Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

XX. DE SANCTO IOSEPH I.

Quotiens uobis, carissimi, lectiones de testamento ueteri recitantur, sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis adtendere, quod sonat in uerbo, sed quod intellegitur et sapit in spiritu. sic et apostolus commonet nos dicens: littera occidit, spiritus autem uiuificat. haec enim omnia, quae in ueteri testamento leguntur, sicut dicit apostolus, in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. cum enim Christianus populus fideliter ad ecclesiam uenit, quid ei prodest, quod audit, qualiter sancti patriarchae aut uxores [*]( 22] 2 Cor. 3, 6. 24] 1 Cor. 10, 11. ) [*]( 2 etiam] iu add. D 3 positis D 5 babtizari D offere D 6 deferat D magnam D 9 desimulant D 10 qui Aug., om. D 11 quadragensima D babtizandi D offere D 13 acciperint D, accipient Aug. babtismi D 18 incip de sco ioseph epistula faustini D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 13 (39,1765 M.) 21 sonat ex sorat D 22 litterra D )

301
acceperunt aut filios procreauerunt, nisi haec, quare facta sunt aut quid res istae figurauerunt, spiritali sensu perspexerit. ecce audiuimus, quod beatus Iacob genuerit filium et uocauerit nomen eius Ioseph et eum plus quam reliquos filios dilexerit. hoc loco beatus Iacob figuram habuit dei patris, sanctus quoque Ioseph typum domini gessit saluatoris. diligebat Iacob filium suum et deus pater dilexit unicum suum. Iacob misit filium suum, ut de fratribus suis sollicitudinem gereret, et deus pater misit filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum uisitaret. Ioseph, dum fratres suos quaereret, errabat in eremo et genus Christus humanum requirebat, quod errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat, quia errantes quaerebat. Ioseph fratres suos quaerebat in Sichimis. Sichima interpretatur humerus. semper enim peccatores dorsum ponunt in faciem iusti. humeri enim retro sunt. sicut enim fratres Ioseph inuidia percussi fraternae dilectioni dorsum magis quam faciem offerebant, ita et infelices Iudaei uenienti ad eos salutis auctori inuidere potius quam diligere maluerunt. de talibus dicitur in psalmo: obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper incurua.

Inuenit Ioseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur defectio. uere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. uidentes ergo Ioseph fratres sui de morte illius tractauerunt. sic uidentes uerum Ioseph Iesum Christum, [*]( 19] Psalm. 68, 24. ) [*]( 1 acciperunt D d>creauerat D 2 perspexerit Aug., semp exerint J) 5 sanctus quoque] num sanctusque scribendum ? ,7 et-suum] quia et deus pater diligit unigenitum suum, sicut ipse dixit: hic est filius meus U dilectus Aug. dilexit scnpsi, dilegit D misit suprascr. D 8 siyn D 10 fratrem suum ex fratres suos D quereret ex querebat D 11 herimo D 12 quo in mundo Aug., qddammodo D 14 siccimis siccima 1) 15 dorsum magis quam faciem ponunt in faciem iusti Aug. retro sunt D Aug, retrorsum D 16 dilectionis D 17 offerebat D 18 ueniente Aug. auctori scripsi, auctorem D, auctore Aug. putius D 19 malluerunt D 22 intothaim D 23 uere—defectione D bis, sed priore loco defecti;il!: fratricidio mlllll D (erat hodie in ras.) 24 sui Aug., suos D 25 Iesum-Ioseph om. Dl, add. man. alt. in marg. )

302
ut eum crucifigerent, uno omnes consilio statuerunt. ut Ioseph expoliauerunt fratres sui ueste polymitari et talari, et Iudaei Christum per mortem crucis expoliauerunt tunica corporali. Ioseph exutus tunica mittitur in cisternam, id est in lacum, et Christus expoliatus carne humana descendit in infernum. Ioseph, postea quam de cisterna leuatur, Ismaelitis, id est gentibus uenditur, et Christus, postea quam de inferno regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio conparatur. Ioseph per consilium Iudaeae triginta argenteis distrahitur, et Christus per consilium Iudae Iscariotis eodem ordine uenumdatur. quod autem in diuersis translationibus non aequali pretio scribitur Ioseph uenumdatus, sed alii dixerunt argenteos uiginti, alii triginta, hoc spiritaliter significauit, (quod Christus) non aequaliter ab omnibus credendus esset (uel) diligendus. denique etiam nunc in ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. ipsi plus ualet Christus, qui eum maiore caritate diligit. Ioseph descendit in Aegyptum et. Christus in mundum. Ioseph penuria frumenti saluat Aegyptum et Christus a fame uerbi dei liberat mundum. nisi enim Ioseph fratres sui uendidissent, defecerat Aegyptus, uerum est, fratres, nisi Christum Iudaei crucifixerint., perierat mundus.

rideamus tamen, fratres carissimi, unde in beato Ioseph fratres sui tam crudeliter saeuierunt. unde nisi inuidiae ueneno, per quod mors intrauit in orbem terrarum? denique audi scripturam dicentem: inuidebant ei fratres sui et non poterant ei quicquam loqui pacificum. uidit enim beatus [*]( 25] Geu. 37, 4. ) [*]( 1 statuerunt Aug., straueft 1) 2 poliinitari D thalari D 3 tonicali D 4 toniea D 5 (iiscendit D 6 cystonia j D leua tur D ysmaelytis I) di 7 uentjtur D n distraitur 1) 10 iudas D scariothis D ordine] numero Aug. uenundatur D 12 uenundatus D argenteis Aug. 13 quod Christus Aug., om. D 14 uel Aug., om. 1) 15 dilegunt D 16 diligit scripsi, diligeret D, dilexerit Aug. 17 discendit D egyptum 1) pinuria D, a penuria Aug. 18 egyptum D 20 difficerat D egyptus D 21 crucifixerint ex crucifixerunt D, crucifiiissent Aug. 23 seuerunt J) 2G lori D )

303
Ioseph somnium, quasi stantem se cum fratribus suis in agro et manipulos colligentem et fratrum suorum manipulos undecim adorare manipulum suum. hoc in illo Ioseph tunc inpletum est, quando eum fratres sui in Aegypto adorauerunt. et non incongrue coacti sunt steriles manipuli fructuosum manipulum adorare, per quem de famis periculo liberandi erant.

Uidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. cui respondit pater suus: numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? hoc in illo Ioseph impleri non potuit, quia iam et mater illius de hac luce migrauerat. in nostro uero Ioseph, id est domino nostro Iesu Christo somnii illius sacramenta conpleta sunt. sol enim et luna et undecim stellae eum adorauerunt, quando post resurrectionem sancta Maria quasi luna et beatus Ioseph cum undecim stellis, id est beatis apostolis adorauerunt eum, qui incuruati ac prostrati sunt ante eum et inpleta est prophetia, quae dixerat: laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. nam quo modo fratribus illius potuit conuenire, quod eum quasi stellae adorare possent, quos inuidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat? iam enim claritatem stellarum perdiderunt, qui in se lumen caritatis exstinxerunt. merito hoc ergo in domino saluatore nostro Iesu Christo uerius conpletum fuisse credimus, quem, sicut antea etiam dixi, beatum Ioseph et beatam Mariam cum undecim apostolis frequentius legimus adorasse. nam quod apostoli lumen stellarum habuerint, ipse dominus in euangelio dixit: uos estis lux mundi, et iterum de ipsis ac suis [*]( 8] Gen. 37, 10. 17] Psalm. 148, 3. 27] Matth. 5, 14. ) [*]( 1 somnum D 2 nmnibulos D 4 eum Aug., enim D 5 fructuorum 1) 7 alium D n mater tutis 7) adorauorimus]) 10 quiamigrauerat om. Aug. quia iam scripsi, q alam 1) 12 somni D 15 Ioseph] uelut sol mld. Aug. beatis ex beatlls]) 16 adorauerunt eum qui om. Aug. 17 <pfetia D 18 llam] in tantum in illo Ioseph impleta non est somnii huius interpretatio, ut mater ipsius ante multos annos legatur fuisse defuncta, quam praefata somnia ille uidisset. et reuera add. Aug. 20 inuidia D 22 extincxert D 24 quem Aug., qd D dixi mprascr. D 25 adoras D 20 euuangelio D )

304
similibus: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum.

