Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Certa autem est probatio et maior, quod ipsi pagani in suis historiis referunt, quod a Pagano rege, ut ait Hesiodus Grecus poeta, pagani sunt appellati: qui postea ex rege Pagano, Deucalionis filio et Pyrrae, quasi plausibile atque amabile nomen eius habentes, immo potius colentes memoriam eius usque in hodiernum diem, hoc mendacium nominis usque nunc detinent percolentes.

Hellen itaque, id est Grecus homo, a lingua et a nomine regis dicitur,!! qui fuit Deucalionis filius, qui ita appellatus est, sicut ab Italo Itali et Romani a Romulo et Latini a Latino nomen acceperunt, non ab idolorum impietate.

Idola etenim, id est formas sculptilium, hominum postea pessima uoluntas inuenit. Linguam autem Grecam prouinciae unius proprietas declarauit, quam rex paganus ex suo nomine confirmauit, ut Romanos Romulus nuncupauit et ut ait Hesiodus a Greco rege fuisse Grecos appellatos, qui Grecus nomine filius fuit Deucalionis.