Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

cuius causa beatus Helias iratus zelo diuino propheta, quia non a deo Christo salutem Iudaeorum rex sperare maluit, sed a musca potius et Accaron ciuitate, iratus in hoc beatus propheta non eum euasurum, sed moriturum in lecto suo ilico diuino spiritu pronuntiauit.

Sunt Troglodytae, qui ita dicuntur in Iudaeis, qui in speluncis habitantes abditis idola colere non desinebant, ut ait Hiezechiel propheta, monstrante domino quomodo in speluncis absconditis seniores populi tenentes turabula idolis sacrificabant, atque ea caecis mentibus adorabant.