Ioseph interpretatur augmentatio siue ampliatio. sed in illo Ioseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus, in nostro uero Ioseph augmentum habere meruit uniuersus mundus. ille Ioseph erogauit triticum, noster erogare dignatus est dei uerbum. in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. nos ergo, fratres carissimi, qui nullis praecedentibus meritis tanta bona per misericordiam ueri Ioseph domini nostri Iesu Christi consecuti sumus, . ad quos non umbra ueteris testamenti, sed ipsa ueritas uenit, quantum possimus, cum dei gratia laboremus, ut, quod nobis contulit iudicatus, integrum in nobis inueniat iudicaturus, qui, quantum contulit tibi, tantum reposcet. et quidem ille, cum uenerit, redditurus est, quod repromisit, sed quaesiturus est, quos redemit, et quod dedit in aduentu primo, exacturus est in secundo. nemo enim Christo domino nostro mala reddat pro bonis. quis est enim, qui tam impie agit, nisi ille, qui accipit dulcedinem et reddit amaritudinem, qui accipit uitam et restituit mortem? mortem enim retribuit, qui se ipsum uiuendo male interficit. quis enim reddit mala pro bonis, nisi ille, qui, cum deberet lectioni insistere et ad ecclesiam currere, elegit potius ad tabulas ludere, spectacula uel furiosa uel cruenta uel turpia frequentare et, cui oportebat peccata sua orando, legendo, elimosynas faciendo consumere, studet potius augere et amplius cumulare? quis est, qui reddit mala pro bonis? [*](1] Matth. 13, 43. 7] Psalm. 18, 5. ) [*]( 3 amplitio D 4 amplitionem D abuit D egyptflus D 7 sonus eorum] s. apostolorum Aug. 12 possimus ex possumus D 14 contu[|lit D tanta D reposcet scripsi, reposeit D qui tibi tanta coutulit, scit quantum reposcat Aug. 15 rediturus D quesiturus D, requisiturus Aug. 16 quod Aug. 17 euim] ergo Aug. 18 cP nobis bonis D nisi ille om. Aug. 19 dulcidinem D 20 restijjtuit D 21 interficit] quis est qui reddit mala pro bonis? ille qui cum deberet dare propria, rapit aliena, qui pro caritat.e reddit odium, inuidiam pro benignitate, pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam add. ÂtIf. 23 putius D 24 quem Aug. oportabat D 25 elymosinas D putius D 26 commulare D )

305
qui pro luce tenebras, pro benignitate malitiam, qui pro sobrietate ebrietatem, pro elimosynis rapacitatem, pro iustitia iniquitatem restituit.

Qui ergo haec mala adiuuante domino nostro (non) admisit, munera in se, quantum potest, diuina custodiat. qui uero his malis se sentit obnoxium et intellegit obuolutum, cito ad paenitentiae medicamenta recurrat et, antequam anima illa tenebrosa de corpore mortis suae discedat, elimosynis, ieiuniis et orationibus remedium sibi in die necessitatis adquirat. sic ergo agamus, fratres, ut ante tribunal Christi et, qui boni sunt, coronam, (et qui) neglegentes sunt, ueniam consequantur.

XXI. DE SANCTO IOSEPH II.

De beato Iacob, fratres carissimi, et in sancto filio eius Ioseph, qui diligenter adtendit, rem nimis admirabilem dominum fecisse cognoscimus. primum non credo fuisse sine causa, quod deus, qui se totiens dignatus fuerat ostendere beato Iacob, per tot annos noluit indicare, quod Ioseph filius eius uiueret, sed permisit eum longa defectione consumi. si quisquam hoc sine certa ratione et euidenti factum esse credat, uel hoc consideret, quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus permissus sit mittere ad patrem suum, ut ei adnuntiaret, quod non solum uiueret, sed etiam in grandi honore positus esset. ab illo enim loco, ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum uix erant trecenta milia, unde frequentissime ex Aegypto in locis illis, ubi erat Iacob, plurimi properabant. ex illo loco ad [*]( 2 ebritatem D elymosinis D iustitiam D 4 non Aug., om. D M 5 custotiat D 7 medimta D 8 discendat D elymosinis D 11 et qui Aug., om. D consequanturJ ut illos ornet uita integra, istos ualeat excusare correcta praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen add. Aug. 13 item ]|| j!u (erat tertia in ras.) de IWó ioseph secunda D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 15 (39,1770 M.) 14 de] in Aug. 16 cognoscit Aug. 17 e fuerat D 19 afflictione Aug. consummi D 21 possitus D 25 trecenta Aug., CCCXXX D 26 ioiiuin illum Aug. ) [*]( XXI. Faajt. ) [*]( 20 )

306
Aegyptum infinitae multitudines adsidue confluebant. sed fortasse aliquis dicat, quod beatus Ioseph paruulus exierit a patre suo et ideo eum recordari non potuisset. non ita est, fratres carissimi. puer enim erat, sed sedecim annorum et nulla ratione parentes suos poterat obliuisci. nam et in tantum eos oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum uidit, agnosceret.

Sed dicit aliquis, (quia) licentiam aut potentiam non habuerit mittendi ad patriam suam. etiam si hoc quasi ueri simile uideretur, postea quam de carcere eductus est et dominus factus in omni terra Aegypti, per illos septem annos fertilitatis et illos duos, qui transacti sunt tempore inopiae, antequam fratres sui ad eum descenderent, per istos nouem annos in trecentis milibus sine ulla dubitatione potuit mittere ad patrem suum. sed occulto iudicio hoc dominus fieri non permisit in tantum, ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, quando ad emendum triticum conuenerant, quin immo durissime eis loquens et fratrem illorum in uinculis tenens ad patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit.

