Epistulae.

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI SPECIALI AFFECTU UENERANDO AC SUSPICIENDO FRATRI LUCIDO PRESBVTERO FAUSTUS.

Grandis caritas est parum cauti fratris errorem per dei gratiam et adiutorium magis uelle curare, quam, sicut summi antestites meditantur, ab unitate suspendere. quid possum de hoc sensu, sicut uis, cum unanimitate tua per litteras loqui, cum te praesens multa et blanda et humili conlocutione numquam potuerim ad uiam ueritatis adtrahere? loquentes ergo de gratia dei et oboedientia hominis id omnimodo statuere debemus, ut neque proni in sinistram neque inportuni in dexteram regia magis gradiamur uia. illud autem uenerationem tuam dixisse miratus sum, quod nullus umquam sub religiosa professione contra catholicam fidem uel scripserit uel praedicauerit, cum plurimi multiplices et profanos errores suos etiam scriptorum monumentis crediderint inserendos, qui tamen Christiano [*](12] Num. 21, 22._ ) [*](1 Epistulae Fawti ad Lucidum et Lucidi ad Faustum continentur duobus libris manuscnptis, codice Parisino lat. 2166 saec. VIIII (P), qui Fausti libros de gratia praebet, et codice Sangallensi 190 saec. VIIII (S), qui etiam reliquas Fausti epistulas suppeditat; praeterea Hincmarus (H) utramque epistulam in libro de praedestinatione dei et libero arbitrio c. 1 (CXXV 79 Migne) exhibet 2 epistula - presbyterum om. P presbiterum S 3 deunctissimo P uenerandao P 4 suscipiendo HP presbitero S 5 grandes S 6 adiutoriurn] auxilium v adiutorium u et gratiam P 7 antistites P2 ab unitate H, abonitate P, a bonitate S 8 uis] ais v 9 allocutione Baronius 10 ni v S (erat t in ras.) dei gratia H 11 id] in S 12 neque-sinistram suprascr 81 inportune S regiam .. uiam P regia magis] regi S 15 catholica S 16 pluremi S 17 crediderimus P ) [*]( XXI. Fsnst. ) [*]( 11 )

162
nomine gloriabantur. breuiter ergo dicam, quantum cum absente loqui possum, quid sentire cum catholica ecclesia debeas, id est, ut cum gratia domini operationem baptizati famuli semper adiungas et eum, qui praedestinationem excluso labore hominis adserit, cum Pelagii dogmate detesteris.

Anathema ergo illi, qui inter reliquas Pelagii inpietates hominem sine peccato nasci et per solum laborem posse saluari damnanda praesumptione contenderit et qui eum sine gratia dei liberari posse crediderit.

Item anathema illi, qui hominem cum fideli confessione solemniter baptizatum et adserentem catholicam fidem et postmodum per diuersa mundi huius oblectamenta et temptamenta prolapsum in Adam et originale peccatum perisse adseruerit.

Item anathema illi, qui per dei praescientiam hominem deprimi in mortem dixerit.

Item anathema illi, qui dixerit illum, qui periit, non accepisse, ut saluus esse posset [id est de baptizato uel de illius aetatis pagano, qui credere potuit et uoluit].

Item anathema illi, qui dixerit, quod uas in contumeliam non possit adsurgere, ut sit uas in honorem.

Item anathema illi, qui dixerit, quod Christus non pro omnibus mortuus sit nec omnes homines saluos esse uelit.

Cum autem ad nos in Christi nomine ueneris aut cum a sanctis sacerdotibus euocatus fueris, tunc oportuna, si dominus iusserit, locis suis testimonia proferemus, quibus et quae catholica sunt manifestentur et quae catholicis contraria [*]( 2 catholica] et add. S eclesia S 3 operatione S semper] per\'& e 4 et] ad H predistinationem S, praedistinationem P exclusa P 5 asserit P 6 ille S pelagill S (erat i in ras.) impietates P 7 saluari om. S 8 presumptione S 10 illi om. S 11 asserentem P lep 12 huius modi Baronius et temptamenta om. P, & tamenta S 13 originali peccato v asseruerit P 14 prescientia S in mortem deprimi hominem P 16 adcepisse P 17 posse P id est-noluit P, om. HS, [ quare uncis inclusi 19 quod om. S in contumila S, contumeliae P 20 posset S 22 uellit PS 23 nos ex mos S uenerit P 24 fuerit P oportune P 25 proferimus PS 26 que utroque loco S sunt euprascr. S 1 catholicis] sunt add. Baronius )

163
destruantur. nos autem per inluminationem Christi ueraciter et, confidenter adserimus et eum, qui periit per culpam, saluum esse potuisse per gratiam, si gratiae ipsi famuli laboris oboedientiam non negasset, et eum, qui per gratiam ad bonae consummationis metas seruitio obsequente peruenit, cadere per desidiam et perire potuisse per culpam. nos ergo per medium Christo duce gradientes post gratiam, sine qua nihil sumus, laborem officiosae seruitutis adserimus. sed omnimodo adrogantiam et praesumptionem laboris excludimus, ut totis uiribus desudantes, ne gratia in nobis euacuetur, quidquid de manu domini susceperimus, donum pronuntiemus esse, non praemium, scientes laboris ipsius fructum officii rem esse, non meriti, cum euangelista dicentes: serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.

Haec, quae strictim pro epistulae breuitate memorata sunt, aut recipere se aut respuere unanimitas tua recurrente sermone respondeat. ceterum qui hanc ueritatis mensuram gratia praecedente et conatu adsurgente non sequitur, dignus erit, qui a sacris liminibus arceatur. ego tamen indiuiduam mihi bonitatem tuam toto sincerae benignitatis amplexu in uia retinens intra matris ecclesiae gremium permanere repudiato hoc errore desidero. qui si cito respuatur, ignorantia fuisse uidebitur, blasphemia uero reputabitur, si pertinaciter defendatur. grauem namque in auctorem retorquemus inuidiam, si dicamus, quod ei possibilitatem capessendae salutis noluerit dare qui periit, [ei dumtaxat, qui capere iam possit arbitrii libertatem,] [*]( 13] Luc. 17, 10. ) [*]( 1 distruantur P, destruuntur S 2 adserimur Sl, asserimus P 3 ipse i Mommsen ipsius famulatui Baronius G desideam P 8 officiose S, laboriosae Baronius asserimus P 9 presumptionem S 11 susciperimus P pronuntiamus v 12 premium S, praecium P, pretium H 13 euangelistjja dicente\' S 15«perP abreuitate S, braeuitate P 16 recepere PS 17 gratiam P 19 a om. H liminibus ex luminibus P tamen] autem Baronius mihi om. v . 20 sincere Pin-gremio Ba- ronius 21 eclesiae S permanere] te add. Mommsen 22 ignorantiae P fuissae P 24 graue S namquae P 25 capisendae P 26 ei-libertatem P, orn. HS, quare wncin inclusi posset v ) [*]( II* )

164
cum minime negare possimus, quod mandati praeuaricatorem in iudicii sui examinatione damnabit. qui enim non est. obnoxius de suscepto, nescio quomodo reus possit esse de perdito. ac sic peccantes in deum, cuius in primis incautius adseruimus gratiam, in postremis eius uidebimur inpugnare iustitiam.

Huius autem epistulae exemplar mecum reteneo in conuentu sanctorum antestitum, si ita necesse fuerit, proferendum. quam si suscipiendam putauerit fraternitas tua, aut subscriptam manu propria mox remittat aut sequentibus scriptis omnino se inprobasse respondeat. quodsi eam subscriptam, ut dixi, transmittere nolueris, aperte adhuc te in errore persistere ipso silentio conprobabis ac proinde iam necessitatem mihi facies ad personam tuam publicis conuentibus exponendam. et ideo secundum haec, quae a me sunt directa, rescribe, utrum ea remotis circuitionibus aut agnoscas aut respuas.

[Auxanius in Christi nomine episcopus relegi et Faustus exemplar epistulae meae relegi et Paulus episcopus in Christi nomine relegi et Eutropius in nomine Christi episcopus Pragmatius in Christi signo episcopus Patiens in Christo episcopus Eufronius relegi et admiratus sum plenitudinem sanctam Megethius episcopus relegi et Eutropius in nomine Christi episcopus relegi et Leucadius in nomine Christi episcopus relegi et [*]( De 2 examinatio P (ne man. alt.) 3 reus om. H de suprascr. P1 esse possit. Baronius 4 si S incautius om. v 5 asseruimus P postrimis S uidiuimur S 7 reteneo] PS 9 subscriptam r, subscripta P, susscripta S 11 si om. S 12 remittere H 14 publices S 15 ut HS Kruschius 16 remo|tis S (erat r in ras.) post respuas quae uncis inclusimm uerba in P solo exstant, in S uoce respuas pag. 48 finitur, quae sequuntur pag. 4.9 (lragmentum prologi Baudoniuiani) cum antecedentibus non cohaerent; sed pag. 328 post epistulam Felicis ad Desiderium episcopum Cadurcensem (cf. Canisius, lect. ant. V, 551) haec exstant: item alia manu faustus exemp epistule meae religi & subscrip, quae ad epistulam Fausti modo a nobis recensitam pertinent, cum epi- stula Lucidi subsequatur; eadem uerba habet H, om. P 24 megitius P )

165
lulianus in nomine Christi episcopus Lucidus presbyter.] Item alia manu: Faustus exemplar epistulae meae relegi et subscripsi.

II. EXEMPLAR EPISTULAE LUCIDI PRESBVTERI. DOMINIS BEATISSIMIS ET IN CHRISTO REUERENTISSIMIS PATRIBUS EUFRONIO, LEONTIO, FONTEIO, UIUENTIO, MAMERTO, PATIENTI, UE- RIANO, AUXANIO, FAUSTO, PAULO, MEGETHIO, GRAECO, EUTROPIO, LEONTIO, CLAUDIO, MARCELLO, CROCO, BASILIO, CLAUDIO, URSICINO, PRAETEXTATO, PRAGMATIO, THEOPLASTO, LEUCADIO, UIUENTIO, IU- LIANO, AMICALI, IOANNI, OPILIONI ET LICINIO EPISCOPIS LUCIDUS PRESBVTER.

Correptio uestra salus publica et sententia uestra medicina est. unde et ego summum remedium duco, ut praeteritos errores accusando excusem et salutifera professione me diluam.

Proinde iuxta praedicandi recentia statuta concilii damno uobiscum sensum illum, qui dicit laborem humanae oboedientiae diuinae gratiae non esse iungendum, qui dicit post primi hominis lapsum ex toto arbitrium uoluntatis extinctum, qui dicit, quod Christus dominus et saluator noster mortem non pro omnium salute susceperit, [*]( 2 presbiter P 6 exemplar—presbyteri deest in P, item exemplar libelli Lucidi presbyteri H prsbi S 7 reuerendis P 8 Eufronio— 13 presbyter] leontio eufronio fontegio uiuentio mamerto patienti uiriano auxanio fausto megetio paulo graeco eutropio leucadio basilio leontio claudio pragmatio marcello praetextato iuliano amicali iohanni opilioni licinio uiuentio theoplasto episcopis lucidus P, eufronio, uiuentio, ueriano, paulo, eutropio, marcello, claudio, leontio, mamerto, auxanio, megetio, leontio, croco, ursicino, fonteo, patienti, fausto, graeco, claudio, basilio, praetextato, pragmatio, uiuentio, ioanni episcopo, theoplasto, iuliano, opilioni, leocadio, amicali et licinio presbyteris lucidus H 9 auxiano S 10 baselio S 11 pretextato S leocadio S • u uentio S 12 opiloni S lycinio S episcop S 13 prBi S 15 remedium P bis preteritos 8 adcusandos P eonfessione P 17 lecentia S 18 humanae oboedientiae laborem P 20 primum P 22 dominus etj ao P 23 salutem S susciperit P. )

166
qui dicit, quod praescientia dei hominem uiolenter conpellat ad mortem uel quod dei pereant uoluntate, qui pereunt, qui dicit, quod post acceptum legitime baptismum in Adam moriatur, quicumque deliquerit, . qui dicit alios deputatos ad mortem, alios ad uitam praedestinatos, qui dicit ab Adam usque ad Christum nullos ex gentibus per primam dei gratiam, id est per legem naturae in aduentum Christi fuisse saluatos eo, quod liberum arbitrium ex omnibus in primo parente perdiderint, qui dicit patriarchas ac prophetas uel summos quosque sanctorum etiam ante redemptionis tempora in paradisi habitatione deguisse, qui dicit ignes et inferna non esse. haec omnia quasi impia et sacrilegiis repleta condemno.

Ita autem adsero gratiam dei, ut adnisum hominis et conatum gratiae semper adiungam et libertatem uoluntatis humanae non extinctam, sed adtenuatam et infirmatam esse pronuntiem et periclitari eum, qui saluus est, et eum, qui periit, potuisse saluari. Christum etiam deum ac saluatorem nostrum, quantum pertinet ad diuitias bonitatis suae, pretium mortis pro omnibus obtulisse et, quia nullum perire uelit, qui est saluator omnium hominum, maxime fidelium, diues in omnibus, qui inuocant illum. et quia in tantis rebus conscientiae satisfaciendum, memini me ante dixisse, quod Christus pro his tantum, quos credituros praesciuit, aduenisset sententias [*]( u 2 quod] cum add. P 3 legitimi P 4 moriator P 5 predistinatos PS 7 nullus P, nullum Baronius 8 nature S 9 eo] et v ex omnibus (= ex toto, cf.pag. 165,20) om. P, eis omnibus Kruschiw ex Mommseni coniectura 10 perdiderent pI, perierit Kruschius ex Mommseni h coniectura 11 dicit om. S patriarcas P (\'h man. alt.) quoque S 12 in par. hab.] intra paradisum P 14 qui-esse om. P 16 annisum P t 17 humane S 18 atenuatam P 19 pereclitari S, periclitare P 20 petiit P dominum Baronius ac] et Baronius 21 nostrum om. v omnibus] hominibus add. H praetium P 22 optulisse S uellit P 28 hominum om. P 24 et quia — p. 167,17 puniendos om. P 25 satisfaciendum] est add. H Kruschius )

167
dominicas sequens, quibus ait: sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et animam suam redemptionem dare pro multis, et illud: hic est calix sanguinis mei noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum, uel illud apostoli: sicut semel statutum est hominibus mori, ita et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.

Nunc uero sacrorum testimoniorum auctoritate, quae abunde per spatia diuinarum inueniuntur scripturarum, et seniorum doctrinae ratione patefacta libens fateor Christum etiam pro perditis aduenisse, quia eodem nolente perierunt. neque enim fas est circa eos solum, qui uidentur esse saluati, inmensae diuitias bonitatis ac beneficia diuina concludi. nam si Christum his tantum remedia adtulisse dicimus, qui redempti sunt, uidebimur absoluere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos.

Adsero etiam per rationem et ordinem saeculorum alios lege gratiae, alios lege Moysi, alios lege naturae, quam deus in omnium cordibus scripsit, in spe aduentus Christi fuisse saluatos, nullos tamen ex initio mundi ab originali nexu nisi intercessione sacri sanguinis absolutos. profiteor etiam aeternos ignes et infernales flammas factis capitalibus praeparatas, quia perseuerantes in finem humanas culpas merito sequitur diuina sententia, quam iuste incurrunt, qui haec non toto corde crediderint. orate pro me, domini sancti et apostolici patres. [*]( 1] Matth. 20,28. 3] Matth. 26, 28. 6] Hebr. 9, 27. ) [*]( 1 sicut H, sic S, om. v uenit non H 4 effunditur S 5 remissione S 6 semel om. v 7 exaurienda S 9 autoritate 8 que S habunde S 10 scripturarum om. S et] ex v 11 doctrine S, doc- 6 trina v 12 qui H nollente S prierunt S 15 attulisse S 16 conteta S 18 assero P ratione S 19 gratiae, alios lege Moysi, alios lege om. 8 21 nullos om. v ex] et S, ab v 22 sanguinis] non add. v altamos S (erat & in ras.) 23 preparatas S 24 in finem om, P 25 iustae P bec S crediderunt S )

168

Lucidus presbyter hanc epistulam manu propria subscripsi et quae in ea adstruuntur adsero et quae sunt damnata damno.

III. EPISTULA FAUSTI.

Quaeris a me, reuerentissime sacerdotum, quomodo Arrianis respondendum sit, qui blasphemo ore conantur adserere: non potest, inquit, fieri, nisi ut iunior sit genitus ab ingenito. iuxta quae totum silentium quasi iussus absoluere non tam pro rei instructione quam pro fidei confessione praesumam id primitus obseruans, ne res per se obscuras studio conpositi sermonis inuoluam, sed quaedam pauperis sensus indicia, quae non tam ornatui quam intellectui uideantur seruire, depromam. respondeo ergo, sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. itaque ad praeceptum beatitudinis uestrae loquor, ut discutiar, inperitiam contestor, ut docear. nam apud eruditissimum si reticeam, uix possum scire, quid nesciam.

De ingenito locuturi scire debemus aliud esse rerum substantias, aliud rerum nomina, sicut uerbi gratia, cum aurum [*]( 3] cf. Gennad. de uir. ill. c. LXXXVI: legi eius et aduersus Arrianos et Macedonianos paruum libellum, in quo coessentialem praedicat trinitatem, et alium aduersus eos, qui dicunt esse in creaturis aliquid incorporeum, in quo et diuinis testimoniis et patrum confirmat sententiis nihil credendum incorporeum praeter deum. ) [*]( 1 Lucidus-damno om. Baronius praesbyter P epistula S, epistolam P, meam add. v subscripsi om. P 2 astruuntur P assero P damnanda condemno P damnlllo S 3 tertiam hanc Fausti epistulam iam recemuimus in CIaudiani Mamerti editione p. 3-17 (Corp. script. eccles. lat. uol. XI), tibi posteriorem epistulae partem CIaudiani quoque codicibus seruatam ampliore adnotatione critica inuenies adornatam. hoc loco satis habuimus codicis Sangallensis tantum adferre lectiones omnes; compendio M significamus lectiones selectas e CIaudiani Mamerti codir cibus uel aliquot uel omnibus depromptas 4 INCIPIT EPISTULA Sa-I FAUSTI 8 5 queris 8 7 inquid S, inquiunt v 8 que S 9 presummam S 11 sermones S seu S quedam S inditia 8 14 prea ceptum S 15 discutias-doceas v 16 erudissimum S reticiam 8 17 loquuturi S )

169

atque argentum dixeris, non statim metallum ipsum, sed metalli uocabula protulisti. etenim aurum aliud est in proprietate generis, aliud in appellatione sermonis, aliud est, cum illud nominamus, aliud cum tenemus.

Genitus et ingenitus significatio est deitatis, non ipsa deitas, naturae est appellatio, non natura. ingeniti et geniti nuncupatio ad hoc ualet, ut quis ex quo subsistat intellegas et non patrem ex filio, sed filium ex patre esse cognoscas. principium ex principio et unum est et initio caret, quomodo si dicas: deus ex deo, non tamen duo dii, sed unus deus. genitus ergo, ingenitus et ex utroque procedens personas indigitat, non naturas. maiestas enim, quae patri est indiscreta cum filio et spiritu sancto, distingui nominibus potest, ordinari gradibus non potest.

Hoc loco praescius oportet intentionem mentis admoueas. dicis forsitan: quia ex illo est, posterior illo est. age ad haec intellectum nostrum aliquibus conparationibus nutriamus. uideamus, si aliqua res ex alia existat, quae tamen illa, ex qua existit, non sit aetate posterior. uerbi gratia hoc ipsum filii nomen ex patris deriuari nomine creditur nec tamen posterius inuenitur, quia, nisi iste nasceretur, pater ille non diceretur. ecce nomen, quod absolute coaeuum illi est, a quo est, et, cum filius ex patre sit, patri nomen filius facit. adquirit genitori uocabulum pietatis persona nascentis. cum hoc ex illo sit, nec hoc posterius nec aliud probatur antiquius. et cum brachii nomine filius ex operum uirtutibus nuncupetur, ecce brachium procedit ex corpore et tamen brachii aetas corporis non praecedit. uerbum ex uoce profertur et tamen, cum ex ore [*]( 25] Esai. 53, 1. ) [*]( 2 etenim v, enim S 3 apellatione 8 ö naturae scripsi, natura S nuncupacio S 8 patrem S cognuscas S 10 unus ds S, unus dicitur v 11 ingenitus et scripsi, et ingenitus S, et ingenitus et v utroque Cani- sius, utraque S probante Mommseno procedens] persona add. Mommsen indigitat v, indig\' at S (erat n in rasura), indicat Kruschius 12 que S 15 oportit S 16 aege S 18 ex alia v, exilia S que S illa v, illi S Kruschius 19 fili, 8 20 diriuari S 24 personae v 27 corpus v precedit S )

170

nascatur, uoce esse posterius non probatur. ignis et caloris indiuisa societas, sed cum calor indubitanter ex igne esse intellegatur, tamen ignis nequaquam calore suo prior esse dinoscitur. ecce rem, quae existere uidetur ex alia et tamen ei, de qua existit, sine ulla temporis intercessione coniuncta est.

Cum autem ad deum uenimus, hoc est genitus, quod iustus et iustitia, sapiens et sapientia, misericors et misericordia. absolute ex deo iusto atque sapiente secundum apostolum oriri intellegimus iustitiam atque sapientiam. et sicut numquam iustus sine iustitia, numquam sapiens sine sapientia fuit, ita filius ex patre, sed numquam (pater) potuit esse sine filio.

Absque dubio Arriani saluatorem nostrum negare non audent, sed, dum minorem dicunt, deum adserere non possunt. deus enim naturaliter plenitudinis dignitate subsistit et eorum impietas unum se deum colere prima confessione testatur. sed quia iuniorem, per eum, qui putatur senior, duos facit et soliditatem unitatis intersecat. nam ipsum nomen minoris alterum, qui illo sit maior, ostendit. quis illo antiquior, qui de se ipse pronuntiat: ego sum alpha et w, primus et nouissimus, qui a Iudaeis qui esset interrogatus ita respondit: principium quod et loquor uobis, qui ueridica per prophetam uoce confirmat: ante me non fuit deus et post me non erit? si pater hoc dicit, inferiorem post se non coepisse confirmat, si filius, ante se (patrem) penitus non fuisse pronuntiat. de hoc propheticus sermo euidenter insinuat: hie est deus noster et non reputabitur alius ad eum, et post haec: inter [*]( 8] 1 Ioann. 3, 7. 19] Esai. 44, 6; Apoc. 1, 8. 21] Ioann. 8, 25. 22] Esai. 43, 10. 25] Bar. 3, 36. 26] Bar. 3, 38. ) [*]( 1 nascatur scripsi, nascitur S caloris scripsi, calor S Krxtschius 2 calore v 4 ex alia scripsi cum Kruachio coll. p. 169, 18, eiilia S, ex illa v 7 misericors et misericordia delet Mommsen 11 pater addidi, om. S 16 incertum utrum quia an qui exstet in S, qui v et Kruschius 18 quid esse S corr. man. alt. ipso v 19 alfa S w] o S 20 a scripsi, cu S iudeis S qui esset v, quiesse S 21 uiridica S 24 patrem addidi. om. S penitus S fuisset Canisius 26 hec S )

171
homines uisus est et cum hominibus conuersatus est. secundum haec ergo inter genitum et ingenitum nec ordo est, quia unus est, nec tempus interest, quia primus est, nec postponendus est, quia solus est, nec minor dicendus est, quia plenus est, ergo solus deus perfectus simplicisque naturae, inaestimabilis et inpassibilis, etsi eum secundum carnem passum esse pro nobis ueraciter et salubriter confitemur.

Post haec sequenti loco quaeris a me, quomodo iuxta substantiam dei in epistula quadam scriptum sit: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis affectu.

Primo hoc, quod nec philosophos latuit, scire promptissimum, (quia) in homine diuersae affectiones, id est iustitia, misericordia, sanctitas, beneuolentia, pietas res accedentes sunt et ideo affectus uocantur. deus uero his non passibiliter afficitur, quia ei inesse iugiter et naturaliter dinoscuntur. ergo quod in homine affectus et gratia, in deo uirtus est et natura. nam quod dictum est: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis affectu, cur quisquam illo sensu dicere non praesumat, quod etiam propheticum commemorat: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et: iurauit dominus nec paenitebit eum, et iterum: iratus est dominus populo suo et abominatus est hereditatem suam. et item diuerso affectu Iacob dilexisse et Esau odio habuisse describitur. contristari in peccatis nostris et laetari dicitur in operibus suis et affectibus subiacens de [*]( 9] Faustus epist. VII. 19] Psalm. 6, 2; 37, 2. 21] Psalm. 109, 4. Psalm. 105, 40. 28] Mal. 1, 2; Rom. 9,13. ) [*]( 8 quaeris — 14 afficitur affert CIaud. Mam. 13 (p. 26,12 Engelbr.) 15 ergo - 16 natura affert CIaud. Mam. I 3 (p. 27, 7 E). ) [*]( 2 hec S 5 solus ds S, dicitur v 8 queris S 10 patientis scripsi, cf. infra lin. 17, pacientell S (erat s in ras.), patiente v conpatientis scripsi, conpacientes S, compatiente v 11 phylosophos S prumptissimum S 12 quia insertti ex CIaud. Mam. 13, p. 26,17 E., om. S affectionis S 14 possibiliter v 16 et] ex v utroque loco, Red cf. CIaud. Mam. I. c. 17 pacientis 8 18 conpacientis S 21 penitebit S 23 diuersu S 24 ,:odio 8 IIabuisse S discribitur S )

172
se ipse dicit: paenitet me fecisse hominem. et de summa caeli sede pronuntiat: Saule, Saule, quid me persequeris? nam et conpatientis ostendere uidetur affectum, cum dicit: esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere et reliqua huiusmodi, quae memoriae abundanter occurrunt.

Quomodo ergo, si quisquam sacerdos multiplici linguarum scientia praeditus et in medio diuersarum gentium constitutus Hebraeum Hebraeo, Graecum Graeco, Romanum Romano instructurus adloquio secundum singulorum intellectum uerba conformet et iuxta uniuscuiusque sensum oris sui coaptet adloquium et dissonis unius cordis et [peccatoris] pectoris uoces in uarios dispenset auditus, ita et deus cum homine locuturus adsumere dignatur hominis linguam formam etiam suscepturus humanam per intellectuum nostrorum sonos ordinationum nostrarum contestatur affectus. nam dum quinque humanorum sensuum officia describens ita dicit: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum, et iterum: os domini locutum est, item: et odoratus est odorem suauitatis, et: manus mea fecit haec omnia. caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, cordibus nostris efficientias insinuat rerum sui significatione membrorum, unde pro ineffabili eius circa humanum genus dignatione, quae seruos amicos ac filios nominare (et) conpellare non despicit, ut homo cum eodem uicissim humano ore et more conloquitur. [*]( 1] Gen. 6, 7. 2] Act. 9, 4. 4] Matth. 25, 85. 17] Psalm. 33,16. 18] Esai. 1, 20. 19] Gen. 8, 21. 20] Esai. 66, 2 et 1. ) [*]( 1 penitet 8 3 fortasse iam scribendum conpacientis S affectum uidetur v 8 preditus S 9 hebreu hebreo S gregum grego S 11 conformet Hartelius, confirmet S 12 dissonis (= tis, qui diuerso sermone utuntur) S, dissonas Hartelius et Kruschius et peccatoris] expectatas v peccatoris uncis inclusi suadente Hartelio, retinet Kruschius coll. Ruricii ep. 11 in pectore peccatoris 13 loquaturus S 14 homines S 15 intellectum nostrum r sonus S 16 testatur v 17 offitia S describens v, discribes S 21 scabillum S 23 p 8 efficiabili v 24 que S, om. v nominare del. Kruschius suadente Mommseno et add. v, om. S conpellere S 25 dispicit S ut v, et S 26 conlocutus v )

173

Ceterum dei ira iustitia est, dei furor seueritatis uigor est, dei iurasse definisse est, dei paenituisse sententia tamen saepe mutata, et, cum se persequente aliquo laedi dicit, crimen laedentis ostendit. intercluditur nobis omnimodis orationis ministerium omnisque ratio, qua deus uel intellegitur uel praedicatur, si haec humani sermonis commercia subtrahuntur. cur ergo dici inter ista non possit: sed sensit conpatientis affectu?

Si ergo discutienti magistro simplex et aperta responsio satisfecit, transeamus ad tertiam quaestionem, qua ut respondeam praecipis, quae in rebus humanis corporea quaeue incorporea sentienda sint. ad haec aliqua non pro sensus mei praesumptione depromam, sed pro sanctorum opinione seniorum, praesertim cum haec animum laedere non possint et ad fidem nutrire possint et usque ad id, quo patri filius aequalis appareat, contra Arrianas armare atque erigere ualeant prauitates.

Ergo quando de tractatu altiori conlatio est, ad subtiliorem intellectum sensus et animus praeparandus est. nonnulli eruditissimi patrum alia adserunt esse inuisibilia, alia uero incorporea. quicquid creatum est materiam uideri et factori suo conpreheusibile et corporeum esse definiunt. nam et animarum et angelorum naturam adserunt esse corpoream pro eo, quod initio circumscribatur et spatio. nam sicut in quodam sancti Hieronymi tractatu legimus: globos, inquit, siderum [*]( 23] Hieron. comm. in Iob 25 (XXVI 727 Migne). ) [*]( 19 quicquid — uideri affert CIaud. Mam. 1 10 (p. 50, 16 E.). 23 globos-arbitrantur affert CIaud. Mam. I 10 (p. 51, 24 E.). ) [*]( 1 ceterum S 2 penituisse S sententia 81 sepe S 3 mutata CoMMtMS, muta S ledi S ledentis S 5 d3 S, dicitur v predicatur S 6 sermones S 8 discucienti S 9 terciam S questionem S 10 a uerbis praecipis ut respondeam (sic!) incipiunt codices CIaudiani Mamerti precepis S 11 ad] huc pertinere uidentur uerba a 82 in fntJrg. addita: uentilatione huius questionis minime sensos S presumptione S 12 depromam M, promam S oppinione S 13 presertim S Mere S 14 possent S appereat S 15 erigere M, regere S 16 alciori S 17 preparandus S 19 materia S 20 conprehensibilem S 22 circumscribantur v spacio S 23 hyeronimi S globus S inquid S )

174
poratos esse spiritus arbitrantur, et item: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? sed inter haec ideo tu animam negas esse corpoream, quia iuxta aliquorum opinionem nec localis sit nec qualitate (aut quantitate subsistat, quod de sola dei maiestate) credi debere manifestum est. legimus enim in quodam receptissimo patrum tractatu: ingredi, inquit, et implere omnia soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus nonnullas spiritales esse naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo et inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora, secundum apostoli sententiam dicentis: et corpora caelestia et corpora terrestria. quibus pro manifesto colligitur nihil esse incorporeum nisi solum deum et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes (spiritales) atque intellectuales esse substantias.

Quae cum ita sint, obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia, ut dictum est, nec localis sit nec qualitate aut [*]( 8] Cassian. coll. VII 13 (II 192, 19 Petschenig). 19] I Cor. 15, 40. ) [*]( 1 si — aestimandus est affert CIaud. Diam. I 12 (p. 53, 13 E.). 18 nonnullas-aestimandae affert CIaud. Diam. I 8 (p. 47, 22 E.), II 10 (p. 139, 16 E.). 16 habent-sunt corpora affert CIaud. Mam . 116 (p. 61, 10 E.). 24 obicis-dubites affert CIaud. Mam. 116 (p. 62, 2 E.). ) [*]( 2 inquid S etiam M, om. S 4 est M, om. S ideo om. v 6 autmaiestate M, om. S 7 enim om. M 8 inquid S 9 sic S uniuersa S 10 paenitratrix S 13 nullas S 14 cgtereque S 15 acerte S 17 et U inconparabiliter om. Cassianus 18 tenuis S 19 dicentes S 20\'p 8 21 collegitur S 23 spiritales addidi ex Cassiano, om. MS Kruschim atque om. M 24 que S incorpoream v )

175
quantitate subsistat. quod cuius periculi sit ita (credere in subsequentibus demonstrabitur. nunc uero) in hoc tractatus nostri status habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam haud dubie incorpoream concedamus. si uero demonstraro eam quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. quomodo non localis est, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga conditione substantiae tenetur inclusa? quodsi localem non esse animam ideo adserendum putes, quod per diuersa sensibus euagetur et cogitationibus differatur, primum intellegendum est, quod aliud sit animae status, aliud is, qui de anima nascitur, cogitationis affectus. quamobrem aut hoc potius aestimandum est, quod, si quando sibi aliquid imaginatur, magis cum suis intra semet ipsam motibus occupetur et, si quid aliud est, quod aspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. nam quando absentem carum suum cogitat, numquid iam uelut ipso conspecto desideriis satisfecit? aut cum uerbi gratia Petri aut Pauli speciem intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes, ubi eos esse nouimus, penetrauit? aut cum sibi in corde diuitis illius dammas ex lectione proposuit, [*]( 21] Luc. 16, 22. ) [*]( 7 quomodo-inclusa affert CIaud. Diam. III 14 (p. 181, 14 E.). 11 aliud-describatur affert CIaud. Mam. 124 (p. 84, 4 E.). 17 quandosatisfecit affert CIaud. Mam. I 25 (p. 87, 14 E.). 21 cum-descendit affert CIaud. Mam. III 13 (p. 178, 24 E.). ) [*]( 1 sit periculi v credere-uero om. S consequentibus CIaud. Mam. I 16 2 demonstrabimus CIaud. Mam. 1. 1. hac v tractatus M, status S 3 status M, om. S 4 quantitate S, qualitati v aut dubie S, indubie CIaud. Mam. I. I. 5 demonstraro eam Canisius, demonstrare ea S, eam demonstrauerimus M Kruschius, demonstrauero eam v 6 corpori 81 7 dubitis S 9 assumendum v 11 deferatur 82 12 his S, hic v 13 aut om. M, ut v, sed cf. CIaud. Mam. p. 84, 6 E. 15 occupatur Mv illud S, sed cf. CIaud. Mam. I.Z. 16 recordationis M et CIaudianus I. c., cordationes 81, cordationis 82 discribatur S 17 suum carum v iam om. M et CIaud. Mam. 1. 1. 18 conspectu S desideriis CIaud. Mam. 1. I., desiderii S, desiderio M 19 si ante speciem add. S 20 paradysi S nouimus S7, nouissimos 81 )
176
numquid iam ad tormentorum eius loca ac uiuis inaccessibilia inferi profunda descendit?

Haec omnia procul dubio aut secum intra pectoris arcana per uarias similitudines fingit aut certe, si extra animae sedem instabilis cogitatio lubrico motu agitata discurrit, hoc ipsud localiter agit. et siue urbem siue quamcumque regionem cogitet, ibi tantum sensu commorante defigitur, quo animi intentione raptatur. imaginari sibi aliqua potest, conplecti omnia simul non potest. cum ergo anima Alexandriam uel Hierosolymam cogitauit, si uere illic tota sui praesentia, ut arbitraris, interfuit, referat nobis situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum. sed hoc ipsud, quod nunc inter nos commercia sermonum mutua spiritus actione miscemus, loqui me uobiscum sed apud conscientiam meam sentio, ad uos uero me accessisse non sentio. nam si uere anima cum suis ferri sen- . sibus creditur, et his, quorum reminiscitur, ipsa per se suis cogitationibus praesentatur. ecce per haec praesentis temporis momenta uos cogito et animo reminiscente uos uideo et quorum (reminiscor) omnimodis, quid geratis et utrum quieti an lectioni uel orationi uacetis, ignoro. sed hoc ideo euenit, quia ad uos cordis affectu, non ipsa substantiae meae ueritate peruenio. neque enim in suis motibus, quos nunc optimos nunc pessimos esse sentimus, animae nostrae natura consistit. nam si per cogitationes suas constare credenda est, cur eis interdum euanescentibus atque pereuntibus ipsa in sui uigore atque alacritate perdurat? quantae ergo in nobis frequentissimae cogitationes et curae etiam salubriter moriuntur et uitae magis [*]( 9 anima-populorum affert CIaud. Mam. III 10 (p. 172, 1 E.). ) [*]( 1 eius tormentorum t\' loca ac uiuis M, loco cuius S 2 inferri S, inferni v discendit S 3 inter S 5 instabili S mutu S 9 anima S1 alexandriilam S (n in ras.) hyerusolima S 10 si uere M, siue S lillt S (erat aut) 11 motus] ritus M 12 ipsu S 13 actione miscemus M, actione scimus S loqui me M, loquimur S 14 uero M, om. S 15 accessise S 16 reminiscimur M 17 presentatur S presentis S 18 reminiscentes S pro et post uideo exspectaueris sed quorum mN. M Kruschius 19 reminisoor addidi coll. lin. 16, om. MS 25 euaniscentibus S 26 quante S frequentissime S 27 cogitacionis S )

177
libertati interioris operantur! si ipsis anima constaret, absque dubio ipsis pereuntibus superesse non posset. unde hoc magis ipsa conscientiis nostris ratio loquitur, quod unaquaeque anima aut multiplicia cogitata rerum causis intra se concepta parturiat aut sensus suos uelut quaedam officia aut ministeria diuersis necessitatibus occupanda dispergat, ipsa uero in conclaui corporis sui semel de eo exitura requiescat.

Quamobrem localem esse ipsam ut denuo sufficiens proferamus exemplum, nonne anima Lazari morante uita intra corpus fuit, recedente autem uita de habitaculo corporis exulauit et rursum intra exanimum refusa corpus illo, unde absentauerat, euocata remeauit? tunc eam, quam et hospitii habitatione depulsam et rursum intra hospitium, unde absentauerat, restitutam uides, localem non esse contendis? sed quid ego haec de corruptibili homine loquar, cum ille, cuius caro non uidit corruptionem, inmaculatam quidem animam possederit, sed localem, quam utique intra se habuit, quando adfixus est in patibulo, extra se procul dubio emisit, quando iacuit in sepulchro. quomodo non est localis, quam caro continet, coniungit uita, mors separat? quodsi, ut dicis, localem necessitatem animarum natura non recipit, non desunt ergo et de regione paradisi illae, quae carcere clauduntur inferni? dic, quaeso, si locales non sunt, quomodo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uastum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut [*]( 15] Act 2, 31. ) [*]( 22 si locales - transmeare affert CIaud. Mam. III 9 (p. 169, 2 E.). ) [*]( 1 libertati v, libertatis M Mommsen, liberati S Kruschius 2 possit S 3 nos S unaquequae S 5 sensus suos uelut om. MMommsen quadam S offltia S 6 occupandis 81 corr. claui S 9 morante S (an man. alt.), manente v et M 11 intra exanimum M, extra animu S se ante absentauerat utroque loco add. Mv 12 tamquam Mv et Kruschius ex v hospicii S 18 inter v absentiauerat S 14 uidis 8 et ante localem add. Mv et Kruschius contendisse S ergo S 18 extra M, intra S 19 contenit S uita coniungit M Kruschius 20 quod si ut M, quod sic S 21 recepit 81 paradysi S 22 ille S 23 consorciisque S 24 iustum v, uacuum CIaud. Mane. III 9 ) [*]( XXI. Fust. ) [*]( 12 )

178
neque hinc illuc possint accedere neque inde huc transmeare? iam illud manifestissimum est, ut quantitate circumscribantur, quae spatiis continentur. si agnouisti animam localem, concede corpoream. dic mihi, anne ipsa gloriosi anima redemptoris nostri reliquit mundum, quando conscendit ad caelum?

Ego autem ne angelos quidem locales esse dubitauerim, quos certum nunc in caelestibus contineri, nunc per aeris uacuum ferri, nunc ad terrena dimitti, quos sermo diuinus ascendentes et descendentes in patriarchae uisione describit, qui utique, si locales non essent et ubique essent, adesse atque discedere ascensu descensuque non possent. ipse beatissimus Gabriel, qui se ante dominum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genetricis adsisteret, sine dubio caelo deerat, maria non superuolabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed illum tantum locum, in quo aderat, occupabat. quae cum ita sint, quicquid locum occupat, corpus est et nescio, quomodo locali lege non teneatur, qui de loco ad locum mittitur et uelut corpus motu accessuque transfertur, mole descendit, mobilitate discurrit, uadit, redit, absentat, ascendit. uel ille, credo, localis est, qui ex eo in caelo non est, ex quo est eiectus e caelo, nec se solum localem esse prodidit, qui secum tertiam partem stellarum ex alto proturbatus abstraxit. dic mihi, si corpus non habet, in illa deiectione quid decidit? [*]( 1] Luc. 16. 26. 9] Gen. 28, 12. 13] Luc. 1, 19. 24] Apoc. 8, 12. ) [*]( 12 ipse-occupabat affert CIaud. Mam. III 6 (p. 162, 7 E.). ) [*]( 1 illuc r, illud S, illo M possit S 2 ut] quod r 5 consurrexit M 8 est post certum add. M celestibus 8 uacuu S, uacua M 10 discribit S 11 qui om. S adesse] esse S 12 discendere S discensoque S possint S 13 gabrihel S dum S, deum M 14 marie S 15 adsisterit 81, adstaret CIaud. Mam. III 6 16 deerat M, erat S uenti ante uasti add. S 17 inplebat M, placebat S tantum modo M quo om. S aderat S cum CIaud. Mam. I l., erat M 18 que S ista S et om. S 20 uiutu Sx accessoque Sl 21 discendit Sl discendit S 22 illo S est qui - e caelo om. S 23 solum] solidum et Kruschius 24 terciam S 25 quid decidit Schottus, qui decidit S Kruschtus, quid cecidit M )

179
quid illi negas corporalem naturam, cuius negare non audes ruinam? et si, ut dicis, corpus non habet, non ardebit. ubi autem nisi in corpore sentiet ignem illum, qui paratus est diabolo et angelis eius? iam illud dici superfluum puto illum de aeris istius conuersatione quandam crassitudinem de elementorum concretione traxisse. dic mihi, si corpus non habuit, ubinam in aere concretio, ubi sese haec ipsa nescio quae colligere potuit crassitudo, si secum aliquid corporale de illa caelesti arce non detulit? alienum, ut uideo, corpus ad tormenta portabit. corpus itaque esse etiam ex tua adsertione recognosce. corpus est, quod inficitur, quod maculatur, quod quacumque ex accedenti adiectione uitiatur.

Hic ergo dudum primogenitus angelorum nunc princeps factus est tenebrarum et quasi corporeus pulcher ante, nunc degener, dudum caelesti splendore conspicuus, nunc tetro infernalis peccati horrore foedatus. corpus, inquam, est, quod habitatione depellitur, quantitate circumscribitur, qualitate mutatur, dolore conficitur. quae cum ita sese habeant, qui incorpoream dicunt animam, uide, in quam profundum se crimen inmergaut. iam primum cum auctor uniuersitatis deus omnia in numero et pondere fecisse referatur, ergo anima a materia uniuersae creaturae excepta esse creditur, quae non est corporea nec localis est, si loco non continetur, ergo ubique diffunditur, omnia intrare, inplere et ubique praesens esse dicitur ac, si creatori suo creatura sociaretur et fragilitas auctori suo, non [*]( 3] Matth. 25, 41. 20] Sap. 11, 21. ) [*]( 9 alienum — portabit affert CIaud. Mam. III 8 (p. 167, 22 E.). ) [*]( 1 audis S 2 si ut M, sic S 8 qui paratus-illum om. S 5 de] in v quendam S 7 habet v ubi v in aere M, inherere S sese M, se S, se ante potuit coZloc. v que S 8 collegere S 9 arche 8 nt] & S tormentum v 10 portabis v sua v 11 recognusce S infinitur 8 12 quecuque S uitiatur M, uertatur S 13 princeps M, primus S 14 tenebrorum S et quasi -Į}ag. 180, 22 habere naturam non exstat in codicibus CIaudiani digener 81 16 habitatione Mommsen, habet actione S 18 sese acripsi, esse S, om. v habeat S quin corpoream Sx, qui incorpoream 83 19 animum S 22 que S 28 ego S 24 presens S si Schottus, sic S ) [*]( 12* )

180
iam res dei, sed pars dei aestimanda iungitur. uide, quo adsertores suos ducat alti prolapsus erroris. equidem nobis ea, quae supra uos sunt, inuisibilia sunt, sed omnia illi, sicut conprehensibilia, ita et corporea sunt, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita et materia incorporauit et rebus omnibus. inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus, numerum (atque mensuram), ita et posuit quantitatem.

Inter haec si forte, ut dictum est, adserendum aliquis putet, quod illa angelicae subtilitate naturae quaedam contagio aeris huius admixtione collecta flammis inuenietur obnoxia, ergo in aere solo, prout ait, si aereum est, quod ardebit, non in illo, sed extra illum poena desaeuiet. sed absque dubio non aliud est quam substantia corporis, ubi dominari poterit uis doloris. uide, quo tendat inprudens et inperita persuasio, quae, incorporeum cum loquitur, etiam inconprehensibilem confitetur ac sic condito adscribit operi, quod soli conpetit conditori, ac rebus creatis communicat priuilegia maiestatis et indebitam facturae potentiam usque ad factoris extendit iniuriam. si bene requiramus, ad quos rerum exitus animum referas, haec uel maxime diabolum credulitas ex illa beatae sedis statione deuoluit et propter hoc angeli perdidit dignitatem, dum se dei praesumit habere naturam.

Unus ergo deus incorporeus, quia et inconprehensibilis et ubique diffusus, ex nullius enim facturae corporeae (materia) [*]( 4 qui ex — quantitatem affert CIaud. Mam. II 3 (p. 105, 16 E.). ) [*]( 1 aestimanda] deo add. Mommsen 2 prolapsus CIaud. Mam. II 3, pro lapsos S, per lapsus v errores S equidem v, quidem S 3 illa v 5 que S incorporauit CIaud. Diam. I. I., corporauit S 7 et ante numerum add. v atque mensuram addidi ex CIaud. Mam. I. c., om. S quantitatem CIaud. Mam. I. c., qualitates S 8 hae S 9 subtilitas v quedam S, quadam v contagione v 10 inueniatur v 11 in aere solo v, pro aere uidetur dio exstare in S, in diabolo Kruschius 12 extra t-, ex S desaeuiet Hartelius, desatui & S, desaeuiret v 14 quae scripsi, qui S 15 incorporeum cum scripsi, incorpore cum S, incorporeum eum Kruschius in indice s. u. loqui, incorporeum v 17 communicant S 18 facturae scripsi, futurae S, creaturae v 20 maximae S crudelitas r 22 habere suprascr. 81 24 corpore v materia materiale Hartclius, materiale MS, an materia ille scribendum ? corpore materiale Mommsen, re uiateriale Kruschius (in emendandis p. LXX VIIj )

181
materiale sumpsit exordium, et ideo coaeternus filius patri, quia ex nullo opere conditus nullisque initiis circumscriptus super omnia, quae figulo suo conpreheusibilia atque corporea intra mundi corpus operatus est, incorporea maiestate diffunditur, ex ingenito genitus, id est ex patre, sed semper cum patre his, quae excitauit ex nihilo, indiscreta sancti spiritus societate dominatur. Arnen.

IIII. DOMINO PATRI FARITER ET PATRONO FAUSTO PAPAE PAILINIS.

Scribere uobis hinc retinet metus, inde compellit affectus atque inter utrumque ita mens incerta iactatur, ueluti cum temerarius nauta dubiae committit uela fortunae. sed ego, qui in te certum habeo portum, assumo mihi saepe incerti cursus euentum, elegi tamen, ut potius fastidium generem quam reatum. agnoui enim optime, quod epistulas meas sine fastu domnus meus Faustus excipiat. sed quia domnus meus Marinus eremita, uir sanctus et nimia districtione metuendus, tantum mihi indixit grandi seueritate timorem, percontator accedo. sum peccatis carnalibus inuolutus, omnia, quaecumque potest criminosus, exerceo, cum diem humanae sortis impleuero, paenitentiam sum subitam consecutus, si excludat pro parte peccatum an ad integrum, opto cognoscere aut, si unitam credentes trinitatem perpetuis poenis atque cruciatibus, flammis tormentisque omnibus corporalibus uitiis non peccantes in spiritu torqueantur. [*]( 1 sumsit S quoaeternus S 2 circumscribtus S, circumscribitur v 4 mundfi S 5 id suprascr. Sl 6 quae] qui S nihilo] ex add. S 7 dominator S 8 haec epistula non exstat in S, seruata autem est codicibus Parisinis lat. 12097 saee. VI-VII (R) et 1564 saec. VIIII (Q), quorum lectiones uariantes ex Kruschii editione Fausti aliorumque et Buricii epistularum adiuncta Luetiohanni editioni Apollinaris Sidonii (Monum. Germ. hist, auct. antiquiss. VIII) p. 275 sq. desumpsi; iucipit epistula paulini ad faustum epum R, LXX incipit epistola paulini ad faustum Q 9 pariter om. Q 10 conpellet Q 12 committet Q 14 genere Q Ii) optimae R faustu Q 17 distrinctiono Q 18 tanta Q seueritate YR)Q percontatur (R)Q aoocdo—inuolutus om. Q 20 di<> Q 24 omnibus] pro and. Q Kruschius )

182

Mea haec sententia est, quod, si omnia haec Christianus excipiat, nihil amplius suscipere ualeat. Arrianus, aut utrum anima uinculo seclusa corporeo custodia aliqua mancipetur an carcere clausa teneatur aut utrum inter auras incerta iactetur. et quia scio, quod in ea hora omnis cogitatio perit, si admittis, dignanter interrogo, utrum et bona et mala cogitatio de anima, quae probatur immortalis esse, descendat, an aliqui sensus intellectusque seruetur, aut utrum aliquid de honesto sentit affectu. et quia bonis scimus uniuersa concedi, ut etiam ampliora uiuis possint praestare post mortem, malis quid aut detur aut adimatur, agnoscam aut ipsa anima corporea an incorporea melius nocetur, edocear et, quia caro infirma est, spiritus autem promptus, quam peccati communionem anima pro corporali errore suscipiat, scire ignarus exopto aut, quae est immortalis, quomodo pro mortalibus uitiis torqueatur, idem utrum anima et spiritus idem sint aut quomodo segregentur, agnoscam.

Nam praedictus uir ita me sub sacramenti etiam interpositione conterruit, quod, qui corporalibus uitiis succumberet, nullam possit ueniam promereri, sed in hisdem seruetur ipsa resurrectione suppliciis nec possit expiari infernalibus tormentis, quod corporalibus (uita) uitiis concreta contraxerat. tamen ita [*]( 12] Matth. 26, 41; Marc. 14, 38. ) [*]( \'1 mea—Arrianus Hincmarus de praedestvnatione dei c. 35 (CXXV 372 Migne) citat fpianos Q excipiet Eincmarus 2 amplius om. Q Hincmarus arrianos Q 3 aliqua macipetur 22, alia qua acipetur Q an] aut coni. Mommsen, sed cf. lin. 6 utrum .. an .. aut utrum 4 in aura Q iactatur Q, fort. recte, cf. lin. 9 sentit, nisi forte sentiat scribetidum est 5 omnes Q admittetis Q 7 num aliquis scribendum ? 8 dehonestu sentet affectu Q 10 possent Q 11 adimatur] dabitur Q an incorporea om. Q 13 communione Q 14 corporale Q scire — p. 183, 7 ignoro Hincmarus affert l. c. aut] ut Hinemar. 15 inmorlitas Q uitiis] anima add. Hincmar. torqueator (R)Q 16 et om. Q 18 uir om. Q, Marinus arIcl. Hincmar. sacramenta Q 19 obcuberit Q, occubuerit Hincmar. 20 posset Q promeriro Q 21 supplicis Q posset Q expiare Q Kruschius 22 quae Mnmmsen uita addidi, om. RQHincmar. uitiis] diuiciis Q, diu uitiis IIincmar, )

183
miserrimus credo, quod, qui semel susceptum signum diuini nominis et infixum fronti character domini nostri numquam mali sibi conscius uel subdolus falsator infregerit, susceptis leuiter pro expiando errore tormentis purum aerium sensum et simplicis animae ignem die consumpta producat. nam si uniuersa haec, quae interminatur domnus meus Marinus, excipimus peccatores, quid maius impii mereantur, ignoro. da ueniam, quod pietati uestrae- iniuriam moueo, dum doceri a magistro ueterano nouus quandoque discipulus futurus exopto.

V. DOMINO INSIGNI ET SUMMO MIHI HONORE SPECIALITER EXCOLENDO PAULINO FILIO FAUSTUS.

Admiranda mihi semper tuarum pagina litterarum nunc abundantius gemina eloquii ac fidei luce praefulsit, dum super statu animae rogitat et timore sollicito iudicia futura suspirat. ait quodam loco sermo diuinus: recte interroganti sapientia [*]( 16] Eccli. 24, 46 r1 ) [*]( 10 cf. Auitus in epistula ad Gundobadum p. 20 Iieip.: et quia legistis cousulenti cuidam Paulino Lurdegalensi ab episcopo supradicti nominis (scil. Fausto) fuisse responsum: cuius temporibus Paulinus quidam (deus uiderit, utrum is, quem memoratis, tamen Burdegalensis) uon pauca stilo catholico et inreprehensibili fide conscripsit: praefati haeretici mentionem idcirco praemisi, ne Manichaei ipsius Fausti opus infaustum citeriorem hunc, quem etiam gloria uestra nouerat, ortu Britannum habitaculo Keiensem, titulo nominis accusaret. ) [*]( 2 fronte Hincmar. malis ibi Q 3 falsatur E iufrigeret) Q, infringet Hincmar. 5 die Kruschius, dies (R) Q, diu HinCfnar. probante Mommseno 6 qui Q dominos meos Q excipemus Q, excipiemus Hincmar. peccatores om. R, sed cf. pog. 193, i3 7 magis Q pietate Q 8 dociri R, docere Q ueterano] ueneri Q 9 discipulis Q exopto] explicit add. Q 10 epistulas Y- VII exhibet praeter codicem S cod. Parisinus lat. 1564 (Q) saec. VIIII, qui antecedentem quoque epistulam habet; DOMINO - FAUSTUS] LXXI. incipit epistola sci fausti (faustus Qx) ad benedictum puulinum Q 14 geminae eloqui S ac] et (Q) prefulsit 8 15 rogitut et] rogitat Q, cogitans r iuditia S 16 diuinos Q interroganto Q )

184

reputabitur. quaedam enim scientiae portio est scire, quid nescias, et ea, quae ignoranter non intellegas, prudenter inquirere.

Primo loco inquirendum putasti, utrum incumbentibus extremae necessitatis angustiis momentanea paenitentia capitales consumere possit offensas. ipse sibi inimica persuasione mentitur, qui maculas longa aetate contractas subitis et iam inutilibus abolendas gemitibus arbitratur. quo tempore confessio esse potest, satisfactio esse non potest. nam quia deus non inridetur, ipse se decepit, qui morti multis temporibus uixit et ad quaerendam uitam iam semiuiuus adsurgit, ut tunc officiosus appareat, quando dominicae seruituti omnia corporis et animae subtrahuntur officia. circa exsequendam interioris hominis sanitatem non sola accipiendi uoluntas, sed agendi expectatur utilitas. ita enim legimus: si, inquit, peccator paenitentiam egerit pro peccatis suis (egerit memorauit, non solum dixit acceperit), in sua iustitia, quam operatus est, uiuet. aduertis, quod huiusmodi medicina sicut ore poscenda, ita opere consummanda est. insultare deo uidetur, qui illo tempore ad medicum noluit ueuire, quo potuit, et illo nunc incipit uelle, quo non potest. opus itaque est, ut, quanta in peccando fuit abruptae et uegetae ad malum mentis intentio, tanta sit in uulnerum curatione deuotio.

Secundo quaesisti loco, utrum sola sufficiat ad salutem fides et unitae scientia trinitatis. in rebus diuinis non solum [*]( 8] Gal. 6, 7. 14] Ezech. 18, 21. 3 cf. ep. IIII p. 181, 21. 28 cf. ep. IIII p. 181, 22. ) [*]( 1 porcio S quod v 2 nescis v et] ut Kruschius intelligis t, intelleas Q inquirere v, inquiras QSKruschius 3 inquaerendo Q utrum] si (Q) extreme S 4 pęnitentia S capitalis (Q) 5 consumere-sibi om. (Q) 6 etiam S 7 abolenda Q 8 n ridetur S 9 morte Q, mortem v uicit v 10 querendam S uiam v adsurget Q 11 seruitute S corpores Q 12 offitia S interiores Q 18 solum (Q) 14 inquid S 15 egit v 16 sua] inquit add. Q Kruschius 17 uiuet acnpM, uiuit QS 20 tunc QKrmchius quando Q, quam v 21 peccando ex peccato S abrupta et uegeta v uegitae S mentes Q 28 secundum Q quesiati S proficeat Q fides et om. QKruschius coll. Paulini epist. p. 181, 22 24 unitae Q, unitate S, unicae v fides ex unitate sc. t. Canisim, fnrt. fides ex unitae sc. t. scribendum trinitatcs Q diuinis r, dtj S, dei QKmschiw )

185
credendi ratio requiritur, sed placendi. fides ergo nuda meritis inanis et uacua est, sicut apostolus dicit: quid prod est, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid potest fides seruare eum? sequitur enim et dicit: fides, si non habeat opera, mortua est in semet ipsa. sed dicit quis: tu fidem habes et ego opera habeo, ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. secundum haec sufficere per se sola credulitas non probatur. nam deum scire et credere etiam diabolus inuenitur, sicut idem apostolus dicit: tu credis, quoniam unus est deus, benefacis, nam et daemones credunt et contremiscunt. uis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est? et ne spem nostram in sola fidei parte ponamus, ita conclusit: sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est, sine quibus inanem esse hominem dixit. multum similium testimoniorum studio breuitatis omittimus. apostolus Paulus, de cuius pectore quasi de templo suo dominus loquebatur, numquid solam fidem sibi iudicauit ad superanda mundi mala posse conpetere ita dicens: castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauero, ipse reprobus efficiar? ecce per uitia corporis reprobus fieri metuit, iam probatus per mortifera carnalium contagia passionum uas contumeliae fieri pertimescit, qui iam uas electionis effectus est. [*]( 2] lac. 2, 14. 5] Iac. 2, 17. 11] Iac. 2, 19. 16] Iac. 2, 20. 22] 1 Cor. 9, 27. 26] Rom. 9, 21. ) [*]( 1 requiretur Q se S fidei Q 2 prodjjest Q (ras. e) 3 se dicat v 4 fides om. Q et dicit om. v 6 operam QS abeo S 9 solatn credulitatem v deum scripsi, dum QS 10 diabulus S 11 qifi S, quod v et om. S 12 demones S 13 qñl S, quod v mortua—operibus add. in marg. iflf. Qx 14 habraham Q 16 enim om. v 19 braeuitates Q omittemus Q, omittam v 20 pec ;,tore Q (ca in ras.) 22 corpus meum castigo (Q) 23 predicauero S 24 effiar Q corpores Q1 fieri metuit iam] fieri_ma uittam S], corr. 82 lnetuitj pertimescit (Q) 25 mortiferam Q contagilia Q 26 contumiliao S pertimiscit. /?. metuit (Q) quia iam S, quiaam Q plectiones Q )

186

Uideamus, si uitae suae prodigum fides sola defendat, et baptizatos, ut dicis, iam perire non posse. agnosco, quomodo mala carnalia alienum a deo faciunt obscenarum mancipium uoluptatum. ad Galatas ait apostolus: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, homicidia, ebrietates, comisationes et his similia, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non consequentur, aut ad Ephesios: omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habebit hereditatem in regno Christi et dei. idolis, inquit, seruiens: quando aliquid illa cupiditate diligitur, qua deus diligi debet, affectus huiusmodi idolis conparatur. hic sine dubio exclusus a regno inferno et morti est mancipatus, multos autem baptizatos salua fide diuersis generibus in aeternum perire manifestum est. arguit sermo diuinus non transgressores fidei, non baptismi uiolatores, sed qui misericordes esse neglexerunt, dicens: iudicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam, et iterum: esuriui et non dedistis mihi manducare, sitiui et non dedistis mihi bibere, hospes fui et non collegistis me, nudus et non operuistis me. si hic sinistri gregis numerus donum baptismatis ignorasset, infidelitatem eis et impietatem primitus obiecisset, sed baptizatos licet, ab operibus tamen bonis uacuos morti deputat et [*]( 1] Act. 9, 15. 4] Gal. 5, 19. 8] Eph. 5, 5. 17] lac. 2, 13. 18] Matth. 25, 42. ) [*]( 1 prodigo Q 2 baptizatus Q Kruschius possit vKruschius agnusce S 3 a deo Q, dm S faciant QKruschius 4 galathas S 5 carnes Q inmundicia S luxoria S homicia Q, homicidium v 6 ebrietatis S comesationes S quoniam om. v 7 aguntur S, faciunt v consequenter Q 8 aut scripsi, ait S Krttschius, item (Q) ephesius omnes fornicatur Q 10 uerba idolis, inquit-collparatur hic om. Q probante Mommseno inquid 8 11 quam S dilegi S 13 morte P mancipaudos Q, mancipandus v multus et baptizatus Q 16 sed] eos add. Q Krwtchim misericordis Q necloxorint Q, neglexerint v 17 inditium S, iudice Q, iudicari v misericordiae Q ei] et Q, eiun r fecit Q Kruschiust 18 misericordia Q In hospis S 20 eram Q Kru- RchiUR me poat collegistis om. Q 21 domum S 22 j>mitus S baptizatus et uacnus Q 23 mote Q )

187
flammis perennibus derelinquit et seueritatem sententiae ita concludit: discedite, inquit, a me maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, et rursum: triticum congregabit in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili, similiter: hi, inquit, ibunt in uitam aeternam, illi uero in ignem aeternum. inter haec uideat quisque, ne mendacem arguat deum de pollicitatione praemii, qui dubitat de aeternitate supplicii. non ita est, nam qui nouit honorare merita, nouit punire peccata. tria itaque haec capitalia, sacrilegium adulterium homicidium, nisi hic perfectae paenitentiae fuerint expiata remediis, perennibus illuc concremabuntur incendiis. hos itaque inmisericordes a fide et baptismo non legimus declinasse, sed perpetuam mortem diuina cognoscimus auctoritate meruisse.

Et hoc etiam animum tuum prouida in posterum cura sollicitat, utrum animae exutae corpore sentiendi et intellegendi uigorem adfectumque non exuant. interrogemus diuitem illum in euangelio non inter auras, ut poetarum deliramenta asserunt, oberrantem, sed in inferni carcere ex illorum numero, qui inclusi poenam expectant, inter flammas conscientiae ante diem iudicii constitutum, pro fratrum, qui adhuc in hoc mundo positi erant, emendatione sollicitum conloquia cum Abraham per [*]( 2] Matth. 25, 41. 4] Matth. 3, 12; Luc. 3, 17. 5] Matth. 25, 46. ) [*]( 15 cf. ep. IIII p. 182, 7. ) [*]( 1 derelinquid S 2 inquid S maledicti a me v 3 quia Q preparatns S, paratus Q Kruschius diabulo 8 4 congregabit scripsi, congregauit QS 5 conburit Q, combussit v igne (Q) inextinguibile Q hi om. Q inquit scripsi, inquam QS Kruschius, qui male cum rell. editt. simi- Uter e loco Matthaei desumptum esse opinatur 6 ignem] supplicio Q, supplicium Krmchius 8 quid Q 9 honorare merita nouit om. v ponire Q, ponere S 10 trea 8 12 illi v inmisericordis Q 13 leges Q, legis v 14 cognoscemus Q, cognoscis v auctoritate Q 15 posterum] futurum (Q) 16 sencipndi S 17 illo ex euangeliu Q 18 inter auras Krwtchius ex Paulini epintula p. 182, 4, in tercuras S, in terras auras Q, in terris aureis v deleramenta S, doleramenta Q 19 in om. Q , carcerem S inclausi Q 21 positi om. v 22 einendacione S colloqui v )

188
interiectum chaos uast.issiinum sedula obsecratione miscentem et uiuaci germanorum recordatione pulsatum ita pro uiuentibus supplicasse: rogo te, inquam, pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum et, si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agant. ecce in inferni ergastulo carceratus nullum iam de se habens remedium tamen antiquum circa suos seruat affectum et, dum damnatus pro peccatoribus rogat, magnam intra paradisi nemora respirantibus iustis pro carorum suorum commodis curam esse demonstrat.

Quod autem requiris, quid malis post finem aut detur aut adimatur, iniquis, de quibus legitur: desiderium peccatorum peribit, terrenorum cupiditate et honorum ambitione submota solum reddendae rationis pondus et metus intolerandi examinis inminebit nec auferentur sensus, sed ad cogitationem alterius saeculi magis expediti alacresque reddentur.

Quod autem de ipsa anima, utrum corporea an incorporea sit, postulas edoceri, itaque, quod temporibus non includitur nec locorum terminis cohercetur, quod soli deo conpetit, hoc tantum incorporeum esse cognosce. sicut unus doctorum eximius disserens cuidam sciscitanti, ubi esset deus, ita respondit: deus non alicubi est: quod alicubi est continetur loco, quod [*]( 1] Luc. 16, 27. 28. 30. 13] Psalm. 111, 10. ) [*]( 12 cf. ep. IIII p. 182, 10. 18 cf. ep. IIII p. 182, 11.. ) [*]( 1 sedulam obsecrationem v obsecracionem Q 2 uiuace germenarum Q 3 num inquit scribendum coli. p. 187, 5? 4 elazarum S domo Q 5 testitur Q, testificetur v ille Q ipse Q 6 qui (Q) 7 ad eos om. S agent Q Kruschius in superscr. SI, om. Q Kruschius ergastolo carceratus S, angusta damnatus qui Q, angustia damnatus v 8 iam om. S remedium habens v 9 circa suos] in fratribus Q, in L fratres v 10 inter (Q) nemorat Q 12 requires Q malis S audetur S (t suprascr. man. alt.) 13 adimitur S legimus (Q) 14 et bonorum (Q), bonorum et v ambition S 15 reddende S rationes Q metus] coaus S intolleraudi S 16 inmiuib; Q, inminebit om. r ad om. (Q) 17 alacrisque (Q) reddent v 19postula se doceri S edocere Q includetur Q 21 doctor (Q) 22 diserte v respoudit ita v 23 pst: qaod interpunxi, nixi forte est, (quia) quod scrihendum est )

189
continetur loco corpus est. quae cum ita sint, omnis caro corpus, non omne corpus et caro est, [et quia non solum anima, sed etiam angelorum inuisibilis caelestisque substantia sicut localibus spatiis continetur, ita auctori suo corporea esse et conprehensibilis adprobatur. quid est enim nisi corporeum, quod de supernis sedibus proturbatum loco cessit? quid est, quod sensit ruinam? quid est, quod aeternae flammae obnoxium praeparatur ad poenam? sed et ipse beatus Lazarus post linguas famulantium canum susceptus manibus angelorum, de quo legimus: factum est, ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinus Abrahae, corpoream esse docuit animam suam, dum in sinus Abrahae, id est in remotum beatumque secretum angelicis infertur obsequiis. de anima autem sua sanctus propheta pronuntiat: educ, domine, de carcere animam meam, id est de hospitii corporalis angustiis. unde pro factura eius, quae uel peccatorum iaculis uulneratur uel usque ad diuinae imaginis decus per qualitates mutata prouehitur, absque dubio et deo et angelis, a quibus conprehendi et transferri potest, corporea esse euidenter ostenditur.

Requirendum est autem inter ista, quid illud sit, quod, cum uterque homo, id est anima et corpus, adhuc in paradisi regione diabolo persuadente deliquerit, sola caro per conditionem mortis multam transgressionis exceperit et circa unius poenam remanserit culpa communis. sciendum ergo est, quia ideo mors ad animam non peruenit, quia in eam dominus imaginem suam [*]( 10] Luc. 16, 22. 14] Psalm. 141, 8. ) [*]( 1 ita om. S omnes Q 2 et caro est] caro est (Q), est caro v et uncis inclusi quidem Kruschius 4 auctore (Q) 6 quo S łPturbatum S, perturbatum (Q) 8 preparatur S peua S elazarus Q 10 mendicu Q 11 sinu S 18 beatumqui Q 14 sua Q domine om. (Q) Krwchiux 15 anima mea Q eoryorales Q 16 unde pro] ideo (Q)Kruschius eius] corporis add. in marg. S, sed eras. que S maculis S 17 diuini Q qualitatis Q 18 prouehetur (Q) et ante angelis om. S 19 transferre Q ostendetur (Q) 21 id om. S paradysi S 22 diabulo S cudicionem Q 23 transgressiones Q ezciperit S unus S 24 quod Q Kruschius 25 anima S perueoerit v ea v )

190
et similitudinem conlocauit. nam sicut deus inmortalis, misericors, iustus, patiens est, ita harum dona uirtutum in faciem nostri interioris infundit, ut, quanto quisque magis patiens, magis iustus, magis misericors existeret, tanto magis diuinae participationis munere praeditus appareret, sicut, apostolus dicit: in interiore homine habitare Christum per fidem.

Interrogas etiam, cur animae cum carne sua aliquid pro corporali errore commune sit. sicut originale peccatum pro unitate corporalis hospitii utrumque conplectitur, pari uterque (homo) modo in peccatorum societate constringitur, ita eis in criminum participatione una causa est, sicut in uirtutum remuneratione par gloria est. numquam enim exterior in baratrum luxuriae caderet, nisi ei consensum praeberet interior. nos ipsos interrogemus et intra nos poterimus agnoscere, quod mens domina exercet imperium et caro subiuncta famulatum, ista exhibet ministerium, illa consilium. oboedientia a seruiente cessaret, nisi uoluntas a iubente praecederet. et similem [*]( 6] Eph. 3,16. ) [*]( 8 cf. ep. IIII p. 182, 13. ) [*]( 1 inmortales S 2 iustus] et add. (Q) paciens S 3 interiores Q infudit (Q) nostram interiorem infudit v magis patiens om. (Q) 4 iustus] et add. v existerit S, exstetisset Q, exstitisset r tantū Q 5 participacionis S apparerit Q sicut - dicit om. Q appareret-dicit om. v 6 interiorem hominem Krmchtus, qui haud recte Uulg. lectiomm: uirtute corroborari per spiritum eius in interiorem hominem in swm usum conuertit, cum sequatur: Christum habitare per fidem in cordibus uestris homine S, appareret add. hoc loco v 9 corporale S 10 corporales Q hospicii S conplectetur Q pari uterque (an uteruis?) homo modo scripsi, pari uterui modo S, par uterque modo Q, par, modo uterque t\', pari uterque modo Kruschim 11 in eupraacr. 81 constringetur Q, constringatur v eis] enim (Q) 12 unaremuneratione om. S 13 gloriosa Q 14 luzoriae S ei consensum J enl sensum S prberet S interior om. S 15 et] ut S inter c 16 dominica (Q) exercit S subiecta (Q) 17 ista] haec v exibit S ministerio et Q seruitute (Q) 18 precederit S, prociderit Q, procederet v et om. (Qj )

191
necesse est condicionem in damnatione cognoscant, quae contra simul in retributione gaudebunt.

Dicis adhuc, quae est inmortalis, quomodo pro mortalibus uitiis torqueatur. mortalia quidem mala sunt, sed inmortalis erit cruciatus malorum et delictorum cruces uitiis deficientibus permanebunt. meliorem materiam ita inferior secum traditura iudicio est, sicut conflari aurum plumbi conpellit admixtio. homo ergo pro mortalibus malis moriturus est deo et uicturus inferno. haec erit ibi mors, ut mori in dolore non liceat.

Extendis in hoc quoque sollicitudinem tuam, utrum anima et spiritus idem sint aut quomodo segregentur. duas tantum in homine, id est animae et corporis nouerimus esse substantias. spiritus autem nunc naturalis probatur, nunc accidens inuenitur. aliquando enim spiritus pro anima ponitur, aliquando uirtutis intellegitur appetitus et spiritalis affectus. hoc genere unus atque idem homo nunc carnalis, nunc animalis, nunc etiam spiritalis est. carnales sunt, de quibus ait dominus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt, et apostolus: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. carnalis est, qui uentri et gutturi edendi et bibendi nimietate deseruit et uitae bonum in gulae ingluuie et uoracitate constituit. at uero animalis efficitur, quando adhuc parum deum cogitans secundum animam [*]( 18] Gen. 6, 3. 19] Rom. 8, 8. ) [*]( .3 cf. ep. IIII p. 182, 15. 10 cf. ep. IIII p. 182, 16. ) [*]( 1 cognoscant v, cognuscat S, cognuscet Q que S, qui v 3 que S inmortales Q 5 dilectorum Q crucis QS, cicatrices Mommsen, cruciatus r uiciis S 60secum om. (Q) 7 iuditio S conflari aurum] flaria ru S conpellet Q 9 hec S ibi scripsi, tibi S, illius Q Kruschitis mori] ei add. Q Kruschius dolori S 11 spiritum Q 12 id est om. (Q) corpores Q 13 spiritus] lips S naturales Q accedens (Q) 14 aliquando-ponitur om. (Q) 15 uirtute (Q) spiritales Q 16 carnales Q nunc animalis om. (Q) 17 etiam] et add. Q Kruschius spiritales Q 19 apostolos Q 20 carnales QS guttori S, et add. v 21 deseruet Q 22 ingluuiae S uracitate Q constituit] quando manducandi et bibendi nimietate uitam conpotat, quando ei uentris domenatur iugluuius add. Q ad Q efficetur Q 23 purum (Q) saeculare Q, singulari S )

192
saeculari prudentia ad aliquarum rerum prouidentiam permouetur, quando aut inuestigaudis pro curiosa uanitate rerum latentium causis aut philosophicis studiis delectatur, unde apostolus disserit: animalis homo non percipit, quae sunt spiritus dei. spiritalis autem esse incipit, quando honesta, sancta, spiritalia concupiscit, quando ad diuini timoris cultum uigore cordis ascendit, quando ad se spiritum sanctum per munditiam corporis, per custodiam castitatis inuitat, ut de ea illud apostolicum dici possit: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. quae homini non insita per naturam, sed ita sunt adiuncta per gratiam, ut separari possint desidia intercedente per culpam. unde idem apostolus dicit: qui autem templum dei uiolauerit, disperdet illum deus. ecce per fidem non solum baptizatus, sed et dei esse templum uidetur et tamen per diuersa flagitia dei seueritate disperdetur. hoc loco perditionis uocabulum aeternum perditae animae esse nouerimus interitum. in baptizatorum numero absque dubitatione censentur, qui membra Christi esse dicuntur, et uide, quomodo perditis conparantur, quomodo a generositate filiorum flagitio operante degenerant dicente apostolo: tollam ergo membra Christi et faciam membra meretricis. et illi quoque manifestissime dona secundae natiuitatis acceperant, qui etiam charismatum diuersitate pollebant, de quibus dominus in euangelio dicit: multi dicent mihi in illa die: [*]( 4] 1 Cor. 2, 14. 9] 1 Cor. 3, 16. 12] 1 Cor. 3, 17. 20] 1 Cor. 6, 15. 24] Matth. 7, 22. ) [*]( 1 puidentia S, scientia Q 2 aut om. (Q) procuriosa S pro—rerum] prosperu Q pro curiosa uanitate om. v laetantium S 3 au phylosophi eis dilectatur studiis Q philosophiae delectatur studiis r unde] et add. Q Kruschius dicit Q Kruschius 5 autem om. (Q) sancta] et (Q) 6 timores Q 7 sanctum om. (Q) 8 corpores Q per] quando S, et per v castetates Q ut de] und S apostoli (Qj 9 posset Q 10 homine Q natura Q 11 separare Q possit S, posset Q 18 disperdit QS eum (Q) 14 et om. S templum esse (Q) 15 dei om. S disperditur S 16 perdiciones Q 17 nouerimus esse r 18 qui] et (Q) uide v, uidi Q, ideo S Kruschius 22 manifestissimae S natiuitates acciperat Q 23 dominus om. S )
193
domine, domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis, quia numquam noui uos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. quis abdicatos non intellegat a salute, qui a conspectu patris iubentur abscedere? in sortem eos suam mors indubitanter accipiet, quos uita, quae Christus est, ignorauit. baptizatos perditioni tradi pro iniquitatibus suis dubitas, cum baptisma ipsum per multimoda scelera perire cognoscas?

Quod autem, sicut pagina continet, sermo tuus de poeta mutuatus ignem animae simplicis aestimauit, de sola hoc diuinitatis substantia dici conuenit, cui nihil adpositum, nihil a superiore conlatum, nihil constat - adiunctum. iustus pariter et iustitia, uiuens et uita, sapiens atque sapientia est, uirtus et origo uirtutum. in principalibus enim bonis suis hoc est ipse, quod possidet. homo uero duplex intellegi potest, qui uiuens et iustus et sapiens dici potest, uita autem et iustitia et sapientia dici non potest, quia ita his induitur, ut aliquotiens exuatur. quod homini datum est, deo insitum est. homo uerbi gratia deauratus est, deus aurum est, in quo hoc est potentia et gratia quod natura. nam quod subtiliter indicasti: si omnia haec, quae domnus Marinus interminatur, excipiunt peccatores, quid maius impii mereantur, ignoro, habent sub perennibus malis et supplicia gradus suos, ut grauium [*]( 10 cf. ep. IIII p. 183, 4. 15 hoc—poasidet = ep. VIII p. 209, 6. 19 homo-aurum est = ep. VIII p. 209, 6. 21 cf. ep. IIII p. 183, 5. ) [*]( 2 tuo nomine demonia S eicimus S, deiecemus Q 3 confltebor] dicit Q, dicet v 4 numquam] non (Q) 5 abdicatus Q ab salute Q 6 abscidere Q suas Q, sua v 7 mons S uitae S ignorabit Q Kruichius 8 baptizatus perdicione Q 9 multa moda Q cognuscat Q 10 tuos Q propheta mutatus Q 12 dicere v 16 possedit Q 17 sapiens] et add. S uita S et iustitia] iustitiae S et sapientia om. CQ) 18 qui S 19 homine Q 21 gratia] gloria (Q), quod defendit Kruschius coU. Paralip. I 29, 11; mihi grauius corruptus esse locus videtur et sanandus est sine dubio secundum uerba epistulae VIII p. 209, 7: quod in homine gratia est, in deo natura est 22 que S 23 magis (Q) 24 grados Q ut] et (Q) grauibus o. peccatis v ) [*]( XXI. Fawt. ) [*]( 13 )

194
obnoxius peccatorum infinitis licet tamen utcumque tolerandis, impius uero inauditis cruciatibus torqueatur. tunc autem baptismi gratia ab aeterna morte posset hominem uindicare, si in aliquibus eius integritas et dignitas non periret. graue crimen est, quod haereticus accipere noluit, sed non minus illud graue est, quod Christianus et accepit et perdidit. nam et ille, qui fiducia baptismi nuptiale conuiuium sacri concilii temerator inruperat, nitore puritatis amisso de inlustri iustorum conuentu expellitur et in exteriores tenebras proturbatur. numquid credendus est niueum sanctae regenerationis possidere candorem, qui incestus, ueneficus et cruentus uel qui praecipitio aut suspendio uitam praecidens in partem transit impiorum?-

Legimus inextinguibiles flammas factis capitalibus praeparatas, hominem uero in malis suis uiuentem per solum baptismum saluatum esse non legimus. periculose sibi, quod caelestis scriptura non loquitur, inimica securitas pollicetur, multo periculosius illa non credit, quae ueritas conminatur. aliqua, ut dicitis, beatissimus uir Marinus cum interminatione disseruit, sed sicut illud, quod promisit dominus diligentibus se, etiam testimonio apostoli pro rei magnitudine in cor hominis non ascendit, ita futurorum inmensitas cruciatuum angustias humanae [*]( 7] Matth. 22, 11. 20] 1 Cor. 2, 9. ) [*]( 18 cf. ep. TITT p. 183, 5. ) [*]( 1 tollerandis S 2 impios QS torquetur v 3 gratiam v ab aeterna] habetis nec Q possit S hominem] aliquem v nisi v 4 integras S 5 hereticus S sed om. (Q) 6 est om. Q et accepit] accipit (Q) perdit v 7 quis S fidutia S 8 temerator v, timeratur Q, teneatur S puritates Q 9 expelletur Q exterioris S j>turbatur 8, perturbatur (Q) numquid] non Q, nam v 10 generationis v generaciones possedire Q 11 qui] inter add. Q incertus S incestos, uenefecos et cruentos Q qui Mommsen, que S, om. Q praecepitio S 12 praecidens v, praecedens QS transiet Q, transiit v 14 inexstinguibilis Q preparatas S 15 per] non Q solo baptismate v baptisma Q 16 periculosae QS, periculosa v caelestes Q, coelesti v 17 legitur (Q) periculosior (Q) 18 credere (Q) 19 dicetis Q 22 cruciatum S )

195
mentis excedit, quae mala momentaneae paenitentiae umbra non remouet, quae fides sine operibus non repellit, quibus terminum saeculorum labentium cursus in flammas inextinguibiles statuere non ualebit, inter quos inexhaustos uapores tarde se anima corpoream et sentiet et uidebit. et ideo iustis, piis, castis operibus diem ultimum praecurramus et hic timendo ea, quae illuc timere non proderit, declinemus. hic finem infinitis contritionibus inponamus et intoleranda incendia nunc salubriter cogitando ex ipsis ignibus aeterna nobis refrigeria conparemus..

Certus autem sum de fide uestra, quod falerati conposito nitore sermonis acceptiora uobis erunt salutifera sincerae testimonia ueritatis. filium meum Eminentium, dulce decus nostrum, paterno sospitamus affectu. dominus noster admirandam mihi magnificentiam tuam praesentibus repleat bonis et dignam reddat aeternis.

VI. DOMINO PIISSIMO ET SPECIALIBUS OFFICIIS EXCOLENDO, UT CONFIDO, IN AETERNUM FRATRI ET PER OMNIA DOMNO FELICI FAUSTUS.

Magnum pietatis et fidei testimonium est, quod per tantarum uasta interualla regionum et per tot rerum interiecta discrimina ad nos usque latitudinem uestrae caritatis [*]( 18 cf. Gennad. de uir. ill. c. LXXXVI: scripsit postea et ad Felicem praefectum praetorii et patriciae dignitatis uirum, filium Magni consulis, iam religiosam epistulam ad timorem dei hortatoriam, conuenientem personae pleno animo paenitentiam agere disponenti. ) [*]( 1 mentes Q excedet (Q) que S male S momentanea (Q) 2 fidem (Q) repellet (Q) terminum] testimoniu S 3 flammis inextinguibilibus v inextinguibilis Q 4 inexauctos S, inexautos Q 5 anima S corporea v et ante sentiet om. S 6 castis et piis (Q) pcurramus S 7 illic v nihil (Q) proderit] nã add. Q, nos add. r 8 contentionibus v intolleranda S nunc] non Sf, nos 82 10 comparemus] explicit add., epist. desinit Q 12 sincere S 14 suspitamus S 15 suam v presentibus S dignam scripsi, dignum QSKnatchiwt 17 LXXII Q, Fausti Rhegiensis Galliarum episcopi de poenitentia ad Felicem PP. et Patritium add. v 18 officiiciis S 19 eternum S fratre Q 20 pietates Q est om. v 22 caritates extendetis Q ) [*]( .13*)

196
extenditis. in hac relegatione nostra artifex dei nostri misericordia gemina exercet officia, nostram excurat paterna sedulitate rubiginem, uestram circa nos dilucidat fidem uestramque adprobat pietatem. nos elimat benigna solertia, uos producit, nos coangustat salubriter, uos dilatat, nos arguimur, uos proficitis. detrimenta nostra in uestra transeunt commoda. cum feneratores nostri sitis, incipitis nostri esse debitores, siquidem causa uestrae deuotionis et mercedis uestrae materia sumus. opera uestra de nobis capiunt lucrum, merita uestra de flagellis nostris mutuantur tuantur augmentum. uestrae sollicitudinis ad nos affectus, ad deum peruenit fructus, ac sic duplici modo et de nostra castigatione et de uestra retributione diuinis beneficiis obligamur. paene autem mihi respondendi silentium perfectio uestrae consolationis indixerat. nam ipsa sollicitudo interrogandi iam forma uiuendi, quam cotidie de domni mei patris uestri sancti episcopi Leontii efficacibus doctrinis et praesentibus documentis sufficienter adtrahitis. non autem miror, si et meum quamlibet ex superfluo requiritis institutum, cuius circa uos singularem nostis affectum. creditis in adiutorium fidei uestrae magisterium meum tam perfectum esse quam uotum est, sed licet sermo meus, quem lentiorem etiam praesens reddit infirmitas, uestro sufficere uix possit ardori, tamen paucis conuersationem uestram non tam instruam quam reuoluam.

Magnam sollicitis perhibet eruditionem agnitio peccati, metus iudicii, terror ignis aeterni. itaque ad immolanda orationum sacrificia amica sunt fruentibus nocturna silentia, quibus usque ad horam tertiam lectio moderata succedat, ut exercitium [*]( 2 ezercit S excutit v 3 et ante uestram inser. v delucidat S 4 producet Q coangusta Quos 82 in ras. nos nos S 5 arguemur Q proficetis QS detrimenta S1, detrimentjj SJ, detrimentu Q 7 nostrae satis Q uestre S 8 deuociones Q sum v 10 sollicitudines Q 11 castigacione S 12 ollblegam> S 13 pęne S silentio Q uestra consolationes Q 14 uidetur add. loco uocis iam v 15 forma Q, fort. recte, si uerbum prodit uel simile quid intercidit 16 leonti QS 17 sufficient S aeu 8 20 sed] ; S, om. QKruschius 21 redit Q 22 posset ardore Q 24 euitationem v agnito Q 25 teror S ignes Q •r i orationem Q 27 oram QS tertia S moderatas Q excitum S )

197
spiritale non desinat desiderari et semper possit augeri. utinam prouideat dominus uel duo fida solacia, cum quibus diurnas et nocturnas exigas functiones et uel biduo in septimana salutantum fruaris officiis. ardua sunt, quae pro interrogantis feruore conloquimur, sed ille laborantum benignus adiutor tam leue tibi faciat iugum suum, quam iucundum erit praemium suum. igitur si trepida parum amplius rudimenta permittunt, alternis hiemales dies ieiuniis transigantur, quae, sicut moderari conuenit, ita necesse est duplicari.

Duplicari, inquam. duo enim sunt abstinentiae genera: unum est incontinentiae appetitum a cibo et potu et a diuersis carnalium snauitatum inlecebris coercere et uomere crucis terram subiecti exterioris edomare et necessitati potius quam uoluptati temperata moderatione seruire, epulum, si permittat infirmitas, uel alternis diebus, donec uis longae consuetudinis sensim dissuescatur, accipere. de usu uero indumentorum paulatim se grauitas ad inferiora submittat, ne ipsa nouitas subitae mediocritatis offendat. obseruandum est enim, ne elatio etiam de nimia humilitate generetur et uitium de uirtute nascatur. quae tamen facile superabitur, si confusibilis illa praeteritae conuersationis historia ante oculos adducatur et rea conscientia trepidis sensibus praesentetur. ita fiet, ut, dum per recordationem praeteritorum malorum a diabolo ingesta praesumptio castigatur dumque iactantia ualidis culparum armis [*]( 10 duo — p. 199, 14 secunda] cf. ep. VIIII p. 212,17. ) [*]( 1 desiderare (Q) posset augere Q 2 prouidiat S 3 exsigas S rii 3 bidio S septima Q salutantu S (suprascr. man. alt.) 4 fruaris\' scripsi cum Kruschio, foreris S, furoris Q, frueris v interrogantes Q 5 colloquemur Q illi Q laborantium v benignos Q adiutur Q 6 quam om. S 8 hicmalis Q transegantur S que S moderare Q 9 duplicare priore loco Q 10 abstenencia Q . unum est] uniuersi Q 11 poto Q 12 II uomere S (erat t uel r in ras.), mouere Q cruces S 13 exteriori sedomare Q necessitate QS uolupti Q 14 epulum Mommsen, pullum QS, paulum v 15 longe S consuitudinis S 16 sinsum Q adcipere S 18 subite S mediocretates Q enim] etiam v r 19 etiam om. v uirtutu Q 20 que S 21 paeritate S, praeteriti Q 22 conscia Q 23 preteritorum S 24 presumptio S )

198
uicta propellitur, crimina, quae generauerant mortem, militare incipiant ad salutem, in remedium delicta proficiant et medicina de uulneribus producatur et, sicut dixit apostolus, de peccato elaboremus damnare peccatum.

Alterum abstinentiae genus est multo sublimius multoque pretiosius, motus animi regere, inrationabiles perturbationes et cogitationum inter se conluctantium rebelles tumultus mentis imperio subiugare, malitiae uirus tamquam funestum aliquod maleficium de penetralibus cordis expuere et animam contra diuersarum fluctus temptationum constantiae moderamine gubernare et contra passiones occultas uelut contra domesticos inimicos rixam quandam irascentis fidei auctoritate conserere, inanes curas longe repellere et a noxiis conloquiis ac desideriis, quibus diabolus pascitur, abstinere et per mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem imaginem dei in uultu interioris excolere, uirum spiritalia et diuina cogitantem ut tristitia non frangat, laetitia non resoluat, stabilitum in timore dei pectus ostendat magnanimitatis aequalitas, ut et nobis coaptari possit libelli illius insigne principium: erat uir unus abstinens se ab omni re mala. uir, inquit, unus, hoc est semper idem, quia nihil in eo erat dubium, nil duplex, nil accidens, nil uarium, nil diuersum, sed eum in statu uirtutum suarum aequali ordine permanentem tempora non mutabant nec eum, ut marinis fluctibus moris est, in alternas partes diuersa uentorum flabra uersabant. ita et sollicitus dei famulus inconcussa fidei [*]( 3] Rom. 8, 3. 19] Iob 1, 1 (cf. 1 Reg. 1, 1). ) [*]( 1 pelletur Q 2 inque v delecta S 3 apostolos Q 4 ac laboremus Q 6 motos S animae Q genere in regere corr. Q 1 inracionabilis Q 7 tumultos S mentes Q 8 uiros S, ueros Q 9 malii. ficium S penetrabilibus S, paenetrabilibus Q cord S 10 teptationum S moderamini Q gobernare S 12 rexam S irascentes Q 14 diabulus S, diabolos Q pascetur Q 15 imaginem om. v exteriore (Q) 16 ut om. Kruschius coll. ep. VIIII p. 213, 3 tristicia Q 17 letitia S 18 et om. v coaptire posset Q 20 omne re Q inquid S 21 erat in eo v nihil Q ubique adcidens S, accedens Q 22 statu Q aequale Q 23 maximis v 24 mos v 25 flagra QS gollitus Q inconcusa S )

199
mole fundatus in hoc tantum Christo in se operante mutetur, ut nonis semper uirtutibus induatur.

Ante omnia, in quantum adiuuante deo possumus, illas in nobis quinque sensuum expugnemus inlecebras. quicquid enim pulchrescit uisu, quicquid lenocinatur odoratu, quicquid mollescit adtactu, quicquid dulcescit gustu, quicquid blanditur auditu, haec omnia, si his abutamur, intentionem de spiritalibus ad terrena deuoluunt. et ideo sicut pater fidei Abraham quinque illos reges in trecentis decem et octo mysterio intra litteram latente deuicit, ita et nos contra hos principales uitiorum duces in Iesu nomine et crucis signo, hoc enim utraque era exprimit, dimicemus, ut audire mereamur a domino: uincenti dabo coronam uitae, et: qui uicerit non laedetur a morte secunda, et: quia regnum caelorum uim patitur et uiolenti diripiunt illud. uim enim sibi factura est anima, ut carnales affectiones spiritui subdat, ut crucem deliciis praeferat, ut uigilias somnis dulcibus anteponat, ut aduersarium in membris suis uincat, ut ex alio alter effectus ad illam domini praeceptionem idoneus inueniatur: si quis, inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi. si quis ex iracundo patiens efficitur, continens ex luxurioso, placidus ex . cruento, benignus ex inuido, largus ex cupido, totiens nos negamus, quotiens nos ad meliora conuertimus. et ideo, ut ad [*]( 8] cf.Gen. 14,14. 12] Apoc.2,17. 13] Apoc. 2, I1. 14] Matth. 11,12. 19] Matth. 16, 24. ) [*]( i 1 mutemur S, mutatur Q 2 DOUS S 3 deo adiuuante v possemus Q 4 quinque v, cf. ep. VIIII p. 213,26, quin IIN; S3, qui neq; 8 I, h i quae neque Q sensum QS 5 pulcriscit 8 usu S (i man. rec.), usu Q linocinatur S adoratu Q molliscit S, molescet Q 6 aJltractu v M U dulciscit S, ulciscet Q 7 hec S abutatur S spirilibus 8 ad tarrena] adulter||na Q 9 regis Q decim S 10 latente S, letente Q hos] nos v 11 cruces QS exprimunt v 12 dicimus Q 13 ledetur S, ledatur Q 14 regna Q patetur Q 15 uim enim v, pui mentim 8 nt] & S 16 cruce QS diliciis S preferat S 18 alia QS Kruschim effectos Q effectua] homo add. v 19 idoneuf S, idoneos Q inquid S 20 adnegit Q 21 efficetur QS, efficietur v excluxrioso corr. exclusorioso Q placidos Q 22 benignos Q 23 conuertemus QS )

200
hoc adsurgamus, quod esse debemus, prius studeamus odisse, quod fuimus. oportet, ut hic prius mutetur ad uitam, qui illic mutari optat ad gloriam.

VII. DOMINO SANCTO ET IN CHRISTO DEUINCTISSIMO FRATRI GRAECO DIACONO FAUSTUS.

Honoratus officio tuo, honoratus iudicio, prouocatus affectu loquar tecum in humilitate sincera, in libertate beniuola, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis. et licet mihi tacendi causam indicere potueris, dum benigno ac nimis credulo animo tantum paene mihi quantum tibi peritiae et eruditionis indulges, tamen per interrogandi sollicitudinem inposuisti mihi respondendi necessitatem, qua cum absente non sine trepidatione mihi aestimo conloquendum, quia de rebus tam profundis et meas ac tuas uires excedentibus non minus periculi est respondere quam incondito stilo ingentia sacramenta committere, et ideo carum meum in his, quae nimis temere protulit, tacendo magis castigare debuissem. in tantae autem rei consultatione, in qua longe uiam regiam reliquisti, aliquos expertae scientiae uiros eruditione atque aetate seniores, quibus credere facilius possis, interrogare debueras secundum illud propheticum: interroga patrem tuum et indicabit tibi, seniores tuos et dicent [*]( 21] Dent. 32, 7. ) [*]( 4 cf. Gennad. de uir. ill. c. LXXXVI: est et eius epistola in modum libelli ad diaconum quendam Graecum nomine edita, qui a fide catholica discedens ad Nestorianam abiit impietatem. in qua epistula admonet eum credere sanctam Mariam uirginem non hominem purum genuisse, qui postea susciperet diuinitatem, sed deum uerum in homine uero. ) [*]( 3 mutare Q gloriam] explicit add. Q 4 LXXITT Q, eiusdem Fausti Rhegiensis Galliarum episcopi contra Nestorium ad G. diaconum add. v 5 fratre Q greco S, grego Q, Grato uel Gregorio uel Graeco v 7 affau S 8 boniuola S 10 ac nimis] acmis S 11 pene S, poenae v quantum] in quan S erudicionis S, eruditiones Q 12 tame S, tam Q 13 que S 15 excidentibus S 16 cSmittere S 19 eIperte S 21 lillilinterrogare S fint eraRum) prophetecum S interroga\' I S (re erasum) )

201
tibi. sed absque dubio, qui uel qualemcumque requirit ducem, declinare optat errorem. deinde in his, quae agimus uel quae dicimus atque ad extremum scriptis mandare praesumimus, fructum profectumque operis expectare debemus. in hac autem scripturula, quam ad me dirigere dignatus es, non eloquentia, non scientia, non ratio, non aedificatio aliqua ordinati aut conpuncti sermonis adparet, sed testimonia confusissime pro memoriae facilitate congesta temeritatem incauti cordis adcusant. nouit dominus, quia stupefactus pro studio tuae salutis haec conloquor, sic et te interrogasse et me respondisse ad bonum commune proficiat.

In scriptis sancti pontificis Augustini etiamsi quid apud doctissimos uiros putatur esse suspectum, ex his, quae damnanda iudicasti, nihil noueris reprehensum, sed fidei sensum maxime de duabus substantiis uel naturis dei et hominis domini ac redemptoris nostri scito apud catholicam ecclesiam non solum patrum auctoritate susceptum, sed etiam apostolicis oraculis consecratum. proinde uerbum hoc, quod more prophetico ad te factum dicis, ut certum est, non dei spiritu, et apud deum et apud homines ualde damnabile est, nisi prior ipse damnaueris. ergo ut aliis praetermissis hunc duplicem errorem et de haeresi natum et in pericula haeresis pertrahentem breui, quantum absentem possum, sermone constringam, cum sanctae sinceritati tuae multorum, non qualis ego sum, necessaria esset praesentia magistrorum, primo loco ignoranter et satis periculose, non dicam scribitur, sed cogitatur suscipi non debere, ut homo mater dei sit. quod de Nestorianae haeresis noueris [*]( 1 requiret Q sed-errorem om. c 2 optet Q, oportet v deinde v, dfie S, domine Q(?)Kruschius que S utroque loco 3 adque S ad om. Q presumimus S, praesumemus Q 5 eloquenti S 7 sermones Q confusissimae Q 8 temeritate Q adcusat S, accusat Q 9 prae (Q) salutes Q hec S 10 num sicut scribendum? et me] ut me Q 12 agustini S, ajjgustini Q doctissimus Q 13 putatur apud d. u. v que S 14 maximae se Q 15 homines Q 16 redemptores Q eclesiam S, om. v 19 dices Q 20 hominis S 21 praetermissus S 22 heresi et heresis S 23 absens v sSe <5 senteritati S, senciritate Q 24 tue S 25 presentia S pericolosae Q 26 scribetur Q cogitetur QS 27 heresis S noueris om. v )

202
impietate descendere, qui profano ausu disputare non timuit beatam Mariam tantum matrem fuisse hominis, non etiam dei, et ideo pro hoc catholicae per omnem mundum ecclesiae districtione damnatus est. non debet, inquit, suscipi, ut homo mater dei sit. at ubi est illud uel propheticum uel euangelicum: ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus, et item in euangelio: quod nascetur ex sanctum, uocabitur filius dei? ubi etiam illud est, quod suscepta per omnes insulas et ecclesias patrum signat auctoritas contra Nestorium loquens: maledictus, inquit, qui filium dei deum uerum de Maria nonne nuper natum pro nostra salute non confitetur?

Secutum est, ut diceres dei et hominis unam esse naturam, hoc modo unam dei esse substantiam. recte dixeras, si de sola trinitate dixisses, ubi una atque eadem est sub trium personarum distinctione natura. ceterum cum ad hominis adsumpti incarnationem uenitur, sicut hominis et dei unam confitemur esse personam, ita duplicem scimus esse substantiam. qui autem unius naturae adserit dominum redemptorem, aut hominem in diuinitate aut deum negauit in corpore, cum redemptio nostra non ex alterutro, sed ex utroque perfecta sit. hoc autem loco unam sine alio erroris periculo nostrae fidei [*]( 6] Esai. 7, 14; Matth. 1, 23. 8] Luc. 1, 35. 11] cf. symbol. Chalcedon. apud Schaff, the creeds of Christendom II 63. ) [*]( 1 impietate S (post hanc uocem p. 35 in S alia scriptura prorsus diuersa incipit) discendere S, descendit v prophana S auso Q dispotare S 2 fuise S homines Q 3 catholice S eclesiae S 5 at scripsi, ut S, sed QKruschius vel post illud om. v 6 uirgo onl. Q 7 hemanuhel S inest S 8 iterum v nascitur S 11 nesthorium Q 12 nonne S (e dubium), non v 14 diceris Q et-dei om. Q ullnam S (t erasum) 15 post unam rasura quattuor litterarum in S exstat, in qua fortasse esse exaratum erat dixeris Q 16 trinitatem S trinitate-est om. Q dixissis S una S 17 distrinctione Q homnis S 18 incarnatione QS ::sicut S (s erasum) homines Q 20 nature S deum v 21 diuinitate Q an negabit scribendum ? 23 locS Q, loquor Mommsen unam scripsi, unum QSKruschius errores Q nostrae fidei si dicis dei scripsi, nostre 11 dl S, nostrae sed di Q, nostrae fidei v, nosce si dei Kruschius, nos dicere redemptorem, sed errore unam dici Momnuen )

203
(si dicis dei) solius dei nostri esse naturam, ergo in substantia maiestatis suae diuinitas crucifixa est, si unam dei solius naturam dicis, in substantia sua maiestas mortua uel sepulta est. quae omnia deus non in se, sed in natura suscepti hominis excepit. nihil enim deus sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis affectu, nihil sensit pro diuersitate substantiae, sed sensit pro unitate personae. ** unitate coniunxit et consequenter adiecit: nos unum eundemque uerum hominem et uerum deum intellegimus, et iterauit: nos uerum hominem et uerum deum nullo modo ambigimus confitendum. accipe etiam in hymno sancti antestitis et confessoris Ambrosii, quem in natali dominico catholica per omnes Italiae et Galliae regiones persultat ecclesia: procede de thalamo tuo, geminae gigans substantiae.

Refuge ergo inter haec, sancte frater, alterutrae partis errorem. si tantum dei naturam dixeris, inposuisti deo condicionem passionis et mortis, si uero tantum hominis naturam dixeris, subtraxisti deo gloriam redemptionis, subtraxisti auctori potentiam reparatoris. audi, quomodo sacra eloquia per unam personam explicant utramque substantiam. iuxta diuinam naturam loquitur: ego et pater unum sumus, secundum humanam substantiam confitetur: quia pater maior me est, iuxta [*]( 13] Ambros. hymn. IIII (XVI 1411 M.) 21] Ioann. 10, 30. 22] Ioann. 14, 28. ) [*]( 5 cf. ep. in p. 171, 9. ) [*]( 1 dei om. v post nostri p. 36 extr. desinit scriptura illa diuersa in S, p. 37 olim uacua nunc adiurationis cuiusdam formulam continet, p. 38 Fausti epistula continuatur esset natura Kruschius 3 dices Q 4 homines Q 5 sensit] cum add. v pacientes Q cum patientis v 6 affectu ep. III p. 171,10, effectu QS 7 sed sensit] sedsit S personae unitae Q hiatum significaui, qui hoc loco an lin. 5 post excepit rectius statuatur dubito coniuncxit 8 8 uerbum hominem S, uerbum in hominem Q 9 uerum deum et nerum hominem v 10 ambigemus QS adcipe S etiam] ergo Q 11 antestetes et confessores Q antistitis S ambrosi S quae in tali Q 12 catholica ex catholico S 13 procedens Ambrosius gygans Q 15 hec S scSe QS partes S 16 sit S 17 homines Q 18 substraxiste Q redemptiones Q subtraxistae auctorae Q 19 reparatores Q 21 loquetur Q 22 substantiam] naturam v )

204
caelestem naturam pronuntiat: omnia, quae pater habet, mea sunt, iuxta terrenae naturae infirmitatem dicit: filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet. quasi homo indicabat: tristis est anima mea usque ad mortem, quasi deus contestabatur: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. secundum carnis naturam in cruce pendebat, secundum diuinitatis substantiam paradisum et regnum caeleste donabat.

Hoc Arriani obscurato corde penitus non uidentes, quia praesumptio et elatio suffundit mentis intuitum, ad deum, quae erant hominis, rettulerunt credentes, quod minor loqueretur diuinitas, ubi sola hominis demonstrabatur infirmitas. nullam ponentes inter caelestia et terrena rationem dum naturas in deo et homine duas recipere nolunt, dei substantiam diuiserunt et, dum ad sola hominis uerba respiciunt, deum, qui gloriae plenitudo est, intellectus lumine perdiderunt. ac sic, qui deum filium hominis credendum denegat, Nestorii impietate maculatur, qui duas substantias in redemptore non credit, Arrii laqueo deceptus inuoluitur. nos uero, mi frater carissime, in Christum dominum ita perfecta et inseparabili distinctione credamus, ut dei et hominis simplicem personam et duplicem nouerimus esse substantiam. sicut anima et corpus hominem facit, ita diuinitas et humanitas unus est Christus.

Tu autem, quod gemino errore praeuentus scribendum putasti sub duarum naturarum conuentu suscipi non debere, ut deus pater hominis sit, ut homo mater dei sit, nos unam dei hominisque personam fiducialiter et salubriter adserentes in eo, [*]( 1] Ioann. 16,15. 2] Matth. 8, 20; Luc. 9, 58..4] Matth. 26, 38; Marc. 14, 34. 5] Ioann. 10, 18. ) [*]( 1 que S 2 naturae otn. