Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et quamuis generatio ipsius duplex sit, una diuinitatis indefinita ac sempiterna, altera incorporationis per uirginem temporalis et non est dubium, tamen secundum diuinitatem debemus cognoscere quod neque defuit aliquando esse cum patre, neque qui erat cum patre semper, ex semetipso erat et non de patre genitus noscebatur, ut quidam suspicantur aberrantes.

Utrumque ergo si bona mterpretatione profertur, rectae fidei firmamentum ostenditur, ut et genitum eum cognoscamus de patre proprie hunc unicum filium, non tamen in tempore, sed ante omnia saecula omnemque creaturam esse genitum de patre proprie cognoscamus atque credamus, ut condecet, cumque patre eum in perpetuum manere atque, semper mansisse non ignoremus.

Nulla est ergo separatio aut contrarietas inter esse semper et fuisse et genitum esse. [*]( 2 Psalm, VIII 6 8 Matth. XXII 30 4 Hebr. I 14 6 Luc. XVII 10 11 exscripstt Augustin. de haeres. 80 ) [*](5 exciderunt fere haec: tradita a deo, continetur? Ergo 0 est om B1 12 cum simpliciter] his uerbts denuo incipit A 18 subministrant. subministrant A 14 modis om Bt 15 indiflnita A 16 sempiternS A 22 ut et B ut A 27 semper mansisse B permansissent A )

93

Nam semper esse propter sempiternitatem dicitur, ne temporalis filius aestimetur: genitum autem dicit quia non a semetipso, sed de patre natum cognoscit ecclesia praedicans.

Non ergo diiungendum est unum ab altero, sed coniungenda est sempiternitas filii et generatio cum sempiternitate copulanda, deque patre ita est credenda ac detinenda confessio, ut unus nobis pater genitor et unus nobis filius unicus patris, proprie quippe genitus de patre, cognoscatur.

Ergo semper esse et genitum esse pia fide est aequum ut et sempiterna eius generatio non temporalis sit et filii unigeniti de patre et cum patre uera proprietas ac sempiternitas non ignoretur. Si quis autem primum confitetur esse eum ingenitum, et sic postea fuisse genitum de patre, ignorat quid confitetur.

Cum enim unam putat euadere heresim, incurrit alteram peiorem, ingenitum filium confitendo, immo potius et patrem et filium denegando duoque ingenita praedicando et unius patris ingeniti et unius filii unigeniti de patre proprie denegando uarietatem.

Sunt quidam heretici qui de Faraone ita arbitrantur dixisse dominum per Mosen quod: Ad hoc excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam; et: Indurans indurabo cor Faraonis, ne dimittat uos. Et ait apostolus: Ergo neque uolentis neque currentis, sed miserentis dei est.

Sed haec non definiens dicit apostolus, sed disputans atque edocens quod uerum est, ne ita deum dixisse qui aestimet; debet enim adtendere quod ait dominus: Ut [*]( 21 Rom. IX 17 Exod. IX 16 22 Rom. IX 18 Exod. IV 21 VII 3 23 Rom. IX 16 27 Rom, IX 17 Exod. IX 16 ) [*]( 1 propter om A 2 a A ex B 4 deiungendum A 5 sempiternitatem A 6 dequo Bl 7 nobis filius B filius A 9 fides A ut et B2 ut ABl 11 uera A Sichardus om B 13 genitum B ingenitum A 14 peiore A 17 ueritatem B 20 pharaone B 21 moysen B 23 pharaonis B .24 uolentes neq. currentes A 26 quia estimet A quis aestimet B 27 attendere B )

94
ostendam in te quippe omnem uirtutem meam, id est magnanimitatem, bonitatem, sustinentiam, quae est utique omnibus hoc effusa in saeculo.