Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

propter quod et de caelo primo deiectus est, inquit, in alterum; unde eum et de caelo aiunt aduenturum, et uelut aliquam dei uirtutem esse eundem aestimant, atque eum adnuntiant adorandum.

Alii sunt Caiani, qui Cain laudant fratricidam, primogenitum patris nostri ac beati Adae protoplasti, dicentes ex altera

uirtute, id est diaboli, Cain factum, ex altera autem Abel beatissimum natum, et uirtutem maiorem, quae erat in ipso Cain, inualuisse, inquit, ut suum interficeret fratrem.