Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

XXV. SERMO ANTE QVADRAGESIMAM.

Rogo et admoneo uos, fratres carissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo tempore exceptis dominicis diebus nullus prandere praesumat, nisi forte ille, quem ieiunare infirmitas non permittit, quia aliis diebus ieiunare aut remedium aut praemium est, in quadragesima non ieiunare peccatum est. alio tempore qui ieiunat, accipiet indulgentiam, in quadragesima qui potest et non ieiunat, sentiet poenam. et ipse tamen, qui ieiunare non praeualet, secretius sibi soli aut, si est alius infirmus, cum ipso sibi in domu sua praeparet, quod accipiat, et illos, qui (sani sunt et) ieiunare praeualent, ad manducandum non inuitet, quia, si hoc fecerit, non solum deus sed etiam homines intellegere possunt illum non pro infirmitate (non) posse, sed pro gula ieiunare non uelle. sufficiat illi, quod ipse ieiunare non praeualet, et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet pro eo, quod aliis ieiunantibus et ipse non potest. quod opus est unicuique infirmo, secretius aut sibi soli aut alii infirmo similiter faciat praeparare, quia non ei oportet, ut aliquem sanum roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum.

Pro eo tamen, quod non potest ieiunare, amplius pauperibus erogare debet, ut peccata, quae non potest ieiunando curare, possit elimosynas dando redimere. bonum est ieiunare, fratres, sed melius est elimosynam dare. si aliquis utrumque potest, duplex bonum est. si uero non potest, melius est elimosynam [*]( 2 hic sermo exstat in codice Parisino lat. 3783 saec. XI ineuntis (P) fol. 109r; editus est inter Augustini sermones dubios 142 (39, 2022 MJ; incipiunt sermones scl fausti eJTi legendi ante quadragesima P 3 ammoneo P 4 saoratissimo] quadragesimae add. Aug. 5 pre||jmat P 11 domum suam P 12 sani sunt et Aug., om. P manducandum] prandium Aug. 14 non Aug., om. P 17 et ipse] ille abstinere Aug. t 18 quid Aug. secretius-oportet ut om. Aug. 19 alio P (i man. alt.) * 20 rogare Aug. ne] ut Aug. 24 IIelemosinis P (a man. alt.) 25 helemosinam P 26 duplex bonum est scripsi coll. p. 324, 5, duo bonum est P, duo sunt bona Aug. helemosinam P ) [*]( 21* )

324
dare. si (possibilitas non fuerit ieiunandi, elimosyna sufficit sibi sine ieiunio, ieiunium \'uero sine elimosyna omnino non sufficit. ergo si aliquis non potest ieiunare, elimosyna absque ieiunio bonum est. si uero praeualet ieiunium cum elimosyna, duplex bonum est, (ieiunium uero sine elimosyna nullum bonum est), nisi forte ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino, quod tribuat. illis ergo, qui non habuerint, unde retribuere, sufficit uoluntas bona secundum illud, quod scriptum est: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.

Sed quis erit, qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se dominus redditurum esse promiserit? et quare frigidae dixit? ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare aut certe dixerit se uasculum, ubi aquam calefaceret, non habere. denique et per beatum prophetam, fratres carissimi, dominus ita hortatur et admonet elimosynam fieri, ut paene nullus pauper sit, qui se ualeat excusare. sic enim ait: hoc est ieiunium, quod elegi, dicit dominus: frange esurienti panem tuum. non dixit, ut integrum daret, cum forte pauper ille alium non haberet, sed frange, inquit, hoc est dicere: etiamsi tibi tanta paupertas est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange et pauperi tribue. et egenum, inquit, ac sine tecto induc in domum tuam. si aliquis ita pauper est, ut non habeat, unde tribuat pauperi cibum, uel in uno angulo domus suae peregrino praeparet lectulum.

Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, uel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes uix aliquando dignamur excipere peregrinum ignorantes, immo non credentes, quod in omnibus peregrinis [*]( 9] Luc. 2,14. 18] Esai. 58, 5. 23] Esai. 58, 7. ) [*]( 1 helemosina P 2 helemosina P 3 helemosina P absque] sine Aug. 4 helemosina P 5 ieiunium-bonum est Aug., om. P 7 illi Aug. habuerit Aug. retribuere] tribuat Aug. 13 dixit Aug., dixerit P 14 certe dixerit] dicere Aug. 16 ortatur P 17 ammonet P helemosinam P prope Âug. 21 inquid P 23 inquid P )

325
Christus excipitur, sicut ipse dixit: hospes fui et suscepistis me, et: qua-mdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis? laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus recipere Christum in patria nostra, timeo, ne ille nobis uicem reddat, ne non recipiat nos in beatitudine sua. contemnimus illum in mundo, timeo, ne nos ille iterum contemnat in caelo secundum illud, quod ipse dixit: esuriui enim et non dedistis mihi manducare et hospes fui et non suscepistis me, et: quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis. et quod postea sequitur, fratres, auertat hoc deus a nobis, hoc enim postea addidit dicens: discedite, inquit, a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.

Haec ergo, fratres carissimi, non transitorie nec solis corporeis auribus audiamus, sed fideliter audientes etiam, ut alii teneant et impleant, uerbo pariter et exemplo doceamus. quid ergo post haec dixit dominus per prophetam? si uideris, inquit, nudum, operi eum. ego in hac sententia neminem iudico, unusquisque attendat conscientiam suam. me tamen arguo et reprehendo, quia forte aliquoties euenit, ut per neglegentiam uestimenticula mea, quae debuerint accipere pauperes, deuorarentur a tineis. et timeo, ne mihi ipsi panni ad testimonium proferantur in die iudicii secundum illud, quod Iacobus apostolus terribiliter increpat dicens: agite nunc, inquit, diuites, plorate ululantes in miseriis, quae aduenient uobis. diuitiae uestrae putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in [*]( 1] Matth. 25, 35. 2] Matth. 25, 40. 7] Matth. 25, 42. 9] Matth. 25, 45. 11] Matth. 25, 46. 17] Esai. 58, 7. 24] Iac. 5,1-5. ) [*]( 2 michi P 5 ne] et Aug. beatitudinem suam Aug. contempnimus P 6 mundo ex mundum P contempnat P 7 enim om. Aug. 8 et ante hospes erasutn in P 10 michi P 11 post haec Aug. 12 inquid P, om. Aug. 14 corporis P (e man. alt.), corporis Aug. 18 inquid P 22 ad] in Aug. 25 inquid P 27 commesta P 28 eruginauit et erugo P )

326
testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizastis super terram e.t in deliciis enutristis corda uestra in die occisionis. haec omnia, sicut dixi, fratres carissimi, quae per apostolum comminatus est Christus, licet nos nimium terreant, non tamen de dei misericordia desperandum est. adhuc enim et ego et mei similes neglegentes cum dei adiutorio possumus nos emendare, si uolumus, (si) et elimosynas, quas huc usque parcius fecimus, largius erogemus et pro peccatis praeteritis cum dolore et gemitu et cum spe reparationis dei misericordiam deprecemur.

Ergo, sicut supra suggessimus, fratres carissimi, ieiunia nostra elimosynarum pinguedo commendet, quia tale est ieiunium sine elimosyna, qualis sine oleo lucerna. nam sicut lucerna, quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lumen habere non potest, ita ieiunium sine elimosyna carnem quidem cruciat, sed caritatis lumine animam non illustrat. interim dum licet, quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur, ut, quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in uisceribus pauperum reponamus, quia manus pauperis gazophylacium Christi est. quicquid accipit, ne in terra pereat, in caelo reponitur, quia, quamuis cibus, quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in caelo reconditur. nam si prandia nostra exquisitis saporibus et . multiplicatis ferculis expendere studeamus ad caenam, sic corpori nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur ac, sicut eo modo corpori nostro nil minuitur, sic animae nil augetur.

