Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VIII. DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS.

Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus [*]( 6] loann. 2, 10. 8] 1 Cor. 2, 9. ) [*]( 3 ante intellegere rasura 2-3 litterurum exstat in D 4 odorem uel gustum D 5 sensum]) fraglantia scripsi, flagrantia D 6 ladat D 8 inquid D 10 operatur Aug. 14 putridinem D 19 item de epiphania dni ad missam aut de (\'die ?) crastino in nt luciani martyris D; editus est hic sermo ab A. Maio, spicileg. Roman. V 98 Famtini episcopi nomine (ex cod. Ottobon. 976 saec. XVII) et postrema Sedati homiliae (72, 771 M.) pars est 21 que D natiuitatem D 22 caelebrauimus D 23 ea p D (erat ex in ras.) ueneremus D )

253
monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato lumine magis tenebrescit.

Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, unitatem deuotio una testatur.

Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis [*]( 1 spectatur Mai tugurio Mai, te ogorio D 3 humane D 4 diuine D 5 etthiopes D 6 primitie D 7 sinagoga D pcaedit D 12 penese D 14 lnce D 15 subfunditur ex suffunditur D eger D 18 currentem D puplico D 19 dignatio Aug. in serm. spurio 135, .3, ubi haec sermonis pars (interea beata legatio-p. 254, 5 corruptione custodiat) legitur 20 terraque Dx 21 semplei D 22 archanu D 23 in Aug. Mai, om. D 24 dignas D 25 mirre D 27 unitatem Aug. Mai, iniquitatem D, an uuaequitatem (uniquitatem) scribendum? 28 studiamus D )

254
semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam.

Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem studeamus.

Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum [*]( 1] Exod. 23, 15 al. 15] Psalm. 33, 15. ) [*]( i 1 perfectae Mai, perfecta D Aug. 2 fide D 3 castatis D mirram D 4 inle||ssas D 5 custotiat D motemus D 7 ussu D 8 conparaemus D eterna uite D 9 ita suprascr. D ita D meritum] pretium Mai 10 euuangeliSta D 11 herodem D (he in ras.) 15 scijjre D 16 ,:eam D (m eras.) 17 redditur D 18 cicidimus D jjhumilitatem D 19 reddeamus D diabuli D 20 rediamus D 21 uoluntatem D luxoria D diabuli D 22 adque D 23 nequitiae D (nequi in rafi.) 24 diabnlo D 25 patria D 26 studiamus D 28 dexdera D )

255
itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

VIIII. DE EPIPHANIA.

Quod uobis de hesterna festiuitate propter laborem uigiliarum reseruauimus, nunc, si iubetis, oportunius audire potestis. proxime, fratres carissimi, natalem domini saluatoris exegimus, quo nobis natus in tempore est omnium saeculorum ac temporum antecessor et conditor. hodie uero per documenta certissima deus in homine declaratus est, siue quod stellam de caelo ortus sui nuntium praebuit, quam sequentibus magis usque ad susceptae infantiae ueneranda cunabula praeuiam fecit, siue quod in Iordanis alueo aquas omnibus gentibus ad salutem humani generis suo baptismate consecrauit — eas enim ille omnibus aquis purior non tam sanctificandus quam sanctificaturus intrauit —, siue haec eadem illius miraculi dies sit, qua [*]( 1 itenera D imitari ex mutari D 2 remiare D 3 coepit Mai 4 incidere D 5 qui fuerat—benedicit D in marg. sup. 8 itenera D 9 commotare D 13 incipit de epiphania sermo faustini D; hic sermo exstat etiam in cod. Paris. lat. 3783 saec. XI fol. 90\' (P); item homelia de scih epyphan scT fausti epi P 14 esterna D 16 uerba proiime — p. 257, 5 substantiae congruunt cum initio Euseb. hom. 4 17 tepere Dx B, ac esc at D 18 per documenta certissima] şicut prodigia commendat certissimo P (suprascr. man. alt.) 19 stella P Eus. 20 nuncia P stupentibus P Eus. utique P 21 suscepte DP preuiam P, puiam D 22 in om. P 28 suo ex sua P babtismate D 24 purior Eus., prior DP 25 quam P )

256
primum in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uina conuertit. quo miraculo indicat hoc utique, quod gentes uniuersas in aquarum similitudinem sensu uanissimo ac leuissimo defluentes mutaturus est ad uerum prudentiae spiritalis saporem et ad meram uerae fidei ueritatem. quolibet horum trium salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim uel ex uirgine natum est, quod stella monstrauit nobis, uel ex baptismo concessum est, quod in Iordanis alueo consecrauit. nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstrauit, quando aquas in uina conuertit.

Ipsi autem magi, qui ad illa caelestis pueri ueneranda cunabula stellae indicio peruenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus nisi fidem nostram? in eo enim, quod tria offerunt, trinitas intellegitur, in eo uero, quod tres sunt et singuli singula offerunt, in trinitate unitas declaratur. per aurum rex ostenditur, de ture deus dinoscitur, per myrram, quae condiendis corporibus apta est, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. secundum haec, carissimi, nos quoque personam magorum spiritalibus imitemur obsequiis. in primis tam diu quaeramus Christum, donec illum inuenire mereamur. ducatum nobis praebeat uelut stella caeli lux fidei. haec illum nobis ostendat non iam in praesepio uagientem, sed in summa caeli arce dominantem, non in matris gremio, sed in patris solio adorandum, nec ulterius in humilitate iudicandum, sed ad [*]( 1 chana P, chanan D galaee D 2 quo—lin. 10 conuertdt om. P U 4 motaturos D 5 meram uerae scripn, miram aera D 8 babtismo D 9 motandos D 11 quae sequuntur usque ad finem congrmmt cum Aug. serm. spur. 136, 4-6 (39, 2014 M.), usque ad p. 257,13 permixtio in fitie sermonis 22 (57, 2H2 M.) Maximi Tawr. legwntur 12 stelle DP iudicium P (o man. alt.), in!llldicio D (iu eras.) puenerunt D aliut P expserunt D 13 nisi in P offeruntur Mqx. Aug. 14 trinitas-offeruntur in om. P 15 singuli ex singularis D offeruntur D trinitates P (i man. alt.) 16 aru D ■dure D deus thure P disnoscitur D mirram DP 17 condiendi P (s man. alt.), colendis D est apta corporibus P cruciflendi D 18 pdicantur D carissimi] quo P 19 emittemur D obsequis D 21 uelud D nobis illam P 22 ostehdit D 23 arcae D in ante matris om. P solio patris P 24 ne P )

257
iudicium cum maiestate uenturum. sit quasi trium munerum oblatio trinitatis perfecta confessio. credatur a nobis unitas sine confusione coniuncta, trinitas sine separatione distincta. pater et filius et spiritus sanctus unus deus credantur, tres personae et non tres substantiae. quantum autem ad caelestis naturae ordinem pertinet, in patre et filio et spiritu sancto ita confitenda est una diuinitas, ut nec singularis putetur in trinitate persona nec triplex in unitate substantia, sed ita adsignetur pluralitas unitati, ne subtrahatur aequalitas trinitati, et, licet intromittatur in una diuinitate numerositas, non sit tamen recipienda diuersitas. ita ergo fidelium cordibus disponendus est dei cultus, ut non admittatur uel in unitate separatio uel in trinitate permixtio.

Proxima. enim est ab hac die, fratres carissimi, sacri natalis dies. tunc dominus natus est, nunc baptizatus, tunc nos genuit ad uitam, nunc regenerauit ad salutem. tunc Adam suscepit perditum, nunc abluit peccatorem. uenit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. sed quid ablueret, qui erat mundus? utique ut mundus ablueret inmundos. illum ergo currentes aquae tunc infundebant, sed peccata nostra secum portabant. de illo guttae baptismatis fluebant, sed nostra in guttis crimina defluebant.s o misericordia simul et potentia domini! necdum eramus in mundo et iam abluebamur in baptismo. mundati [*]( 1 magestate P sit Aug., sic D Max., sed P 2 oblatio om. D Max. B credatur a nobis D bis ullnitas D, una P 3 confussione D, confessione P (u man. alt.) iuncta P reparatio D distincta D Cx erasum), disia iuncta P 4 credatur D 5 sed P caelestem P (is man. alt.) 7 confidenter Dl 8 nec] ac D substantiae D1 9 unitate Dl nec P trinitati subtrahatur aequalitas P aequalilitas D sed P 10 deiad tate P 11 dispondemus D 12 mittatur D seperatio D 13 pmixjtio D 14 est om. P sacre P 15 die P natus e. d. P babtizatus D, renatus P nos suprascr. D 16 salutem] perfectissimam uitam P suscipit D 17 pditu D babtismum D 18 abluerit D 19 abluerit ex ablueris D ergo om. D 20 atque P, atquae D in- II fundebat P (n man. alt.) 21 babtismatis D cremina D 22 dei P 23 abluimur P babtismo ex babtismatis D ) [*]( XXI. Fanst. ) [*]( 17 )

