Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae dicit de saluatore quod primum erat apud patrem et sic natus est, et cum simpliciter ita confitentur, diuersa hominibus scandala subministrant: esse enim ante, et postea nasci, contrarium est modis omnibus.

Et quamuis generatio ipsius duplex sit, una diuinitatis indefinita ac sempiterna, altera incorporationis per uirginem temporalis et non est dubium, tamen secundum diuinitatem debemus cognoscere quod neque defuit aliquando esse cum patre, neque qui erat cum patre semper, ex semetipso erat et non de patre genitus noscebatur, ut quidam suspicantur aberrantes.

Utrumque ergo si bona mterpretatione profertur, rectae fidei firmamentum ostenditur, ut et genitum eum cognoscamus de patre proprie hunc unicum filium, non tamen in tempore, sed ante omnia saecula omnemque creaturam esse genitum de patre proprie cognoscamus atque credamus, ut condecet, cumque patre eum in perpetuum manere atque, semper mansisse non ignoremus.