Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alia est heresis quae dicit secundum duodecim zodia nasci homines, sicuti mathematici illi uanissimi totiusque erroris et sceleris adsertores, haecque audientes interdum indocti quam plurimi lege dei dimissa mathematicorum inseruire non dubitant uanitatibus, unde conpletur apostolica sententia:
Coluerunt et seruierunt III creaturae potius quam creatori. Et iterum: Videte ne quis uos decipiat per filosofiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.
Ergo ignorant quod zodia ista duodecim, quae ab illis dicuntur, diuersa sunt climata, diuersaeque regiones in orbe terrarum a deo dispositae, ut inhabitentur locorumque ac temporum diuersa temperamenta statuta sint, ut calidum, frigidum, siccum et humidum e quattuor angulis saeculi: