Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quod de diuinitate sancti spiritus hesterna die caritati uestrae seruauimus, nunc, si iubetis, cum silentio et quiete oportune uel congrue audire potestis.
Cum spiritus sancti personam propriam demonstremus et patrem confiteamur ingenitum, filium uero cognoscamus unigenitum, quaeris a me, utrum spiritus sanctus ingenitus an genitus an quid aliud confitendus sit. scripturae sanctae de potentia et deitate spiritus sancti loquuntur, utrum uero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. uide, quas sibi tenebras infidelitas facit. non uis scire, quod deus noluit ignorari, et uis scire, quod non iussit inquiri. non dixit genitum, ne filium crederes, non dixit ingenitum, ne patrem putares, sed ad essentiae distinctionem procedere eum ex patre testatus est, sicut legimus: paracletus, qui ex patre procedit. quae cum sint, uel sic agnosce spiritum sanctum propriam habere personam. praeter duos esse tertium probat diuersitas nominis, procedentem ex deo non esse ordine uel [*]( 27] Ioann. 15, 26. ) [*]( \' 13 omelia de spiritu sancto R 17 cum-po 345,15 noluit] cf. FaNSt. de spiro s. p. IZi, 8-116, 8 19 quaeris] aliquis add. R 21 locuntur R utroque loco 24 quod] deus add. R 27 paraclytus omisso qui R 28 cum] ita add. R 29 preter R )
Utrum ingenitus an genitus sit, requiris. nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est inrumpere diuina silentia. quod deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare uel scire superflua curiositate noluit. numquid in hoc est 15 gloria uel substantia spiritus sancti, si aut ingenitus probetur aut genitus? nam nec filio quicquam derogat, quod ingenitus esse non legitur, nec patri, quod genitus non habetur. in huiuscemodi sermonibus proprietas est appellationis, non diuersitas potestatis uel maiestatis. genitus et ingenitus personae est differentia, non naturae.
De spiritu uero sancto dominus et saluator noster iturus ad caelum sic locutus est ad apostolos suos: cum, inquit, uenerit paracletus, quem ego mittam uobis, spiritum ueritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebitdeme, et iterum: ille, inquit, docebit uos omnia. quid est hoc, dilectissimi, quod missurum se ad docendos discipulos saluator dixit spiritum sanctum? numquid non docuerat apostolos suos aut semiplena putanda est Christi fuisse doctrina? non, absque dubio. sed quia fides uestra in patre est et in [*]( 8] Rom. 8,9. 10] Ioann. 20,22. 23] Ioann. 15,26. 26] Ioann. 14,26. ) [*]( 3 deum om. R 5 sit om. R et] i (— uel) R 6 et superflue R 8 ex] de R dicitur R 9 domini] Christi R 12 genitus an ingenitus R 13 irrumpere R 14 deus] in add. R 15 te ante noluit habet R numquid -lin. 21 naturae] cf. Faust. de spir. s. p.116, 19-25 17 nec] et R quicquam] n suprascr. R 20 uel maiestatis om. R persona est differentiae R 24 paraclytus R 30 in ante filio om. R )
Ita tamen in spiritum sanctum credite, ut nec patrem eum putetis esse nec filium, sed spiritum patris et filii. tota autem ista trinitas unus deus est. nulla ibi dissimilitudo, nulla diuisio est. si enim spiritus, qui in homine est, maior ipsius hominis portio est, spiritus dei quomodo minor esse credendus est? itaque spiritus sanctus nec pater est nec filius, sed spiritus patris ac filii.
Quod autem spiritus sanctus patris spiritus sit, dominus et saluator noster dixit: spiritus, inquit, qui a patre procedit. quod uero idem spiritus sanctus etiam filii spiritus sit, apostolus docens dicit: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. unde et dominus in euangelio post resurrectionem suam ad discipulos suos ait: euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. in nomine, inquit, non in nominibus. pater itaque deus, filius deus, spiritus sanctus deus non tres dii, sed unus deus est. persona tres species diuidit, diuinitas iungit. maius autem aut minus ignorat trinitas, deitas nescit, quia et, qui deus est, non potest non esse perfectus. ideo et, qui non credit in nomine spiritus sancti, nihil ei prodest patrem et filium confiteri.
Ergo spiritus sanctus una fide credendus est, pari tremore uenerandus. cum dixeris: pater, filius et spiritus sanctus, personas explicuisti, cum dixeris: deus, substantiam demonstrasti. [*]( 19] Ioann. 15, 26. 21] Rora. 8, 9. 23] Matth. 28,19. ) [*]( 7 hac B ecclesiam B diuinae IL (nae in ras.) 10 an perdant? )
Nos uero, carissimi, qui templum sancti spiritus esse meruimus, adiuuante ipso spiritu sancto paremus domum, in quam illum uenire, in qua delectet habitare. inuitet mundi cordis nitor, sollicitet illum par rubentibus rosis castus pudor, sollicitet candentibus liliis et odore similis et colore incontaminata uirginitas, suscipiat illum benigna caritas, humanitas larga, sublimis humilitas, hilaris misericordia, pura simplicitas. nihil ibi de prisci hominis sordibus, nihil de lapsuris infirmitatibus aeternus habitator, aeternitatis largitor inueniat. recedat turpissimae uoluptatis luxuria, pallens conscientia, tristis metus, nutans ebrietas et libido omni horrore deformior, ut, cum in nobis ista defuerint, locum uirtutibus praeuius puritatis nitor aperiens spiritum sanctum in domicilium paratae sibi habitationis includat. hoc autem ideo suggessimus, carissimi, ut, quantum possumus, totis uiribus cum dei adiutorio laboremus, ne in nobis aut auaritia displiceat aut infidelitas langueat aut libido sordescat, sed emendati penitus ac puri habitaculum dei effici mereamur et spiritus sanctus, qui descendisse hodie in apostolos legitur, semper in nobis habitare dignetur, cui est honor et gloria cum patre et filio in saecula saeculorum. Amen. [*]( • 1 et ante filium om. R estimes R 8 deitate R (ei in ras.) 16 pars R 22 uoluptatis scripsi, uoluntatis R 23 ebrietas J21 24 preuius R 25 parate R 26 autem] enim Mai )
Cetera Fausti scripta a nobis nondum recensita postea publici iuris faciemus; sunt autem fere haec:
I. Corpus illud sermonum a Gaigneio Parisiis 1547 primum sub Eusebii Emiseni episcopi nomine editum et ab Andrea Schotto auctum (Bibl. Patr. Colon. uol. V et Bibl. Patr. Max. Lugd. uol. VI).
II. Tractatus Fausti a P. Pithoeo editus (Ueterum aliquot Galliae theologorum scripta Parisiis 1586] p.124 sqq.: Fausti Regii Galliae episcopi de ratione fidei ad obiecta quaedam responsio).
111. Tractatus \'Faustini\' de symbolo, quem Caspari (Alte und neue Quellen zur Geschichte des taufsymbols [Christianiae 1879] p. 250 sqq.) primum edidit.
Alia quaedam scripta a uiris doctis his ipsis temporibus Fausto attributa non esse episcopi Reiensis demonstrasse nobis uidemur, cf. Prolegomena.