Haec, fratres, timens magis quam de uobis aliquid sinistrum credens admoneo. scio tamen plures ex uobis deo propitio et [*]( 3 ocisionis P 6 enim et om. Aug. 8 si Aug., om. P helemosinas P 10 et ante cum om. Attg. 11 suggessi Aug. 12 helemosinaram P 13 helemosyna P 14 lucem Aug. 15 helemosina P IIIe 16 lumen P (corr. man. alt.) dum licet P2 in rasura, uel Aug. d 17 apresens P (d man. alt.) 20 gazofilacium P quicquid] qui quod Aug. 21 reponit Aug. 24 nurn extendere scribendum? si Aug. 25 non auprascr. P1 ac sicut eo scripsi, hac si quo P, sicut Aug. 26 nostro i om. Aug. minuetur P (i man. altJ 28 ammoneo P tamen] enim Aug. propicio P )

327
peregrinos assidue excipere et pauperibus frequenter elimosynam dare. et ideo, quod suggero, ad hoc proficiat, ut, qui faciebat, amplius faciat. qui uero non faciebat aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et deo placitam operationem in consuetudinem mittat. et licet credam, quod deo inspirante semper superuenientibus festiuitatibus castitatem ante plures dies (etiam cum propriis uxoribus) custodiat caritas uestra, tamen licet ex superfluo etiam, quod uos facere credo, caritatis contemplatione commoneo, ut per totam quadragesimam usque ad finem paschae castitatem deo auxiliante seruantes in illa sacrosancta sollemnitate paschali caritatis luce uestiti, elimosynis splendidi, orationibus, uigiliis et ieiuniis uelut quibusdam caelestibus et spiritalibus margaritis ornati non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis pacifici libera et secura conscientia ad altare domini accedentes corpus et sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium possitis accipere.

Sed cum de elimosynis loquar, non conturbetur angusta paupertas. omnia enim compleuit, qui, quod potuit, fecit, quia uoluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. sed hoc ille implere poterit, qui omnem pauperem quasi se ipsum considerare uoluerit. sic pauperi tribuat, quomodo, si ipse in tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. haec qui fecerit, et noui et ueteris testamenti praecepta complebit implens illud euangelicum: omnia, quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, ita et uos facite illis similiter. haec est enim lex et prophetae, ad quam uerae et perfectae caritatis legem ipse nos dominus sub sua protectione perducat, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen. [*]( 24] Matth. 7, 12. ) [*]( 1 helemosinam P 4 tamen P sca P placita operatione P 7 etiam—uxoribus Aug., om. P 9 quadragesimam] et add. Aug. 11 sollempnitate P helemosinis P 12 uelud P 15 accelldentes P 17 helemosinis P loquimur Aug. 21 uoluerit] ut add. Aug. 24 euana gelium P 25 ita om. Aug. 26 a P (d man. alt.) 27 ipse P (e man. sUJ, pius Aug. uos Aug.\' )

328

XXVI. SERMO DE QVADRAGESIMA.

Permotos esse uos credo, fratres dilectissimi, cur ad superiorem dominicam percurrimus et, cum hodie sit eius exordium, cur festiuitatem eius ante unam hebdomadam celebrare coeperimus. reprehendi non potest obseruatio ista praepropera. deuotionis enim iudicium est prius legem exsequi quam legis statuta cognoscere et ante oboedire praeceptis, quam oboedientiae praecepta compellant. illud enim amoris est, hoc timoris, hoc imperatiue exigitur, illud religiose defertur, hic debitum soluitur, ibi donum muneris exhibetur. unde et nos religiosum munus exhibuimus deo, dum amplius ieiunauimus. reprehendi enim non potest festinata festiuitas. semper enim in gaudiis sollemnitati uota praeueniunt et futuram laetitiam deuotio exoptata anticipat. non solum igitur non reprehensibiliter, sed et caute factum est. semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius ad cautelam, quia, quod est amplius, recidi potest, quod minus, non potest prolongari, sicut in hac obseruatione factum est. nam, quod propter quadragesimam plus ieiunauimus, non minuimus quadragesimam, integra enim nobis manet. quodsi minus ieiunassemus, a numero redintegrare eam non poteramus ad numerum.