Adtendite adhuc et aliud maius miraculum. uidete, quomodo Ioseph beatus, qui patrem suum nouerat pro se intolerabilem amaritudinem sustinere, quasi parum esset, quod ante pertulerat, adhuc et Beniamin fecit auferri, quo facto utique nouerat eum multiplicem passurum esse dolorem. haec enim omnia sine sancti spiritus dispensatione facta fuisse non credo. deus enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, numquam tamen iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum uiuere, ille etiam sanctum Ioseph (non) permisit, ut patri suo suam gloriam nuntiaret, quin immo adhuc Simeon in uinculis tenendo, [*]( 3 recordare D 4 nula D 6 suos] at add. D 7 quia addidi, om. D, quia pro eo, quod Aegyptio domino seruiebat add. Aug. 8 patrem suum Aug. 10 totam terram Aug. 11 transacti Avg., transdati D 12 discenderet D 13 tricentis D milibus] non potuit inittere ad patrem suum? add. Aug. 14 oculto D 15 manifestare D 16 qui immo D 19 aliut D 20 intollerabilem D 21 sustenere D parum Aug., paruum D 23 multiplicet D 24 fuisset D 25 oculta superscr. D 27 etiam sanctum Ioseph non permisit Aug., pmisit etiam y scm ioseph D 28 semeon D )

307
Beniamin auferendo ipsius patris sui angustias cumulauit. haec enim, fratres carissimi, si fideliter adtendamus, cum grandi misericordia dominum fecisse cognoscamus. ab initio enim mundi in sanctis exercuit deus, quod in beato Iacob cum grandi pietate conpleuit.

Sed hoc quare sit factum, diligenter adtendite. quamuis enim serui et amici dei capitalia crimina uitauerint et multa opera bona fecerint, tamen sine minutis peccatis eos fuisse non credimus, quia non mentitur ille, qui dixit: non est enim inmunis a peccato nec infans, cuius est unius diei uita sua super terram. et beatus Iohannes euangelista, qui utique meritis non erat inferior sancto Iob, clamabat et dicit: si dixerimus: peccata non habemus, ipsi nos decipimus et ueritas in nobis non est, et illud, quod alibi scriptum est: iustus septies in die cadit et resurgit. quia, sicut ergo iam dictum est, sine istis minutis peccatis Iacob esse non potuit, uolens deus parua peccata in hoc sancto tribulationis igne consumere inplet in eo, quod ipse per spiritum sanctum dixit: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, et illud: flagellat deus omnem filium, quem diligit, et illud: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. ut ergo sanctum Iacob deus noster uelut aurum purgatum futuro iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit, ut in eo ignis ille arbiter, quod exureret, inuenire non posset.

Si diligenter adtendamus, fratres carissimi, quod erga beatum Iacob deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres [*]( 9] Iob 15, 15. 13] 1 Ioann. 1,8. 151 Prou. 24, 16. 19] Eccli. 27,6. 20] Hebr. 12, 6. 21] Act. 14, 21. ) [*]( 1 beiamin D angustia D 3 misericordia D dominum Aug., n dni D 6 sed 1111 D (erat in in ras.) 7 cremina D uitauerit D 9 e superscr. D 10 inmonis D die D 11 uite D iohannis D euuang D 12 Iacob Aug. olamat Aug. 14 alibi illud q D 17 sSo D, saeculo Aug. 18 impleuit Aug. 20 flagillat D 22 tribulationis D 23 purgatum] in add. Aug. 24 praesentaret Aug., pstaret D 25 exnreret Aug., exuperet D 26 possit D ) [*]( 20* )

308
suos exercuisse cognoscimus, qui utique tam sanctus fuit, ut eos odio habere (non) potuisset. unde credendum est, quod ideo (eos) tribulationibus fatigauerit, ut eos ad confessionem criminis et ad medicamenta paenitentiae prouocaret. denique cum grandi dolore dixerunt se merito illa pati, quod peccassent in fratrem suum uidentes angustiam eius. et quod sciebat beatus Ioseph, quod fratribus suis parricidii crimen sine grandi paenitentia indulgeri non posset, semel et secundo et tertio medicabili tribulatione tamquam spiritali igne decoxit, non ut se uindicaret, sed ut illos corrigeret. denique priusquam peccatum suum confiterentur et crimen, quod admiserunt, mutua inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum se eis dedit nec pacis osculum illis indulsit. cum uero illos pro peccato, quod in ipsum admiserant, humiliter uidit adflictos, deosculatus est singulos et fleuit et pauentium colla pio oculorum rore perfundens odium fratrum caritatis lacrimis abluebat.

