Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae cum legit in Genesi uerbum dicente domino de Adam: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonumllet malum: et nunc ne quando extendat manum suam et tangat et gustet de ligno uitae et uiuat in aeternum, expulit, inquit, eum dominus de paradiso inuidiae causa.

Et primum hoc sentiunt, quod alter deus fecerit animam, alter carnem, ut Manichei, Gnostici, Nicolaitae et alii perditi arbitrantur, dicentes quod alter quidem bonus deus est, alter autem malus, inquiunt, in hoc saeculo.

Et malum deum hunc [*]( 6 exscriprit Augustin. de haeres. 77 10 Democritos ftp. Hippolyt. contra omn. tiaeres. I 13, 2 Diels doxogr. p. 565, 9 Laert. IX 44 16 Gen. III 22 ) [*](6 Hoc caput contra cod A auctoritatem fecerunt CXV editores 7 philosoporum B scientiam A: conf 75, 2 9 docuerit B 10 ut Sichar- dus] et B sed A 15 Hoc caput contra codicis A qui solus seruauit auctoritatem editores fecerunt CXIV 19 niua 28 ignostici et] nt. 8. 8. et A 24 inquiunt suspectum, expectes inquit )

80
aestimant dixisse ut pelleretur de paradiso, non adtendentes quod unus deus atque idem pater per filium fecerit Adam patrem nostrum, dederitque ei mandatum, ut custodito eo permaneret inmortalis, praeuaricatoque mandato pelleretur de paradiso, ut scriptum est;