Sed fortasse illud in causa est, cur ieiunium, quod ieiunauimus, non proficiat nobis ad quadragesimam. proficiet plane nobis, quia, etsi non proficit ad quadragesimam, proficit ad salutem, si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. cui enim umquam non profuit orare, legere, ieiunare? cui non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos [*]( 2 exstat hic sermo m eodem libro manuscripto (P) quo antecedens fol. 110*; priorem sermonis partem usque ad p. 329, 13 non nouit Aeneas Parisiensis (121, 742 M.) exhibet in libro aduersm Graecos c. 176, posteriorem Dacherius edidit in Spicilegio (Par. 1723) I 215; item sermo unde supra P 3 quur P utroque loco 5 ebdomadam P 6 ceperimus P praepropera scripsi, p opera P 10 defertur scripsi, differtur P 11 eiibetur P 12 exibuimus P 14 sollemnitati scripsi, sollempnitate P leticiam P 19 nam scripsi, ne P 21 reintegrare P 22 eam scripsi, eum P 23 quur P. )

329
magis reprehendo, qui, cum parati fuerint ieiunare, postea quam audierint sollemnitates, ambiguum neglexerunt ieiunare. demonstrabant utique non se uolentes religiose uiuere, sed coactos. ueriti sunt, credo, ne quinque dierum ieiuniis prolongatis caro eos corpusque defecerit et exiles ac tenues quadragesimae abstinentiam tolerare non possent.

Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, quia hodie est quadragesima. audiant illi, inquam, ut ieiunare incipiant isti, abstinere non desinant et communiter in arcam Christi intrare festinent. immo festinent amplius, quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores introeant, quia arca domini in periculis ieiunum sustentare praeualet, temulentum sustinere non nouit. admonemus ergo uos, sicut iam ante diximus, nostri temporis homines, ut his mundi turbinibus ad domum dei certatim unusquisque confugiat, sicut et sui temporis homines Noe iustus admonuit. admonuit enim illos et futurum diluuium praedicare non der stitit et, licet uox praedicationis non sit audita, tamen, etsi tacebat lingua, opere loquebatur, etsi silebat loqui uoce, ascia personabat. cum enim aedificabat tam grande opus, arcae illius causam, cur fieret, ipso opere testabatur. testabatur enim ipso apparatu noua tabernacula nouis periculis profutura. sapiens enim quisque intellegere poterat naufragii nescio quid imminere, cum domus talis fieret, quae non inhaereret in terra, sed nataret in gurgite, cum hospitium huiusmodi pararetur, quod nec pauimentum solo defigeret nec fluctibus unda demergeret. quis, inquam, sapiens non intellegeret adesse diluuium, cum uideret tale domicilium fieri, quod susceptos intra se non tam clauderet quam portaret, quod non tam pluuiarum imbres repelleret quam naufragii procellas arceret? quos, [*]( pmto 1 reprehendo scripsi, reprehendendo P (uoluit reprehendendos puto) cum parati scripsi, comparati P 2 sollempnitates P 4 coactos scripsi, quod acto P (d erasum, s; man. alt.) 10 aream P ymmo P 11 cępernnt P gastigatiores P 12 archa P ieiunum scripsi, ieiunium P 13 ammonemus P 16 ammonuit P utroque loco 20 arche P 21 quur P 24 iminere P 25 natara et P hospitium scripsi, hospitio P 30 arciret P )

330
inquam, ex hospitio non auerteret periculum homines, in quo hospitio non habitandum esset, sed potius exulandum? in qualibet parte mundi futurum esse cum ipsis habitaculis peregrinum ipse ergo sanctus Noe opere populis praedicabat et dicebat illud euangelicum domini dictum: si mihi non creditis, operibus credite.

XXVII. SERMO IN DEPOSITIONE S. AUGUSTINI.

Depositionem sanctae recordationis domni et patris nostri Augustini episcopi hodie, fratres carissimi, celebramus. huius enim dum apostolica merita mecum tacitus admiror, summi illius sacerdotis Aaron mihi habitus atque uestitus, quo diuersae gratiae ac uirtutes praefigurantur, occurrit. apud testamenti ueteris instituta iuxta legis antiquae reuerenda mysteria ingressurus sancta sanctorum pontifex magnus diuersis exornabatur insignibus. inter speciosas uarietates, quae quidem uidentibus miracula praeferebant, intellegentibus sacramenta, per oras tunicae usque ad uestigia defluentes et per ima uestigia ordo tintinnabulorum sollerti arte conserti uenerandum circumsonabat incessum, ut ipse habitus demonstraret in sanctis tacere pontifici non licere. quod autem ingrediente sacerdote in sancta sanctorum non in alio loco, sed in extremis uestimentorum tintinnabula resonabant, hoc sine dubio designauit, ut, quotiens sacerdos ingressus templum fuerit dei, de extremo [*]( 5] Ioann. 10, 38. ) [*]( 1 auerteret scripsi, auertet P homines scripsi, hominis P 2 essed P 5 post domini in P rasura 3-4litterarum exstat 8 exstat hic sermo in ,codice Parisino lat. 3785 saec. XI ineuntis fol. 336* (P); editum exstarc Faustini de depositione sancti Augustini sermonem, quem \'uulgauii ill. strissimus et doctissimus catalogi codicum Alcobacensium in Lusitania editor Eborensis archiepiseopu.s\', Mai adnotat (spicil. Rom. V 97); in fleposione sci augustini sermo beati fausti ejfi P 10 caelebramus P 12 michi abitus P 14 misteria P 15 exornabatur scripsi, eihortabatur P 17 intelligentibus P 18 horas P num defluentis scribcnr dwus P hima P 21 pontifice P )

