Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Danihel enim LXX septimanas numerat, audiens a Christo domino: Audi, inquit, uir desideriorum quia septuaginta septimanae statutae sunt in populum tuum usque ad Christum ducem, ut fiant omnia quae dicta sunt de ciuitate Hierusalem et populo aduentura.

Hoc autem sicuti ante quam ueniret Christus in carnem Danihelo dictum est et paene conpletum est, sic etiam idem numerus et post incorporationem domini *** usque ad legem quam accepit Moses et usque ad terrae promissae introitum inuenies non satis longe a quingentesimo annorum distare numero.

Dominus itaque cum signa diceret diuersa, fames, persecutiones, inundationes, terrae motus, pestilentias circa finem aduentura, Petro etiam dixit beato per aenigma de annorum numerositate.

Cum diceret Petrus: Domine quoties peccanti fratri concedam? ait dominus: Non septies, sed septuagies

(septies>, ostendens quidem et cottidianorum humani generis delictorum infinitum numerum debere homini dimitti ab homine et Iudaeo redeunti siue pagano, et aliis carnalibus et ad Christi fidem de impietate redeuntibus atque eius ecclesiam catholicam, cunctis omne debitum ab eis oportere concedi credentibus.