Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Quem Hermes ille uanus paganus Trismegistus docuit post deum omnipotentem non alium nisi solem debere ipsum et homines adorare; qui cum ad Celtarum prouinciam perrexisset, ipse eos dinoscitur docuisse, atque huic errori ut succumberent isdem suasisse. Quem solem Iudaei captiuati adorabant, ut Hiezechiel propheta eosdem Iudaeos incusando condemnat, ac reos criminis maiestatis declarat et arguit contestando, sicut scriptum est.

Alii sunt qui ranas colunt quas sub Faraone ira dei tunc temporis Aegyptiorum terrae manauit, ut putore Aegyptios [*](17 Iob IX 7 23 EzecR. VIII 16 27 Exod. VIII 8 ) [*]( 7 exspectantea 8 annuntiatum 9 eispectant 11 Deinuictiaci] deuictiaci B: conf. PrisciZUan. p. 39, 10 Schepss et p. 177 8. u. inuictiacns 16 cotidie 17 scribtum 20 ipsum & B ipsummet editt 22 hisdem 23 hie///zechiel 25 scribtum 28 putore Sichardus] pudore )

6

defatigent, inque hoc scelere adhuc perseuerant, putantes dei iram ex hac uana obseruantia posse placare.

Alii sunt Musiritae nomine, qui sorices colunt, qui sub Heli quondam sacerdote, cum fuisset capta arca testamenti ab allofilis atque ex ira dei produxisset terra sorices ut eorum fruges deperirent, admoniti a suis fecerunt aureos mures atque eos cum arca et sedibus aureis remiserunt quinque, eamque ab eis desiit pestilentia.