De Ratione Fidei
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quid respondendum est his, qui legentes in euangelio ita intellegunt: pater maior me est, (ut) filium in diuinitate minorem esse blasphement?
Responsio.
Secundam auctoritatem omnium scripturarum duae sunt natiuitates in Christo, una ex patre initium nesciens, quia legimus: in prin cipio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, et qui in principio erat, intra se concludit omne principium. ex matre uero initium sumpsit, sicut legimus per Esaiam: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et uocabunt nomen eius Emanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus, id est latens in humana fragilitate maiestas, sicut in Ioanne euangelista legimus: et uerbum caro factum est et habitauit in nobis: in nobis, id est in fragilitate corporis nostri. [*]( 4] Ioann. 14, 28. 8] Ioann. 1, l. 11] Es. 7, 14. 14] Ioann. 1, 14. ) [*]( 1 cf. Gennad. de uir. ill. c. 86: legi eius et aduersus Arrianos et Macedonianos paruum libellum, in quo coessentialem praedicat trillitatem; prima interrogatio de deitate filii dei ad Arrianorum blasphemias pcrtintt; interrogationes II-IIII de natura et deitate spiritus sancti ad Macedonianorum errores spectant. — Exstant in Pitrae anecdoto, cui inscribitur Liber testimoniorum (Analecta sacra et classica spicilegio Solesmensi parata, Paris. 1888, p. 147 sqq.) et in Breuiario fidei aduersus Arrianos (SirnlOndi opera uaria, Venetiis 1728, I 223 sqq.) aliquot loci, qui cum uerbis huius tractatus Faustiani congruunt, quare eos hic afferendos duximus Fausti] Regii Galliae addit P fidei] et aliquot locorum inter se collatio addit S, ad obiecta quaedam responsio addit P 3 ita intellegunt post maior me est transponit P 4 ut addidi, omittunt PS, an quod addendum et blasphemant retinendum? (d.e ita quod cf. index) blasphement scripsi, blasphemant PS 8 quae leguntur inde a uerbis in principio usque ad pag. 457,12 dominus deus exstant in Augustini sermonis spurii 234 priore parte )
Item de Mariae uirginis generatione: et porta erat clausa et non est aperta, tamquam si interrogaretur, cur aperta non esset, adiecit: quia dominus transiuit per eam. porta clausa, id est signaculum pudoris, immaculatae carnis integritas. non enim uiolata est partu, quae magis est sanctificata conceptu.
Item de Christi gemina dei hominisque substantia: et erunt, inquit, duo in carne una, id est, deus et homo unus Christus, quod apostolus de Christo et ecclesia, id est de Christi corpore praecepit intellegi, sicut ait: et erunt duo in carne una. ego autem dico in Christo et in ecclesia. quod aperte exposuit ad Romanos: patres nostri, ex quibus Christus secundum carnem, adseruit hominis carnem, consequenter adserit partes dei dicens: qui est super omnia deus benedictus in saecula. tam perfecta hic filii eminentia declaratur, ut dici de patre maiora non possint. nam si initium haberet, non esset super omnia, sed inter omnia, quae pro condicione facturae intra initium continentur. sed Christus, quia aequalis est patri, nulla temporis, nulla aetatis lege concluditur. euidenter et ad Philippenses apostolus duas Christi natiuitates et duas substantias praedicat dicens: qui cum in forma dei esset, formam serui accepit. quibus regulis plena sunt uolumina noui et ueteris testamenti. similiter et Iob praedicat eximius propheta: et in carne mea uidebo deum. quod de illo tempore prophetauit, quando Christi deitas habitu nostrae carnis induta est.
Quia ergo, ut praefati sumus, uerbum caro factum est et duos esse constat hominem et deum in carne una, modo homo loquitur patri, modo deus, modo uisibilis ex matre, modo inuisibilis ex patre. da uerba hominis. ipse in euangelio dicit: filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. ostendat hic pauper filius hominis diuitias [*]( 1] Ezech. 44, 2. 3] ibid. 6] Gen. 2, 24. 9] Eph. 5, 31. 3*2. 10] Rom. 9, 5. 12] ibid. 18] Phil. 2, 6. 7. 21] Iob 19, 26. 27] Matth. 8, 20; Luc. 9, 58. ) [*]( 1 et om. P 4 cf. Pitra p. 159: quid mirum si non est uiolato partu, quae magis est sanctificata conceptu (cf. etiam Pseudo-Eusebii [Fausti] homilia VIIII, Bibl. -Patr. Max. Lugd. VI 629 E) 5 conoeptu] quae absque omni peccato concepta est in utero add. P 11 carnem adseruit hominis Aug. 12 partes] proprietatem Aug. 13 hie om. Aug. 16 qui Aug. 21 prophetarum S )
Cum ergo credis ei, cum se in hominis substantia dicit minorem, crede ei, cum se in diuinitatis substantia profitetur aequalem. loquatur filius hominis: pater, inquit, maior me est, loquatur filius dei: ego et pater unum sumus. quasi homo esurit, quasi deus quinque milia esurientium quinque panibus obsequio creaturae suae exsatiat. quasi homo in cruce pendet, quasi deus in paradisum de cruce latronem gestis per omnem mundum loquentibus introducit dicens: amen dico tibi. hodie mecum eris in paradiso. quo tempore corpus domini in tumulo fuit, anima in inferno, diuinitas in paradiso et in caelo ubique intra se omnia supereminenti maiestatis immensitate complectens.
