Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Non multo post autem cognita eius perfidia atque fallacia, tunc gerentes paenitudinem qui fuerint reliqui, omnes ad Christi fidem domini peruolabunt, ac paenitentes delicta, ueniam ab ipso Christo domino sicut ceteri impetrabunt, ut impleatur quod dictum est:

Amen dico uobis, iam me non uidebitis, donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine domini; et ut illud compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israhel saluabitur, sicut scriptum est; et: Si fuerit populus Israhel sicut arena maris, reliqui saluabuntur.

Et quod Esaias beatus aperte de Christo docuerit, quod omnibus redeuntibus indulturus est, ipse dominus dixit ita: Spiritus domini super me. propterea uncxit me, euangelizare pauperibus, misit me, praedicare captiuis remissionem, caecis uisum, adnuntiare annum domini acceptabilem et diem retributionis.

De quo dominus in templo cum accepisset librum scripturamque hanc peruidisset, ait apostolis et in omnibus hoc in sui praesentia nunc fuisse completum. Quod et Danihel beatissimus adtendit, quod ei dixerat dominus dicens: Audi uir desideriorum [*]( 14 ldatth. XXIII 89 18 Bom. XI 25. 26 18 Ee. X 22 81 Luc. IV 18. 19 27 Loc. IV 21 29 Dan. IX 28 ) [*]( 2 <de> addidit Oehlerus 6 septies 7 quadriugintol post annoa excidit incarnationis desunt fere haec: snbiectoa esse per aliquod tempus 9 estimauerunt Ax estimauerint A2 18 si om A1 25 quod 26 accepisse )

69
et aduerte ab exitu uerbi dei, id est a Christi incarnatione, atque eius iterum de caelo diuina praesentia atque consummatione saeculi, quae cum angelis adfutura sit.

Alia est heresis quae de gigantibus adserit quod angeli < miscuerint se cum feminis ante diluuium, et inde esse natos gigantas suspicantur: cum Nembroth non ab spiritu, id est non ab angelo, sed ab homine Chus, qui filius fuit Cham, inde natus sit postea: qui et in scriptura primus gigans est appellatus, quod iste coepit esse uenator, et fortis homo, ut et gigans appellaretur in terra: inde dicturi sunt, inquit, "sicut Nembroth gigans, ita fortis est", si qui ei similis in fortitudine postea uideretur.