotidie ad ea B cottide a A 26 excidit: debeant ut )
Qui solem suum oriri facit super iustis et iniustis, et pluit super bonos et malos; et: Nouerunt sidera, inquit, thesauros suos, et cursum dispositum cottidie.
Sunt quidam heretici qui de ueteri testamento multa reprobant, id est Solomonis Ecclesiasten, librum paucis quidem conscriptum sententiis, omnem autem thesaurum caelestis scientiae quaerentibus continentem.
Nam quod omnibus sapientior prioribus sit, ipse saluator testatus est. Cum legunt ergo: Omnia uanitas uanitatis, quae sub caelo sunt et: Desideraui, inquit, habere, ut dictum est, diuersa et: Deus mihi dedit, inquit, et ecce omnia uanitas uanitatis, solum tamen hoc postea addit esse a deo, ut si quis manducet et bibat et benefaciat animae suae.
Quod si hanc escam solum aut hunc potum dixit esse istius saeculi utilem quae carnalis est, nihil autem futurae uitae inmortalis aliud nuntiabat ***, in uanum hominum labor inpenditur. Ergo quod ait apostolus de quibusdam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur ***
*** quod profecto paganorum et Epictireorum est talis heresis, quae uitae pecudum comparatur. Ideoque Homo cum in honore esset, non intellexit, [*]( 4 Matth. V 45 6 Baruch. III 31. 34. 35 12 Matth. XII 42 Luc. XI 31 14 Eccles. I 2. 14 15 Eccles. II 10-11 17 Eccles. II 24 22 I Cor. XV 32 25 Psalm, XLVIII 13. 21 ) [*]( 1 umano-maniestaretur om A 4 annuntians B 5 iustos et iniustos B 7 cotidie B 10 salomonis B 11 autem om B 14 omnia At B omnium A2 19 solam A 21 deesse multa apparet in ntIIII Bl inpeditur A 23 deeet ueluti aperte testatur 25 in honore cum B intellexit om Al )
Si enim et diues in hoc saeculo bene operatus fuerit, necesse & est ut et illic futurae uitae consortium consequatur. Sicut enim et haec terrestris esca a deo data est, ita et illa caelestis esca de lege desideranda est amplius, fides quippe Christi domini de lege et prophetis adueniens cupientibus gloriosa, quam magis Maria quam Martha elegerat, dicente domino maiorem sortem Mariam elegisse, quae non auferetur ab ea.