Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Certa autem est probatio et maior, quod ipsi pagani in suis historiis referunt, quod a Pagano rege, ut ait Hesiodus Grecus poeta, pagani sunt appellati: qui postea ex rege Pagano, Deucalionis filio et Pyrrae, quasi plausibile atque amabile nomen eius habentes, immo potius colentes memoriam eius usque in hodiernum diem, hoc mendacium nominis usque nunc detinent percolentes.

Hellen itaque, id est Grecus homo, a lingua et a nomine regis dicitur,!! qui fuit Deucalionis filius, qui ita appellatus est, sicut ab Italo Itali et Romani a Romulo et Latini a Latino nomen acceperunt, non ab idolorum impietate.

Idola etenim, id est formas sculptilium, hominum postea pessima uoluntas inuenit. Linguam autem Grecam prouinciae unius proprietas declarauit, quam rex paganus ex suo nomine confirmauit, ut Romanos Romulus nuncupauit et ut ait Hesiodus a Greco rege fuisse Grecos appellatos, qui Grecus nomine filius fuit Deucalionis.

Alia est heresis quae dicit incertum numerum esse annorum a mundi origine, et ignorare homines curricula temporum, cum ab Adam usque ad diluuium decem sint generationes et annorum duo milia ducenti et quadraginta duo anni, et a diluuio usque ad confusionem linguarum sub Heber sancto, qui non consenserat aedificationi turris, quinta sit generatio, paene sescenti anni, quando et nomina prouinciarum diuisa sunt, ueluti septuaginta quinque linguarum et [*]( 1 Exod. XXXII 6 3 Hesiod. catalog. fragm. 21 Rzach 16 Hesiod. catalog. fragm. 24 Rzach ) [*]( 1 afferebant B 2 in suis-poeta pagani om A 5 passibile A 8 helleni A 10 ita B italus A itali A ita B romani a B romana A (n in ras) 12 enim A 20 a om A 21 generationis Bl 22 et ducenti et B 23 a A ad B confusionem B consummationem A 24 turri A 25 sexcenti A 26 septuaginta quinq: B septuaquinq: A LXXII Sichardus )

77
exinde usque ad Abraham beatum patriarcham quinta est generatio, anni quingenti quadraginta.

Et ab Abraham usque ad Mosen septem generationes, anni quadringenti triginta,II ut ait beatus apostolus: et a Mosen usque Samuhel iudicem sescenti uiginti nouem anni: et a Samuhel et Dauid usque ad captiuitatem Iudaeorum in Persida anni paene quingenti: et a captiuitate usque ad domini nostri praesentiam anni paene quingenti: et inde a domino usque nunc anni quadringenti triginta plus minus.

Ergo si haec fides erat in illis prioribus sanctis nostris patribus quae m nobis est, ab illis autem ante est tradita praedicata, id est patris et filii et sancti spiritus haec quippe diuina scientia, quomodo temporalis est, ut quidam aestimant, et non ab origine mundi haec ante scientia Christiana cunctis hominibus nuntiata, quae in mandato et lege manifestata praedicata ostenditur?

Si autem in medio temporis sub Mosi per umbram minus dictum sit aliquid, non utique dantis erat inuidia domini, quantum non capientis populi caeleste mysterium incapax et debilis hominum et non ualentium incusabitur infirmitas.

Denique ipse Christus dominus quod ante nuntiauerat per sanctos prophetas, hoc et postea firmando praeceperat, dicens: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut non solum fidem pristinam ab origine mundi hanc esse declararet, uerum etiam uitam, in qua nos hodie degimus,! in circumcisione cordis, non carnis iactantia conprobaret.