Secundum hominem minor dicitur, quando comprehenditur, flagellatur, crucifigitur, moritur, sepelitur, secundum deum per uirtutem resurrectionis in caelestia sublimatus, quasi homo suscepta morte, quasi deus super mortem. secundum hanc regulam modo pauper est, modo diues, modo minor, modo aequalis, modo dominus, modo seruus.
Tunc ergo minor patre credatur, quando angelorum conditor paulo minus ab angelis minoratur, sicut in octauo psalmo legimus: [*]( 1] Ioann. 16,15. 5] loann. 5,18. 7] Phil. 2, 6. 13] Ioann. 14,28. Ioann. 10, 30. 17] Luc. 23, 43. 27] Psalm. 8, 7. ) [*]( 2 quod Aug. 4 contremiscat Aug. 5 uindicus S 6 Iudaei eum P 8 esse om. P 9 cf. Breuiar. p. 226: ille ergo, qui habebat aequalitatem, non est arbitratus per rapinam, sed quam rebellis angelus assumere uoluit per rapinam, Christus possedit per naturam 10 possedit Aug. 11 credas Aug. 14 cf. Pitra p. 157: quasi homo esurit, quasi deus quinque millia esurientium crescentibus cibis interiora sumentium obsequio creaturae seruientis exsatiat 19 in caelo et PS 20 maiestatis] suae add. Aug. immensitatem P 23 sublimatur Aug. 2G credatur patre Aug. )
De eius diuinitate ita ad Titum apostolus dicit: apparuit gratia dei saluatoris nostri, et iterum: spectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi. immane piaculum est, ut per infideles hominum blasphemias minor esse dicatur, quem magnum deum ipsa ueritas profitetur. nam et Thomas apostolus in euangelio Ioannis, ubi post resurrectionem corpus hominis crucifixi per clauorum signa cognouit, deum, qui intra hominem latebat, apostolica et euangelica auctoritate confessus est ita dicens: dominus meus et deus meus. si fides adsit, aperta est ratio, qua Christus nunc minor nunc aequalis patri sacris uoluminibus asseratur, sicut ipse de se dicit: ego primus et nouissimus. indubitanter agnosce, quod priorem non potest habere, qui primus est. item: ego sum α et ω, et sicut a litteram nulla praecedit, ita et filium dei nulli secundum constat esse, quia deus est.
Quid respondebimus eis, qui spiritum sanctum dicunt minorem deum aut, quod sceleratius est, ministerialem magis quam deum abrupta impietate pronuntiant?
Responsio.
Quomodo creatura dicetur, qui domini creator ex Maria conprobatur, sicut legimus: conceptus de spiritu sancto, natus ex Maria uirgine. Christus enim non de substantia spiritus sancti, sed de potentia, nec de generatione, sed iussione et benedictione conceptus est. [*]( 2] cf. Phil. 2, 7. 3] Psalm. 21, 18. 7] Tit. 2, 11. 8] Tit. 2,13. 14] Ioaun. 20, 28. 17] Es. 44, 6. 18] Apoc. 1, 8. 27] Symb. apost. ) [*]( 3 ipse de se Aug. 7 apostolus ad Titum P 9 et ante saluatoris om. P 10 infidelis hominis Aug. 19 littera Aug. 22 dicunt minorem deum] aut minorem dicunt Aug. 26 dicitur Aug. 28 cf. Breiciar. p. 231: non enim generatione, sed iussione et benedictione sancti spiritus conceptus est Christus 29 de om. Aug. )
Si spiritus sanctus minor creditur, quomodo se filius sicut a patre, ita etiam a sancto spiritu missum esse testatur? spiritus sanctus ipse locutus est in apostolis, ipse efferbuit in prophetis dicente beato apostolo Petro in epistula sua: non, inquit, ex hominibus allata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. et saluator in Matthaeo ita ait ad discipulos suos: non, inquit, uos estis, qui loquimini, sed spiritus sanctus. similiter et Dauid plenus spiritu sancto et, qui per eum loquebatur, manifesta uoco pronuntiat dicens: audiam, quid loquatur in me dominus deus. quando ergo uasa dei sancto spiritu ebria loquuntur et dicunt: haec dicit dominus deus uel: deus deorum dominus locutus est, hunc dominum deum spiritum sanctum manifestum est.
