Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Si qui autem putauerit esse iustum angelos ita peccasse transformatos in carne, ut in ea carne mansisse aut ita factos carnales crediderit, uiolenta ratione decernit historiam, sicuti et paganorum et poetarum mendacia adserunt deos deasque transformatos nefanda coniugia commisisse.

Quod si factum est aliquando, et nunc fieri non erit ambiguum: quod autem non factum est aliquando, nec modo fieri manifestatum est. Gigans autem et in bono accipitur uirtutis causa: Exultabit enim ut gigans ad currendam uiam. Quod in Christi diuina praesentia probatum ostenditur atque consummatum.

Alia est heresis quae dicit paganitatem a deo institutam, non ab hominum malignitate et suggestione inimici uitiorum [*]( 1.1 Reg. XVII 2 I Reg. XVII 7 7 Apoc. XII 7-9 II Petro II 4 Iud. 6 12 Ioh. XIII 27 23 Psalm XVIII 6 ) [*]( 1 illud A goliat A 3 instructione A 4 pueritiam A 7 naturae—nisi om A 9 proualebant A1 10 humana A 11 dfim A dm B 14 amas Al 15 orbem B 17 carne mansisse A remansisse B carnates A1 18 historia A 20 commississe A 22 manifestum B 23 gygans A Exultauit A )

71
causa et facinorum gignendorum fuisse excogitatam. Quae ergo a deo instituta est, quomodo damnatur ab eodem deo? Nam quod ab origine mundi dei patris omnipotentis et filii eius et sancti spiritus scientia nuntiata sit, non est dubium.

Cum enim in libro creaturae mundi, id est in Genesi scriptum habeas: Et dixit deus, et fecit deus; et iterum: Dixit deus: Fiant luminaria *** et sexto die dixit deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Et < quod> fecit deus non angelo utique persuasore in creatione hominis, sed filii sui, Christi domini nostri et spiritus sancti, manifestatum est. Habes enim in Genesi, id est in primo libro sanctam adorandamque trinitatem ante hominibus nuntiatam. Dicit enim ita: Et pluit dominus a domino sulphur et ignem.