331
mundi huius et de fine saeculi clamare non desinat iustorum praemia et peccatorum supplicia semper annuntians, ut, dum illi prouocantur ad bonum et illi deterrentur a malo, simul ad praemia aeterna perueniant. unde et ego nunc praesumptuosus esse non metuo de tanto ac tali patrono nostro peculiari sancto Augustino fiducialiter praedicare. non, inquam, praesumptionem esse metuo, si, cum ipse spiritaliter indutus ac praeditus fuerit tantarum dote uirtutum, uelut unum me extremae uestis suae profitear esse tintinnabulum, ut inhaerens quasi circa uestigia doctrinae illius ex meritis eius sonum uocis accipiam et quasi motibus eius ita uirtutibus incitatus reddam quantulumcumque tinnitum et suorum commemoratione meritorum corda uestra pulsem.

Iuxta haec autem, ut commemorauimus, ornamenta, quae in sancto Augustino diuina indulgentia meritorum luce concessit, aliam adhuc similitudinem legimus in ueteri testamento. a fronte enim pontificis praetenta auri lamina praefulgebat, quae scilicet per metalli nitorem ostentaret conscientiae puritatem. nihilominus coaptabatur ei humerale gemmatum et a pectore monile pretiosum, ut, qualiter interior excolendus esset, exterioris quoque dignitas admoneret. in ipso quoque monili Aaron sacerdos nomina filiorum Israel opere gemmario intexta gestabat. hanc itaque (ut) sacra illius indumenta magnificentiam in sanctae recordationis domni Augustini laudabilibus institutis et diuersarum gratiarum spiritalibus margaritis splendere gaudemus, sed in illo multo amplius multoque uerius splenduisse probantur. quae cum in illius Aaron imaginata fuerint indumentis, haec in illius uel gratia euidenter sunt expressa uel meritis. in illo auri lamina eminentiam frontis ornabat, in hoc aurea uerecundia et sinceritas pretiosa frontem mentis inradiat. antiqua illa peregrini lapidis ornamenta et operosi decoris insignia illi uidebantur apposita, huic probantur gratiae largitate concessa, in illo adumbrata erant manu [*]( 8 tantorum P 15 num luci scribendum? 18 conscientiae scripsi, constantiae P 19 nichilominus P 20 munile pciosum P exquolendus P 21 munilae P 22 israhel P 23 ut addidi, om. P 28 fuerint scripsi, fuerant P 30 pciosa P )

332
artificis, in sancto Augustino perfecta sunt munere conditoris. ille semel in anno ea mox exuenda sumebat, hic ipsa incorporata naturae induere scit, nescit exuere numquam uel cum corpore deponenda, sed ad auctorem cum spiritu reportanda. in illo erat figura praeteriens, in hoc ueritas perseuerans.

Superest, ut per omnia sancti Augustini caelestibus institutis et singularibus proficiatis exemplis. totum enim in illo uobis abunde praesto est, uel quod pertinet ad aedificationem uel quod spectat ad gloriam uel quod uocat ad uitam uel quod extollit ad gloriam. in ipso enim si requiratis bonae uoluntatis affectum, clamant misericordiae opera, si patientiam desideratis, existunt mansuetudinis ornamenta, si purae conscientiae sint interroganda secreta, respondent castitatis insignia, fraglant benignitatis balsama, pietatis aromata, refulgent scientiae sapientiaeque monilia. inter haec multum ueremur, ne merita sancti Augustini, dum affectus praedicationis insinuat, tenuitas sermonis abscondat. etenim antequam saecularem habitum caelestium sectator exueret et sacrae militiae signa susciperet, aliquamdiu in secreto domini timore et metu occultum militem gessit, diu in hoc mundo positus (in) extremo mundi fuit ac sic publica conuersatione suscepta non tam coepit esse, quod non erat, quam prodidit, quod latebat. igitur cum eius iuuenilis aetas uincentibus lasciuiae fallaciis transuolantium rerum species pingere et indicere conaretur, sensus eius praetereuntium ac perdentium uoluptatum fugitiua dulcedo eumque diuersis nexibus uiolentiis adiciendo mundus astringeret cumque illum genere, facultate, moribus, acumine et memoriae capacitate pollentem et per diuitias (dona) multiformis gratiae in medium proferentem quodammodo amplexu retinere amoenitas uitae huius ambiret, haec ille uniuersa quot oblectamenta [*]( 3 induere scit scripsi, indurescit P 9 expectat P 14 fraglant scripsi, flagrant P 15 munilia P multum-lin. 22 latebat] cf. Euseb. hom. 34 (BPML VI 654 D) ueremur ne Euseb., ueneremur P 16 agustini P 19 et metu occultum scripsi, meto cultum P 20 in extremo scripsi, extrema P extra mundum Eus. 22 quam Eus., quod P 24 speties P 25 fugatiua P 28 dona addidi, om. P 30 haec-po 333,18 diuitias] cf. Euseb. homo 73 (VI 685 Q) )

333
tot uincula circa se sentiens negare incertis fidem statuit nec consentire se posse definiuit. ut in lubricis quidem malis ideo iocunda creduntur, quia cito uelut ostenso sui flore pertranseunt, haec ideo illi magis suspecta erant, quia sectatorem suum specie capiunt, uoluptate perdunt, celeritate destituunt.

Considerans itaque uniuersa saeculi praesentis inania et ante oculos suos colligens eisque uelut de sapientiae arce despectis et sub aeternorum comparatione in nihilum repudiatis secum apud fidem suam uoluntatis consolationibus et conlocutionibus infusum iam deo pectus armauit: nihil mihi ultra commune manifeste tecum, fallacis mundi figura praeteriens. hoc uno genere adquiram uictoriam derelinquendo te nec incurso rursum damnum et per usum tui palmam de te potius capiam praefulsam. quam nihil es et quantum aliquoties uanitas terrenorum! multum praecipis, dum teneris, sed plus tribuis, dum repudiaris. sectatores tuos adpetita captiuas, contemptores tuos despecta glorificas magnas per odium ac fugam tui conlatura diuitias. quid plura? inter uitae huius naufragia conclusum et in mediis saeculi fluctibus positum et uelut cum , Iona in illius deuoratricis atque inmanis bestiae faucibus constitutum ad dominum de profundo clamantem sanctum Augustinum inuitus licet mundus euomit et profectibus omnium ecclesiarum, quarum utilitatibus praeparabatur, emisit. et quia haec est natura iustitiae atque uirtutis, ut, quanto studio diutius abscondi optat, tanto clarius innotescat et occultatio ipsa proditio sit, passim per populos conscia tantorum bonorum fama uolitabat et odore amoenissimae suauitatis longe lateque fulgebat. eminebat etiam in humili loco in admiratione omnium uelut ciuitas super uerticem montis exposita nec iam lucerna poterat latere sub modio nec recipiebatur nec continebatur intra latibulum suum exundans sidere lumen magnitudo. sic [*]( 5 uoluptate scripsi, uoluatate P 7 archę P dispectus P 11 manifeste tecum scripsi, manifestae cum P 12 cinere P incurso scripsi, incursu P 18 dampnum P 14 nichil P post terrenorum uerbum excidisse uidetur 17 dispecta P 20 ionam P 28 quia haec -lift. 31 magnitudo] cf. Euseb. homo 34 (VI 655 D) 24 iusticiae P 31 sic- p. 334, 3 totum] cf. Euseb. homo 34 (VI654 H) )

334
lampas magna non sibi accenditur, sed lumen suum eminus et in circumiecta iaculatur speciosum fundens lumen flammeo doctrinae fulgore et uniuersis adfuit integrum et singulis totum praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. Amen.