Et ad Corinthios deum esse spiritum sanctum euidenter ostendit, dum dicit: uos estis templum dei. et quis esset hic deus, consequenter edocuit ita dicens: spiritus, inquit, sanctus habitat in uobis. deus ergo templi et spiritus sanctus habitator templi una persona est. et in actibus apostolorum Petrus euidenter de sancti spiritus deitate ita ad Ananiam dicit: quis te mentiri compulit spiritui [*]( 2] Es. 48, 16. 7] 2 Petro 1, 21. 9] Matth. 10, 20. 12] Psalm. 84, 9. 17] 1 Cor. 3, 16. 18] ibid. 21] Act. 5, 3. 4. ) [*]( 5 spiritu sancto Aug. 7 cf. Pitra p. 151: Petrus apostolus in epistola sua: non, inquit, ex homine adlata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Dauid quoque spiritu sancto repletus et gratia huius uirtutis aMatus ita dicit: audiam, quid loquitur in me dominus meus. deum de se loqui sancto inilammatus spiritu protestatur. et saluator in Matthaeo ad discipulos suos dixit: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus sanctus, qui loquetur in uobis. et propterea quaudo pii uates exundaute in se spiritu sancto in alto mentis efferuntur excessu ita dicentes: haec dicit dominus deus, uel: deus deorum deus locutus est, et horum similia, ad sancti spiritus maiestatem nouerimus esse referendum 11 et qui per eum loquebatur] quis per eum loqueretur Aug. 13 spiritu sancto P 16 cf. Pitra p. 151: apostoli in prima ad Corinthios sermo est: uos estis templum dei, et quis hic deus esset, exposuit dicens: et spiritus dei habitat in uobis. itaque deus templi et qui habitat iu templo una persona est )
Quid respondebimus his, qui dicunt: non potest non prior esse pater, qui prior in baptismo nominatur?
Responsio.
Et spiritus sanctus primus est, sine quo primum nominasse non sufficit. nec numerum autem nec ordinem recipit, qui in trium substantia unus et solus est.
Quid respondebimus eis, qui impio ore blasphemant dicentes: ideo sanctus spiritus non est deus, quia nihil operatus est quasi deus?
Responsio.
Uideamus, si in operibus eius nihil diuinitatis appareat. primo loco peccatorum remissio non tribuitur, nisi sanctus spiritus inuocetur. et quia peccata sine sancto spiritu non donantur, etiam de ipso apertissime dictum esse nouerimus: nemo, inquit, potest dimittere peccata nisi unus deus. quem ergo reparatorem hominis uides, auctorem hominis esse non dubites.
Ipse in primis absque peccato hominem fecit, qui in secundis a uinculo peccati hominem cum patre et filio regenerator absoluit. uide quomodo apostolus in epistula Corinthiorum opera spiritus sancti uirtutesque concelebrat ita dicens: unicuique autem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem [*]( 5] 1 Cor. 6,19. 20. 28] Luc. 5, 21. 29] 1 Cor. 12, 8. ) [*]( 2 cf. Faust. de Rpir. sanct. p. 151, 20: deo uotum promisisse cognoscitur et spiritui sancto mentitus arguitur (cf. etiam p. 152, 3) notum S 22 condonantur P 23 inquit om. P 26 imprimis P )
Et quomodo dicimus, ministerialis est, qui miracula tantorum charismatum arbitrio propriae uoluntatis et iure dominationis exercuit? de quo sub trinitatis distinctione legimus per prophetam: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. spiritu oris dixit propheta, non operis, ut eum tamquam de substantia patris noueris processisse. et ideo dicit: spiritus, qui ex patre procedit. spiritu oris eius omnis uirtus eorum: caelorum uirtutes, id est angelos, dominationes, thronos ac principatus, sicut per patrem et filium ita etiam per spiritum sanctum creatos esse ueritas loquitur.
Non ergo sine immani sacrilegio creaturam dixeris, quem totius caelestis militiae perspicis creatorem. secundum haec in trium proprietate ac numero personarum unam potentiam, unam gloriam, unam cognosce . naturam, ne cum Iudaeis ac Patripassianis sine tribus personis filium aut sanctum spiritum neges aut sine una substantia cum gentilibus tl\'ęs deos credere comproberis. [*]( 7] Psalm. 32, 6. 10] Ioann. 15, 26. ) [*]( 13 creatos esse om. P 17 Patriopassiaois 8 )