Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Propitia diuinitate, fratres dilectissimi, iam prope est dies, in qua natalem domini saluatoris desideramus cum gaudio celebrare. et ideo rogo et admoneo, in quantum possumus, cum dei adiutorio laboremus, ut in illa die cum sincera et pura conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare domini possimus accedere et corpus uel sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. in Christi enim corpore sic uita nostra consistit, sicut et ipse dominus dixit: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. mutet ergo uitam, qui uult accipere uitam. nam si non mutet uitam, ad iudicium accipiet uitam et magis ex ipsa corrumpetur quam sanabitur, magis occiditur quam uiuificatur. [*]( 12] Ioann. 6, 54. ) [*]( 3 in rioln scg trinitatis epistula sci faustini ejfi in njjatiuitas (erat t in ras.) diii ññ. ihii fjTi D; exstat hic sermo inter Maximi Taurinensis sermones duhios I (L VII 843 Migne), item inter sermones Augustini dubios CXV (XXXVIIII1973 M.), ubi hoc habet exordium: appropinquante iam sacratissima sollemnitate, qua saluator noster inter homines nasci misericorditer uoluit, fratres carissimi, adtentius considerate, qualiter oporteat nos in aduentu tantae potentiae praeparari, ut regem et dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere et in conspectu eius inter coetus felices sanctorum gratulando ezsultare magis quam ab eo propter foeditatem nostram repulsi inter peccatores aeternam confusionem mereri. et ideo rogo et moneo et qs. 6 c§le|||j|||| D 7 in add. DJ 9 posimus D 11 corcorpore D consittit D sicut-dixit bis D 12 fili D 16 corrumpetur scripsi, corrapitur D, corrumpitur-sanetur-occiditur-uiuificetur Aug. )
Considerate, quaesumus, fratres, quando aliquis homo potens uel nobilis aut natalem suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies, quicquid in domu sua sordidum uiderit, ornate mundari, quicquid ineptum et incongruum, proici, quicquid utile et necessarium, praecipit exhiberi. domus etiam, si obscura fuerit, dealbatur, pauimenta scopis mundantur et diuersis respersa floribus adornantur, quicquid etiam ad laetitiam animae et corporis deliciarum pertinet, omni sollicitudine prouidetur. ut quid omnia ista facit, fratres carissimi, nisi ut dies natalicii sui cum gaudio celebretur? homo moriturus, si ergo tanta praeparas in natalicio tuo uel filii tui, quanta et qualia debes praeparare suscepturus natalem domini tui? si talia praeparas morituro, qualia praeparare debes aeterno? quicquid ergo non uis inuenire in domu tua, quantum potes, labora, ut non inueniat deus in anima tua. certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalicium inuitaret, qualibus uestimentis studeres ornatus incedere, quam nouis et nitidis uel quam splendidis, quorum nec uetustas nec uilitas aliqua seu foeditas oculos inuitantis offenderet.
Tali ergo studio, in quantum praeuales, Christo auxiliante contende, ut diuersis uirtutum ornamentis anima tua conposita [*]( 1] 1 Corr. 11, 29. 5] Matth. 5, 16. ) [*]( 4 precipue D 5 in|j|| ^ D euuangelio D 7 quaessumus D 8 nubilis D\' caelebrare D 10 et om. D 11 proieci D 12 pauimento D si mjlundantur D (a eras.) 13 letitiam anime D 14 dilianum D, delieii cias Aug. 16 natalijj D caelebretur D hominis morituri Aug. 17 post praeparas lacuna 10—11 litterarum exstat in D natacilio D 19 eterno D r o iii 20 quidquid D ego D domu D 21 potest D 22 natalium D U 23 studere:1 D (s eras.) ornatos D incaedere D 24 nouis] n uis D ne (ante uetustas) D 25 aliqua ante foeditas exhibet Aug. 26 talia D 27 conpossit a D )
Et ideo, fratres dilectissimi, sicut in omni tempore ab adulteris et miserrimis concubinis, ita etiam a propriis uxoribus ante multos dies debetis abstinere, quotienscumque aut natalem domini aut reliquas sollemnitates celebrare disponitis. ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae repugnate quasi bestiae crudelissimae, odium uelut uenenum mortiferum de corde uestro repellite et tanta sit in uobis caritas, quae non solum usque ad amicos sed etiam ad ipsos inimicos perueniat, ut securi possitis dicere in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra et cetera. nam qui scit se uel unum hominem odio habere, nescio si ad altare domini securus possit accedere, praecipue cum beatus Iohannes euangelista terribiliter clamet et dicat: qui fratrem suum odit, homicida est. iam uestrum est iudicare, utrum homicida, antequam paenitentiam agat, praesumere debeat eucharistiam accipere. addidit etiam adhuc sanctus Iohannes et clamat dicens: qui fratrem suum odit, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo uadit, quoniam tenebrae obcaecauerunt oculos eius, et iterum inquit: omnis, qui fratrem suum non diligit, manebit in morte, et iterum: si quis dixerit (de) se, quod deum diligit, et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? quicumque ergo odium uel iracundiam seruat in corde et sub tali tonitruo nec terretur nec exspergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.
Haec ergo, fratres dilectissimi, adsidue cogitantes, qui boni sunt, cum dei gratia contendant perseuerare in bonis operibus, [*]( 9] Matth. 6, 12. 13] 1 Ioann. 3, 15. 16] 1 Ioann. 2, 11. 19] 1 Ioann. 3,14. 20] 1 Ioann. 4, 20. ) [*]( 1 dilectismi D 2 miserimis D 3 quotiensqumcumque D 4 reliquias D caelebrare D disponiti D ebrietate D 6 crudilissime D hodiu D 7 que D 9 demitte D 10 hodio D 12 iohannis D clamat D 15 addedit D 16 iohannis D 18 tenebre D obcecauerunt D 19 inquid D dilegit D 20 de addidi, om. D, de se om. Aug. Max. 21 dilegit D 22 dilegit D 23 dilegere D 25 thonitruo D exsperges igitur D 28 perseuerarem!l D (erat uerit w ras.) )
Legimus et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos deus ad imaginem et similitudinem suam. ecce in hac die mutata uice factus est deus ad similitudinem nostram. in primis de suis meliora contulit, in secundis de nostris inferiora suscepit. per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas temptauit adpetere ambitione damnabili domini sui diuinitatem persuadente diabolo et dicente: si de ligno hoc gustaueritis, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. ideoque agnoscamus pii patris admirabilem bonitatem. homo sollicitante inimico deus esse uoluit per superbiam [eius] et deus homo factus est per misericordiam. innouatur in nobis quodammodo hodie per Christi diuinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. ecce [*]( 1] Matth. 10, 22. 19] Gen. 3, 5. ) [*]( 1 qui suprascr. D caeperit ex caepit D 2 §lymosina D 3 iracunctia D prnmptos D luxoria D 4 ae post esse suprascr. D 5 utq; D, et quae Max. 7 eterna pmia D 8 prestante D 11 ite incipit omelia faustini de natiuitate D; hic sermo exstcU inter sermones Augiwtini dubioa CXVIIII (39,1982 M.) 12 princicipio D 14 hoc D motata D 16 contullit D suscipit D 17 fragillitas D 19 diabulo D 22 inimicos D eius uncis vnclusi, suprascr. D, om. Aug. et erasum in D et cmte homo addit D 28 innobiillls D (Ii crasum) quojjdammodo D 25 ad adam D delimi matyria D ) [*]( 16* )
Adest ecce exoptatissimus dies gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis inlustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscans. confiteamur ergo inprimis unum deum dominum nostrum et non supererit alter, quem minorem dicere possimus. qui enim unum maiorem, alterum minorem loquitur, duos se necesse est deos fateatur habere. credamus itaque unum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, tres personas, non tres substantias, tria nomina et [*]( 8] Luc. 1, 35. ) [*]( i 1 indacta D 2 carna D 3 uite D 4 uirgines D 5 mirrum D 6 concaepitur D enim suprascr. D 7 breberet Dl 8 inquid D 9 obumbrauit D 12 ido D1 13 dicensuro D 15 fecondantur D D 16 uita D 22 resplendes D 24 radientis D confiteamur — p. 229, 29 de hac uita transituri deest apud Aug. 26 unit D bis 29 trea utroque loco D )
Haec sunt uitae ac spei nostrae solidissima fundamenta. restat, ut super haec bonorum nobis operum structura consurgat, quod utique obtinebimus imitando illum, qui ideo ex deo homo factus est, ut illum possimus imitari. imitabimur autem deum neglegendo saeculum, iniurias non persequendo, uoluntates proprias respuendo, subiectionis gloriam diligendo, tribulationes magnanimiter sustinendo, honores ac diuitias et dilectationes huius corporis declinando. tota itaque nobis illuc oblectamenta, totam requiem in illam futuram patriam reseruemus et libertates ac praesentium inlecebras (ac) cupiditates futurorum desideriis occupemus illuc cotidie suspirantes, illuc cordi nostro momentis omnibus praesentantes, quod oculus non uidit nec auris audiuit, illud sine intermissione cogitantes, quomodo digne occurremus ad illum secundum tremendae maiestatis aduentum rationem de actibus, de sermonibus, de cogitationibus reddituri, ita agentes, ita in loco perseuerantes quasi cotidie de hac uita transituri. o dies dierum omnium nouitas, lucrum lucis et dispendium caecitatis, in quo aeternus [*]( 24] 1 Cor. 2, 9. ) [*]( 00* 1 operatio scripsi, operatij D 5 aliut D 13 uite D nostre D solidisma D 15 emitando D 16 emitare emitabimur D 17 seculu D t* Q 20 dilectiones D 22 ac addidi, om. D 23 cotidip D 24 oculos D 25 aures D 26 tremende D 29 cotidiae D 0 dies Aug., hodie D 30 a, nouitae D fdiu in mi.) )
Haec est illa nouitas Hieremiae prophetae uaticinio nuntiata: faciet, inquit, dominus nouum super terram, et quasi quandam lucernam huius obscuritatis accendens continuo subiecit: femina circumdabit uirum. hoc est, inquam, nonum, quod super terram dico dominum esse facturum, quod femina circumdabit uirum. aduertite, fratres, et me potius uestro intellectu praecedite. femina, inquit, circumdabit uirum. o femina super feminas benedicta, quae et uirum non cognouit et uirum suo utero circumdedit, quae concubitu carnali non tangitur et tamen carnea prole de spiritali semine gratulatur. circumdat uirum Maria angelo fidem dando, quia Eua perdidit uirum serpenti consentiendo. faciet, inquit, dominus nouum super terram. ut igitur exhibendae huius nouitatis tempus aduenit, caelestis ad uirginem praemittitur nuntius, salutauit angelus puellam uiri salutationis ignaram. terretur uirgo nouitate uerborum, ad quam angelus: ne timeas, inquit, Maria, inuenisti enim gratiam apud dominum. ne, inquit, ad conspectum meum, mater domini mei, terrearis, ego conceptionis tuae minister adueni, ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te, ipse tibi per me adnuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare coniugium. inuenisti gratiam apud deum, ecce concipies et [*]( 8] Hierem. 81, 22. 22] Luc. 1, 30. 28] Luc. 1, 30. ) [*]( 1 paterne D discedens D uulue D 2 reseruauit D totus D 4 hodie que D olliu D 7 pphete D 8 inquid D 9 continuos D 10 feminas D 12 putius D 13 praecedite Aug., pcite D feminas D inquid D 14 que D 15 que D concubito D 16 spiritale D semine suprascr. D gratulabatur D 17 uiru supraser. Ifi quia Aug., que D eua D 18 inquid D 19 exhibende D 22, 23 in- Q quid D 25 nascituros D 27 misticu D )
0 beata infantia, per quam nostri generis uita est reparata, o gratissimi delectabilesque uagitus, per quos stridores dentium paternosque ploratus euasimus o felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum, in quo non iacuit foenum animalium, sed cibus inuentus est angelorum. lacta, Maria, creatorem tuum, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut pro te ipse praebeat percutienti se maxillam, nutriatur infans tuorum uberum lacte, ut iuuenis accipiat aceti potationem pro te. ferant eum nunc [*]( 6] cf. Esai. 7,14. 11] Luc. 1, 38. ) [*]( 2 inquid D abiece D 3 que D 5 que D 6 esaige D prophete D 7 an es delendufn cum Aug. ? praesignata es Aug., pter signates D 9 incontampnata D 10 etrimentu D inquid D 13 incolas scripsi, incola D, accolas Aug. 14 penetrauit Aug., repetiuit D anguntias D 17 pendit D 18 scualore D 22 dilectabiles que D 23 ploratos D euassimus D 24 spelndidu D 26 craeatorem D )
Lectio apostolorum actuum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. ecce, inquit beatus Stephanus, uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. considerate adtentius, dilectissimi fratres, cum beatus martyr dominum nostrum Iesum Christum ad dexteram dei patris stare uidisset, cur se filium hominis uidere testatus est et non potius filium dei, [et] cum utique plus delaturus honoris domino uideretur, si se dei potius quam hominis filium uidere dixisset? sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in caelo et praedicaretur in mundo. omne enim Iudaeorum scandalum in hoc erat, cur dominus noster Iesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam dei filius diceretur. ideo ergo pulchre diuina scriptura filium hominis ad dexteram dei patris stare memorauit, ut ad confundendam Iudaeorum incredulitatem ille martyri ostenderetur in caelo, qui a perfidis negabatur in mundo, et illi testimonium caelestis ueritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret, unde, licet iuxta psalmum, qui [*]( 10] Act. 7, 56. ) [*]( 1 postea Aug., fortet D fingantur D 2 tui D amministra D 6 desermone in nt sci stephani D; exstat hic sermo etiam apud Maxim. TatW. LVII379 M. et inter sermones Augustini dubios CCX (39, 2138 M.) initio paulo auctiore 7 que D hodiae D 8 speciae D 10 inquid D O celos D 12 martir D 13 deidera D 14 putius D et uncis in- clusi, deest apud Max. Taur. et Aug. 15 dfiõ ex dnifi D 16 putius D xit ratio D 18 iudeoru D 20 dicaeretur D pulcre D 21 dexdera D 22 iudeoru D ille suprascr. D, illi Max. 24 caelesti||s D 25 terraena D derogarat Max. )
Post haec subiecit scriptura sacra et ait: positis genibus clamauit dicens: domine, ne statuas illis hoc in peccatum. uidete, dilectissimi fratres, affectum beati uiri, uidete magnam et mirabilem caritatem. in persecutione positus erat et pro persecutoribus domino subplicabat atque in lapidum ruina, quando alius obliuisci poterat etiam carissimos suos, ille domino commendabat inimicos. quid enim dicebat, cum lapidaretur? domine, ne statuas illis hoc in peccatum. plus enim tunc illorum dolebat peccata quam sua uulnera, plus illorum impietatem quam suam mortem. et recte plus. in illorum quippe impietate erant multa, quae debent plangi, in illius autem morte non erant, quae doleri deberent. illorum impietatem mors sequebatur aeterna, huius autem mortem uita perpetua. imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris caritatem. diligamus hoc animo in ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos. [*]( 1] Psalm. 115,15. 9] Psalm. 115, 12. 14] Act. 7, 59. ) [*]( 4 apostolus Dl ordinatis 1) 6 ait ante erat erasum in D 7 caepit D 9 que D 10 martir D 11 accipit D 15 hoc mprascr. D 16 dilectisimi D 18 subplicabit D adque D in D bill 19 runia D 24 que D 25 que D doleri Max. et Aug., dolore D 26 sequaebatur D 27 emitemur D in D bis 28 martiris D )
Recole, quid tibi in euangelio ueritas ipsa promiserit et quam tibi quodam modo cautionem fecerit uel quale tecum pactum inierit: si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta \'uestra. si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis debita uestra. uidetis, fratres, quia cum dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a domino iudicemur. (si), inquit, dimiseritis, dimittetur uobis. iam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo, nemo se circumueniat, nemo se seducat, quia, qui uel unum hominem in hoc mundo odio habet, quicquid deo in operibus bonis obtulerit, totum perdet, quia scriptum est: qui fratrem suum odit, homicida est. hoc loco fratrem omnem hominem oportet intellegi. omnes enim in Christo fratres sumus. nemo ergo sine caritate praesumat de uirginitate, nemo de elimosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat, quia, quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis neque aliis quibuslibet bonis (operibus) placare sibi deum poterit. sed si uult propitium habere deum, non dedignetur audire consilium [*]( 11] Matth. 6, 14. 20] 1 Ioann. 3, 15. ) [*]( 1 quod suprascr. D non solum D bis diligamus D 3 cotidiae D e 4 crudilissimu D 6 commisseris D 7 demittas D 8 demittere D 9 euuangelio D 10 quoddamodo D qualem D 11 inquid D demiseritis D 12 demittet D 13 miseritis D 14 demittet D 16 si Max. et Aug., om. D inquid D demiseritis demittetur D 17 sepe D 18 qui suprascr. D 19 hodio ex hodiae D 20 quia D 21 omnem b; suprascr. D 23 elymosinis D 25 inimicititia D 26 qui libet D operibus Max. et Aug., om. D placere D )
Sed dicit aliquis: grandis est labor inimicum diligere et pro persecutoribus subplicare. nec nos negamus, fratres. non paruus quidem labor est in hoc saeculo, sed grande est praemium in futuro. per amorem enim hominis inimici efficeris amicus dei, immo non solum amicus sed etiam filius, sicut et ipse dixit: diligite inimicos uestros et cetera. si te aliquis potens homo et diues in hoc saeculo uellet adoptiuum filium facere, quomodo seruires, quas indignationes etiam seruorum eius, quae seruitia durissima et aliquoties etiam turpissima sustineres, ut ad caducam et fragilem illius peruenires hereditatem. quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter uitam aeternam. conuincimur enim certissima ratione, quia propter deum possimus quidem, sed nolumus iniuriam sustinere. denique si aliqua potens persona contra nos iniuriam faciat, si etiam nos in faciem male dicat, nec respondere aliquid asperum, non dicam uicem reddere ausi sumus. quare hoc? ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus patiamur. quod a nobis extorquet hominis [*]( 1J Matth. 5, 28. 8] 1 Cor. 11, 29. 16] Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. ) [*]( 1 offeris D 2 inquid D 4 reconciliare Dl 5 offeris D ad D 6 dolus D 7 psummimus D accidere D 11 alijquis D dilegere D 12 paruum D 13 labore]) premium D 17 uellit D ad obtimu ̃ D 20 sustineris D fragille\'! \'(erat eius in ras.) D 22 pro- pter — sustine D infra in marg. 24 ante sustinere rasttram habet D, in qua faciat erat 26 jfretfdere D (erat re in ras.) aussi D 27 ne] u D 28 ptullimus D\'. )
Unde rogo uos, fratres, ut, quantum possimus, cum dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus et in omnibus et malis hominibus medicorum uices agare studeamus et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. oremus pro bonis, ut semper ad meliora conscendant, pro malis, ut cito ad emendationem uitae et ad paenitentiae medicamenta. confugiant, quam rem orantibus nobis ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula saeculorum. Amen.