Quod ergo deus in beato Iacob fecit et quod Ioseph erga fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis, qui in nobis peccauerunt, debemus implere, ut non ipsos, sed peccata eorum studeamus odire et ita uelimus secundum culpae meritum durissima castigatione corripere, ut eos studeamus in ueritate diligere. haec si faciamus, fratres carissimi, inpletur illud in nobis, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate et sic adinplebitis legem Christi.

Ad extremum ut totum, quod dixi, breui sermone concludam, taliter indulgeamus eis, qui in nobis peccauerunt, qualiter uolumus, ut nobis indulgeat deus, quotiens in illo peccamus. haec si faciamus, securi possimus dicere: dimitte [*]( 23] Gal. 6, 2. 28] Matth. 6,12. ) [*]( 2 non Aug., om. D 3 eos addidi, om. D, eos tantis add. Aug. 4 creminis D 7 parricidi D, fratricidii Aug. cremen D 8 poenitentiam D possit et D 10 uiri dicaret D correget D 11 cremen D 14 in] id add. D 15 singulos et] per singulos add. Aug. 18 in illis Aug., et illis D 19 ut Aug., et D 20 uellimus D oulbe D 22dilegereD2ShoneraD24illudD25brebiD26innos Aug. 27 induljgeat D in illum Aug. 28 facieiiiamus D demitte D )

309
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Adhuc nobis delectabat cum caritate uestra de beato Ioseph aliquid loqui, sed propter pauperes, qui ad opera sua festinant, melius est, ut nobis in die crastina reseruemus. et ideo conuersi ad dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium audiendi uerbum dei, quod in nobis placatus contulit, et augere semper et conseruare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto (uiuit et regnat) in saecula saeculorum. Amen.

XXII. DE SANCTO IOSEPH III.

De beato Ioseph, quod de sermone hesterni diei caritati uestrae reseruauimus, nunc secundum uestram consuetudinem intenti cum silentio et quiete suscipite. beatus Ioseph, fratres dilectissimi, ut regnum Aegypti admirabili sapientia regeret, prius ipse se rexit. cum esset decorus et speciosus facie pulchritudinem uultus sui non ad alienam deriuauit iniuriam, sed ad suam gratiam conseruauit hoc se pulchriorem iudicans, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur, et illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet nec mentes fragiles uulneraret. crimen enim dominae suae fuit, quae male uidit, non beati Ioseph, qui male uideri noluit. nec in eo, quod uisus est, culpa est. non erat in potestate seruili, ut non uideretur a domina, maritus deberet cauere oculos uxoris. discant tamen et uiri cauere oculos feminarum: adamatur et qui noluit amari. denique adamatus [*]( 1 demittimus D 3 nos Aug. dilectabat D 4 quid D 5 diem crastinam Aug. 9 uiuit et regnat om. D 11 item tertio de s36 ioseph D 18 reseruauimus scripsi, seruauimus D 15 aegipti D 16 uerba cum esset—p. 310,14 adprehensus aufugit exstawt in sermone Augustini dubio 14, 2 (39, 1767 M.) 17 diriuauit D 18 speciosion D 19 qui Aug., oram D 20 fragilles D cremen D 21 qui D quimal D 22 quod] qui Aug. culpa est] quia add. Aug. 23 debuit Aug. 24 oculo D tunc Aug. 25 adamatur scripsi, adamantur D, cum amantur Aug. nolunt Aug. )

310
est Ioseph, qui amantem contemneret, et bene excusauit eum scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in Ioseph, hoc est, (non) iste se ostentauit nec cepit incautam, sed illa retia sua misit et indagine sua capta est, laqueos suos sparsit et suis uinculis colligata est. dixit autem illi: dormi mecum. prima adulteri oculorum tela sunt, secunda uerborum. sed qui non capitur oculis, potest uerbis resistere. excusatur, quod ingressus est, praedicatur, quod elapsus est nec fecit plus uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit tamquam non sua, quae adultera manibus tenebat, et aliena iudicauit, quae tactu inpudicae poterant conprehendi. magnus plane uir, qui uenditus seruile tamen nescit ingenium: adamatus non reamauit, rogatus non adquieuit, adprehensus aufugit. qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste potuit, animo capi non potuit. ac ne ipsa quidem uerba eius diu passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis ad eum incentiua transirent, itaque ueste exiuit. crimen enim excussit et relictis, quibus tenebatur, uestibus expoliatus quidem, sed non nudus aufugit, qui erat tectior indumento pudoris. non enim est nudus, nisi quem culpa nudauerit.

Denique in superioribus habemus, quod Adam, posteaquam dei mandatum praeuaricatione deseruit et peccati grauius aestum contraxit, nudus erat, unde et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quod nudus sum, et abscondi [*]( 2] Gen. 39, 7. 5] Gen. 39, 7. 24] Gen. 3, 10. ) [*]( 1 contempneret D, contempserat Aug. ezcussauit D 3 non Aug., om. D ostendauit D cgpit D incautam Aug., aduncatum D 4 indagine Aug., in dagina D laqueos] catenas Aug. 5 sparsit Aug., spargit D 6 adulterii Aug. 7 excussatur D 8 elapsus Aug., delapsus D ne D 9 pluris Aug. castimonia D relinquid D 11 ind t pudice D potuerant Aug. 12 uentitur D ingenum D 13 adamatur D rogatur D 14 conueneretur D 15 eius scripsi, si D 16 dentius D 17 adultere D incendiua D transsirent D 18 uete D i. cremen D 19 uestimentibus D 21 nudauerit scripsi, nudauerat D 23 deseruit scripsi, deserit D aestum scripsi, cf. ind., eatum D 25 suum D )

311
me. intendit enim se nudum, quod ornamentum diuinae protectionis amiserat, et ideo latebat, id est, quod uestem fidei (non) habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam rem uides. ille fuit nudus, qui tunicam non amisit, iste nudus non erat, qui uestimentis exuit se, quae in manus adulterae dereliquit. Adam scriptura illum nudum adserit, hunc nudum esse non dixit. et ideo ea expoliauit se iste potius quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruauit expolians se ueterem hominem cum actibus suis, ut indueret nouum hominem, qui secundum imaginem creatoris in agnitionem rerum seruatur. ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuit. singularis priuilegii uirtute exutus inde pelliciam accepit tunicam, quia peccator non poterat habere spiritalem.

Accusatus autem Ioseph ad omnia sua noluit illam dicere culpabilem esse, quia iustus accusare non nouit, et ideo inpune hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim etiam pallium Ioseph humanum tenentem, quae omnia ornamenta pudoris et uel animae perdiderat castitatis. illum satis ornatum satisque uestitum dixerim, cuius uox non audiebatur et innocentia loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, melius locuta est oraculo et ideo emeruit prophetae defensionem, quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. beatiorem ergo illum dixerim, cum in carcerem mitteretur, qui sustinebat pro castitate martyrium. bonum enim est munus pudicitiae etiam, cum sine periculo custoditur, ubi uero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum dominus nec in carcere deserebat. non est turpe innocentibus, cum falsis criminibus appetuntur, cum oppressa iustitia [*]( 8] of. Col. 3, 9. ) [*]( 3 non addidi, om. D 4 tonica D non erasum in D 6 dereliquid D 7 putius D 10 rerum scripsi, renu D 12 puilegi D pilliciam D 13 accipit D tonica D 14 accussatus D 15 acussare D 17 humanum scripsi, humano D 18 animae scripsi, anima D 20 dacet D 21 oraculo scripsi, oracula D 22 beationem D 27 crese minis D 28 carcerem D derebat D turbe D 29 creminibus D appituntur D )

312
traduntur in carcerem. uisitat dominus et in carcere suos et ideo ibi plus est periculi. sed quid mirum si uisitet Christus in carcere positos, qui se ipsum in suis carcere clausum esse memorauit, sicut habetis scriptum: in carcere eram et non uenistis ad me.

Quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph gratiam huius modi, ut, qui fuerat clausus in carcere, ipse potius claustra carceris custodiret. in ipso enim praefiguratum est, quod postea in domino saluatore nostro conpletum est. sic enim insidiante uel accusante domina Ioseph in carcerem mittitur, sicut Christus insidiante uel accusante synagoga crucifigitur et quasi in carcerem ad inferna descendere dignatus est. denique similitudinem uidete. de Ioseph scribitur, quod liber in carcere fuit et eos, qui in carcere tenebantur, in potestatem acceperat. de domino autem saluatore nostro quid scriptum est? posuerunt me, inquit, in lacu inferiori, in tenebrosis et umbra mortis. factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. uerius enim hoc in Christo conpletum est, qui non solum in potestate habuit in carcere uinctos, sed etiam de ipso inferni carcere praedam, quam diabolus ceperat, fortiter et feliciter reuocauit. ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, id est, quos diabolus ceperat ad mortem, ille recepit ad uitam.

Unde, fratres carissimi, et nos ad exemplum beati Ioseph, quantum possimus, cum dei adiutorio familiaritatem infestam atque suspectam effugere festinemus, ut castitatis nitorem seruare possimus secundum illud, quod apostolus dicit: fugite fornicationem. contra alia peccata pugnandum est, ut castitas custodiri possit, fugiendum est. imitemur ergo beatum [*](4] Matth. 25, 43. 16] Psalm. 87,7.5. 27] 1 dor. 6,18. ) [*]( 1 carcerem D 3 carcerem D 7 putius D 10 acussante D 11 sicut scripsi, sic et D acussante D sinagoga D 12 discendere D 15 acciperat D 16 scribtu D inquid D 19 potestatem D 20 carcerem D uinctos scripsi, iunctos D praedam scripsi, pdam D 21 diabulus caeperat D utroque loco 23 recipit D 25 possimus ex possumus D famili jjaritatem D inhestam D 29 custodire D emitemur D )

313
Ioseph in dilectione perfecta et castitate seruanda, ut nec inimicis nostris malum pro malo uelimus reddere, ut ornamenta pudicitiae ita mereamur in hoc saeculo custodire, ut de aeterno opprobrio liberari possimus praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. [*](2 uellimus D 3 meriamur D 4 obproprio D liberare D 6 amen] finit liber. amen add. D).

314
B. Sermones uarii. XXIII. AD MONACHOS I.

Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, sed ad pugnam, ad certamen conuenimus, ad agonem huc processimus, ad exercenda cum uitiis bella conscendimus. uitia enim nostra hostes nostri sunt, de quibus scriptura pronuntiat dicens: caue, ne umquam habeas cum eis foedus. necessaria nobis est, fratres, peruigil cura, indefessa custodia, quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. hoste isto uinci potes, recipi in amicitiam non potes. et ideo proelium istud, quod suscepimus, satis durum satisque periculosum est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non finitur.

Ideo ergo nos ad tranquilla haec secreta et spiritalia castra contulimus, ut cotidie contra passiones nostras infatigabili congressione certemus, ut cotidie senioribus nostris quasi famulas uoluntates nostras subiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus uel linguae gladium recondamus, ut non solum inuicem non inferamus iniurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas. [*]( 8] Eiod. 34,12. ) [*](S exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis: 2780 saec. XIII (A), 2167 saec. XIII (B), 13333 saec. XII (C); sermo fausti episcopi ad monachos primus A (fol. 2r), incipit sermo fausti episcopi ad monachos B (fol. 2T), explicit homelia X ad monachos. incipit sermo fausti ejfi ad eosdem C (fol. 30r) 4 ad locum-po 315,8 uirtutis] cf. Euseb. homo 38 (Bibl. patr. max. Lugd. VI659 G) 6 huc om. AB uiciis B 7 uicia ABC, uita v pronunciat B 8 fedus ABC, sedem v 10 hostis iste Cc 11 potest Cv utroque loco 13 inter v 15 ergo om. v 16 contriti v 17 moribus v 19 retundamus Cv ut A, om. B Ov )

315
peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent nihil in hac uita consolationis requirere, nihil honoris, praesentium rerum solacia refugere et ad promissa aeternae remunerationis praemia animum praeparare, subiectione et abiectione gaudere et paupertatem studio quaerere et non solum facultates, sed ipsas uoluntates. de cordibus eradicare. nihil enim proprium habere interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere res est uirtutis.

Illud etiam scire debemus, quod, qui inter nos uitam habere constituimus, aut cum grandi fructu aut cum grandi periculo uel diligentes uel etiam neglegentes sumus. unde felix est illa anima, quae, dum bene in congregatione uersatur, multorum gaudium est et plurimi ex ea uel aedificantur uel illuminantur. bona enim, dum multis communicantur, adduntur. ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit: fili mi, si sapiens fueris, (eris) tibi et proximis tuis. itaque si quis in congregatione positus humilitatem se sequentibus aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se lucra aliorum conuertit. si uero e contrario per inoboedientiam uel superbiam, quae res, quod peius est, facilius inueniri solet, ad mali exemplum siue iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, de tantis damna contraxit et peccatum, quod ab illo semel recessit, ad eum multipliciter redundabit. quamobrem sicut ille ualde admirandus atque laudandus est, cuius cursus bonus multorum profectus est, ita ille non immerito lugendus est, cuius uita multorum ruina est. [*]( 16] Prou. 9,12. ) [*]( 1 niobil- reqwrere add. B in marg. 5 facultates] ipsas add. A Sed] et add. A 8 est om. BCv 9 qui inter-po 317, 6 prioribus] cf. Euseb. homo 41 (BPML VI662 D) 10 aut—fructu om. BCv alterum aut item erasum est in B 16 eris addidi, om. libri 19 aliorum lucra Cv 20 uel] per add. A quae res scripsi, quaeres (queres) libri, quaeret v 23 de om. v 24 contrahet Al 25 admirandus] est add. Bv 27 non immerito] merito AB )

316

Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, ea in medio positi agere studeamus, ne uita nostra aliorum uirtutibus noceat et ne aliorum feruorem tepor noster debilitet et ne aliorum patientiam nostra iracundia uiolet, ne aliorum humilitatem superbia nostra deprauet, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. et quidem illae fatuae uirgines, quamlibet stultae essent, non tam alienas exstinguere lampades quam suas illuminare cupiebant. et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest pinguissima gratia humilitatis et si deest ignis fidei et si flamma feruoris et si oleum caritatis et si lumen discretionis, ueniat ad eos, quos magis abundare perspexerit, et gratiam in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat et bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam cum lucro possessionis inuadat. numquam enim sentit luminis damnum plurimus ignis accensus nec minuit solis lucem considerantium multitudo. quanti ad eum perspexerint, tantis munera sua commodat et ipse tamen semper integer perseuerat.

Benedicta a deo illa anima est, cuius humilitas alterius confundit superbiam, cuius patientia proximi exstinguit iracundiam, cuius oboedientia pigritiam alterius tacite increpat, cuius feruor inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis illuminat. melius est huic quam illi, qui fratrem paululum ab aliquo contristatum non tamen solacio suo porrecta manu non subleuat, sed titubantem sicut parietem inclinatum maleloquiorum impulsu adiuuat ad ruinam et salubriter pro disciplinae ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut allidat, sic armat, ut perimat. [*]( 2 uia Os 4 et ne A, nec v 5 et ne A 8 stultae] fatuae Gv 9 tamen Cv quam] sed Cv 11 fidei] uocuiam et ter sequentem OM. Cv 13 prospexerit v et om. v 16 posseasoris Gv 17 plurimis Gv 21 illa anima est a deo Cv 22 proximi] alterius Os 23 tacite om. B, ante alterius exstcst in Os cuius feruor - euuscitat add. B in marg. vnfer. 28 non om. B sed] et add. A 30 et post allidat add. Å )

317

Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, ut iudicium etiam alienae perditionis incurrat. certi simus, carissimi, quod, nisi caueamus, nisi nostras cotidie resecemus et circumcidamus passiones, deteriores multum nos effici, quam fueramus, dum in hoc saeculo uiueremus, ita ut fiant extrema nostra peiora prioribus. et quidem, carissimi, quamdiu, quae ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, in quibus nunc erubescimus, tunc nobis aduersarius non obstabat, immo etiam consentiebat, quia circa miserabilem ac perditam uitam nostram non inueniebat, in quo exerceret inuidiam suam. delectabant illum nostra opera, sufficiebant illi per se nostra crimina et peccata. quis enim suscipiat bellum contra militem suum et quis uelit impugnare subiectum suum? sed super omnem infelicitatem erat uita illius, cui nocere dedignabatur inimicus.

At uero nunc, postquam uoluptatibus illius renuntiauimus, uidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, uidit in nobis quodam modo idola sua in dei templum mutari et frendens et tamquam leo rugiens omnes nocendi aditus peruigil insidiator explorat, de quo leone apostolus attestatur: uigilate, quia aduersarius uester diabolus ut leo rugiens circuit quaerens, quem deuoret. beati, quos hic leo inquirendos iudicat et sequendos utique uirtutum uestigiis et odore meritorum. non enim ab illo inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. post illos uiolenter currit, hos etiam neglegenter incurrit. beati igitur, quos hic leo inuidia cogitur quaerere et malitia non permittitur inuenire. terribiliter quidem sonat in auribus nostris, dum audiuimus: tamquam leo rugiens. sed quia dictum est: escae eius electae sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis est, sicut in alio loco legimus: dentibus suis frendet et tabescet. ita haec loquitur sermo diuinus, ut terrori coniuncta sit [*]( 5] Matth.12,45. 21] 1 Petr.5,8. 29] Hab. 1,16. 81] Psalm. 111,10. ) [*]( 1 agat AB 2 perditionis] non add. A (sed erasum) B sumus Bv 4 passiones r. et c. Cv 8 nunc] et add. v 9 quod v 11 delectabantur Cv sufiiciebantque v 20 apostolus] bene add. GH )

318
consolatio. cruenti quidem est, quod frendet, sed uicti, quod tabescet. et inter haec quanta sint illa, quae a deo praeparata sunt homini, liuor prodit inimici.

Haec itaque, carissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes gloriosi ac praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus esse et filios. rapiamus unusquisque, quod possumus, de bonis intestati parentis. hic de hereditate assumat fidei holosericam, gestorum uarietatem pretiosam, hic mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum, ille decus pectoris beneuolentiae ac sapientiae monile sibi uindicet, hic margaritam compunctionis et thesaurum castitatis inuadat. licet enim ille locupletissimus . dei amicus, quidquid habuit, integrum secum tulerit, et nobis tamen, si uolumus, totum reliquit. ita ergo agamus bona illius sectantes, ut, qui in aeternam gloriam suscitandus sub fine saeculorum reddetur, nunc ecclesiae per rediuiua in filiis merita iam resurgat.