258
ab illo sumus antequam nati. nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquae, quae purgaturae nos erant, ab illo antea purgarentur. et cum ascendisset, inquit scriptura, de aqua, uidit caelos apertos. numquid ei tunc caelum apertum fuerat, cuius oculi caelorum interiora cernebant? sed ideo caelum aperitur, ut mysterium in hoc baptismatis declaretur, quia, quando homo de baptismo egreditur, tunc ei ianua regni caelestis aperitur. illud uero quale est, quod magi ueniunt ad dominum natum, immo ducuntur? positum in praesepio uident nec apud sensus eorum humilitas natiuitatis reuerentiam diuinitatis inminuit adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur officiis, oculis uident hominem et deum obsequiis confitentur. uidebant enim in eo, qui natus fuerat, plus esse, quod intenderent animi hominum, quam quod oculi praeuiderent. dominus, qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant, quidem uidebatur in praesepio, sed dominabatur in caelo, intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam prius ipse creauerat. et ideo magi se humiliabant, quia famulari astra cernebant, deum esse cognouerunt, cui caelestia seruiebant. et idcirco etiam ipsa eorum munera diuino mysterio plena erant. aurum namque, ut audistis, et tus et myrram obtulerunt. triplicum ergo munerum numero triplex significatio continetur. in ture obtulerunt dei honorem, in auro regiam dignitatem, in myrra corporis sepulturam. [*]( 3] Matth. S, 16. ) [*]( 1 ab] in P babtismatis D 2 aque que purgature DP erant nos P ante ea D 3 inquid DP 4 apertos cglos P tunc ei P 5 aptu D 6 babtismatis D declaretur] ostenderetur D homo quando D 7 babtismo D regnium P caelorum P aperitur] declaratur D 8 illut P uenerunt D deum P 9 ymmo P psepe D capud D 10 humilitatis P (s man. aU.) inminuitur D 12 hominem uident P obsequis D 13 enim in eo Aug., in eo D, enim P pluus D esset P1 quod intenderent] quam P, quod Aug. 14 puiderent P deus P 15 eratD 16 uidebatur quidem P Aug. dominatur P 17 intrare D contenebat D 19 et ideo-sepulturam om. P •• famulari Aug., familiari D 20 deum] enim add. Aug. cuilestia D 22 mini D triplium D 23 numero Aug., om. D 24 mirra D )

259

Offeramus ergo et nos, fratres dilectissimi, sancta et sincera munera deo nostro, fidem, caritatem, patientiam, mentes humiles, probos mores, animas.deo habitatore condignas. haec sunt enim placita deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. nulla enim re, nullo munere eget, sed hoc illi optimum munus est, ut causas habeat munerandi. nihil amplius a nobis exigit, nihil amplius petit nisi salutem animae nostrae. omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre uiuit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen.

X. DE NATALI SANCTI FELICIS.

Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit, ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic [*]( 1 fratres om. P sincera et sancta P Aug. sincaera D 2 deo nostro om. P patientiam caritatem P Aug. mentem humilem P 3 probus morum P habitare P 4 enim om. D 5 offerantibus D rej) P 6 egit D obtimu D 7 nichil P utroque loco amplius supra lin. post nobis P exegit D amplius suprascr. P 8 siue presentari P 9 pstantur D 10 auxiliante] prestante P qui-omnia] cui est honor et gloria in P, cui est honor cum patre et spiritu sancto in Aug. 13 item de natale sci felicis D 16 caelestie relegione D 18 uoluisses Dl 41 19 ad stituendam D 22 praeclaram ac praecipuam scnpsi, pclara ac i fcipua D 23 ciuitate D 25 ciuitate D ) [*]( 17* )

260
ciuitati peculiari operum suorum claritate refulserit, ad omnia tamen loca atque uel nominis sui opinione peruenit, meritorum suorum lucem perfudit. cuius dum recolimus inexpugnabilem in operibus fidem, mirabilem in contemptu mundi rigorem, singularem in misericordia caritatem, indubitanter credimus eum inplere etiam non inpleta passione martyrium.

Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana remedia.

Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio [*]( G passione] etia pas sione D (erat sae in ras.) martyrium scripsi utroque toco, martyru D 7 quae sequuntur usque ad finem congrwunt cum Augusiini sermone dubio 224 (39, 2159 M.) 7 consumat effussio D i 8 pallllam D 9 occassu D 12 martiri D 13 ad Dante uel Aug. martyrum habet, sed falsissime 14 emitatione D martiru D 15 recognoscaere D 16 dignetur D 17 martires D snffere D 18 intercaedentibus D 19 cotditiana D utroque loco desit D 21 aliquid D T at. 23 succidunt D 26 desiderat D non ibi] j) nobis Dl non] toti add. Aug. querunt D 28 inuuangelio D )

261
suos discipulos admonuit dicens: in hoc mundo pressuram habebitis, et iterum: mundus gaudebit, uos autem tristes eritis. sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. ac sic in hac uita cum labore et dolore, quod bonum est, auxiliante domino faciamus, ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exultatione possimus secundum illud: qui seminant in lacrimis, in gaudio metent.

In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.

Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in [*]( 1] Ioann. 16, 33. 2] loann. 16, 20. 7J Psalm. 125, 5. 11] 2 Cor. 5, 6. 19] 2 Tim. 3, 12. 20] Act. 14, 21. ) [*]( 1 psura D habetis D 3 tristia D 6 collere D 8 hunc i. mundum Aug. 9 se deproiecti D exilium Aug. misi D 18 coparari D 14 possederi D 15 quia Aug., cuiq D diabuK D 16 prelio D 18 illut D 19 nolunt D 28 brachis D diabulo D 30 gentes D )

262
patria possint esse securi, et tunc habent ueram laetitiam, quando cum magno lucro peruenire mereantur ad patriam. ita et nos, dilectissimi fratres, praeparemus tunc animas nostras ad gaudium, quando peruenire meruimus ad Christum. interim modo gaudeamus in spe uerum gaudium postea habituri in re. quod peius est, multi sunt, qui peruerso ordine de uoluptate et deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt. sed quod in gaudio uidentur serere, necesse illis erit cum lacrimis et luctu recipere, quia non mentitur ille, qui in euangelio dixit: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. sic enim fecit ille diues infelix, qui purpura induebatur et bysso. gaudium quidem habuit in mundo, sed flammas inuenire meruit in inferno. Lazarus, qui iaeebat ad ianuam eius, tristitiam habuit in uia, sed uerum gaudium recepit in patria.

Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est honor et inperium in saecula saeculorum. Amen.

XI. ADMONITIO DE DIE IUDICII.

Rogo uos, fratres carissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex uobis succenseat aut forte [*]( 10] Luc. 6, 25. ) [*]( 2 quando Aug., om. D cum magno-gaudium add. D in marg. inf. merentur Aug. 4 an meruerimus? 5 modo D bis gaudiamus D habeturi D 6 peius] penis D uoluntate D 7 diliciis D lnzoria D se credunt Aug., secretum D 9 metitur D euuangelio D 11 induabatur D 12 byso D 14 recipit D 15 uero superscr. D quantum Aug., quando tum D 16 depcaemur D 17 uellimus D die 19 studiamus D 20 et D bis 24 incipit admonitio faustini de iudicii cu gradi meta et sollicitudine iugiter cogitatu D; hic sermo exstat inter sermones Augustini dubios 249, 1-4 (39, 2206 M.) )

263
incongruum me uel superfluum iudicet, quare nobis tam frequenter tremescendum et utiliter expauescendum diem iudicii insinuare contendo. si quis est, cui forte in hac parte displiceam, consideret periculum meum et audiat dominum per prophetam sacerdoti terribiliter comminantem: si non adnuntiaueris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram, et iterum: ela ma, ne cesses, quasi tuba, inquit, exalta uocem tuam et adnuntia populo meo peccata eorum. sed forte aliquis dicat: quare nobis tam dura adsidue praedicantur? quia melius est hic paruam amaritudinem sustinere et postea ad aeternam dulcedinem peruenire, quam hic habere gaudium falsum et illic sustinere sine fine supplicium. audite, fratres, non me, sed dominum in euangelio dicentem: beati, qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur, et: uae uobis, qui ridetis nunc, quia flebitis et lugebitis. et hoc adtendite, fratres, quia omnes carnales medici, quotiens ad eos, qui in corpore aegrotare uidentur, ueniunt, omnia, quae eis delectabilia esse uidebantur, abscidunt et, quod dulce est, ad integrum interdicunt. aliquotiens etiam frigidum accipere non permittunt, interdum et amarissimas potiones bibere cogunt et asperissimis uel acutissimis ferramentis eorum uulnera frequenter intercidunt. hoc ergo, quod pro sanitate carnales medici faciunt corporum, pro animarum salute spiritales medici exercere contendunt.

Haec ergo cogitans, fratres dilectissimi, et tam pro mea quam pro uestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni iudicis non ignorans uolo ego aspera quidem sed salubria nobis medicamenta ingerere, ut uobiscum postea [*]( 5] Ezech. 3,19. 7] Esai. 58,1. 14] Matth. 5, 5. 15] Luo. 6, 25. ) [*]( t i 1 met D nobis D1 3 cu D displicia D confl! deret D 4 per Aug., om. D 5 terribiter D 7 cessis D 8 inquid D 11 eternS dulcidinem D 13 eutiafig D 14 lugiunt D 15 ue D 18 dilectabilia D 20 friSu D 21 accutissimis D 27 iudicij[s D ignoras D uolo ego scripsi, nolo ergo D, eligo Aug. 28 me]|dicamenta D (erat n in ras.) )

264
in angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. et haec quidem non ideo suggero, quod uos admonitiones nostras senserim non libenter accipere, sed, quia me necesse est et pro uestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo uestros animos et ad tremendum iudicium et ad desiderandum excitare praemium [exercere], ut exceptoria sancti pectoris uestri ad recondendam spiritalem uindemiam, sicut semper fecistis, auxiliante domino feliciter praeparetis. quotiens nobis durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quia a uobis taliter aliquid fieri suspicemur, sed ideo etiam illa, quae non facitis, denuntiamus, ut illa, in quibus forte praeuenti fueritis, sanare possimus. solet enim fieri, ut, dum maiora timentur, celerius minora caueantur. quo modo enim theriaca bibitur, ne corporibus possint praeualere uenena, ita austera praedicatio ingeritur, unde animarum praeparentur antidota.

Certum est, fratres carissimi, quod, si beneficia dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris conlata sunt, adsidue cogitemus, peccata nobis aut non dominantur aut, si forte subrepserunt, cito per paenitentiam corriguntur. quis enim uel mente concipere, non dicam uerbis possit exponere, quanta ista sunt circa nos beneficia dei nostri. fecit enim nos, cum non essemus, reparauit nos postea, cum perissemus. mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberauit, ad inferna descendit, faucibus nos aeternae mortis eripuit, caelorum nobis praemia promisit. haec omnia, fratres carissimi, pio et benigno [*]( 1 in[jllangellloru. D (erat in ellangeliorii) merear Aug., mereantur D incolomitate D 4 uRrs D studio D 6 exercere om. Aug., quare uncis inclusi 7 uindemea D 9 post aliquid fieri erasum in D ideo Aug., om. D, sed etiam erasum dicimus quia uobis taliter D super rasurGm, in qua erat: ille que n facitis denuntiamus ut illa D 14 ty- riaca D neo D uenaena D itaustera D 15 pparetur D 16 antitatatota D 17 binefacia D 18 que nobis III nullisll D (m vtraque rasura erat e) 19 non superscr. D 20 penitentiS D 21 uerllbis D ait 22 quanta sta D 23 paerissemus D 24 suscipit D libera D * 25 discendit D eripuit D, an eripuit et? )

265
animo cogitantes, quantum possimus, cum ipsius adiutorio beneficiis eius uicem rependere festinemus. non reddamus mala pro bonis, sed, quantum possimus, uoluntati illius obtemperare totis uiribus innitentes studeamus fideliter, ut praecepta illius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de transgressione iudicium.

Nam quid faciemus, fratres carissimi, in illo metuendo iudicii die, cum tremente Mundo dominus praecinentibus angelorum buccinis in illo maiestatis suae throno circumdatus caelestis militiae luce consederit ibique de terrae gremio et antiquo puluere suscitatum humanum genus adstante testimonio ad conscientias singulorum positis in conspectu peccatorum poenis iustorumque praemiis rationem uitae coeperit postulare et plus iam iustus quam misericors seueritate iudicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare et dicere: ego te homo e limo manibus meis feci, ego terrenis artibus spiritum infudi, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocaui. tu uitalia mandata contemnens deceptorem sequi quam dominum maluisti. sed antiqua praetereo. motus postea misericordia, cum expulsus de paradiso iure peccati mortis uinculis tenereris, uirginalem uterum sine dispendio uirginitatis pariendus introiui. in praesepio expositus et pannis obuolutus iacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet, ut te mihi similem facerem, tuli. inridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi. flagellis [*]( 2 replendere D 3 optemperare D 4 initentes D studiamus D M 5 pareant D de qualcitate D 7 ille D 8 iudici D tremende D pcinantibus D 9 bucinis D 12 testimonio conscientiae Aug. possitis D 13 pmis D coeperit Aug., caepit D 15 contempte D caeperit D accussare D 16 elimo D ar||tibus D (erat a in ras.) 17 infundi D nostram Aug., nã D 18 dilicias D 19 contempmens D 20 maluisti D pterio D 21 tenereris Aug., teneris D 23 expositus Aug., et positus D 24 contumilias D 25 te Aug., tn D 26 suscipi D a||c§tum D post felle in D rasura exstat, in qua unctu uel tinctu fuisse uidetur cessus ::11 D (erat pr ita rae.) )

266
caesus, uepribus coronatus, adfixus cruci, perfossus uulnere, ut tu eripereris a morte, animam meam inter tormenta dimisi. en clauorum uestigia, quibus adfixus pependi, en praefossum uulneribus latus. suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam meam darem. suscepi mortem tuam, ut tu uiueres in aeternum. conditus iacui in sepulcro, ut tu regnares in caelo. cur, quod pro te pertuli, perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae munera rennuisti? non ego de morte mea queror. redde mihi uitam tuam, pro qua animam dedi, redde mihi uitam tuam, quam uulneribus peccatorum indesinenter occidisti. cur habitaculum, quod mihi in te sacraueram, luxuriae sordibus polluisti, cur corpus iam meum inlecebrarum turpitudine maculasti, cur me grauiore criminum tuorum cruce quam illa, in qua quondam pependeram, adflixisti? grauior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua inuitus pependi, quam illa, quam nolens tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. cum essem inmortalis, commutabilis pro te homo factus sum. cum essem inpassibilis, pro te pati dignatus sum. sed tu despexisti in homine deum, in infirmo salutem, in uia reditum, in iudice ueniam, in cruce uitam, in suppliciis medicinam.

Ut ergo istam terribilem increpationem possimus euadere, quotiens nobis qualiacumque peccata subrepserint, sine aliqua dissimulatione festinemus ad paenitentiae medicamenta confugere, ut ab auditu malo liberati ad aeternam mereamur indulgentiam peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. [*]( 1 febribus D pfusus D 2 eriperis D 3 adflxis D praefossum scripsi, prosus D, perfossum Aug. 4 suscipi D 5 dare D suscipi D h 6 sepuloro D 7 pdidistis D 8 te ante ego inserit Aug. queror scripsi, quero D, quaero Aug. 10 ante quam in D j> erasum est cocidis Aug. 11 luxoriae D puluisti D 12 turpitudinem D 13 illa Dx 15 pependio D 16 occissurus D 17 commotabilis D 19 dispexisti D 22 quae sequuntur desunt apud Augusiinum 24 desimulatione D poenitentię D 27 es D )

267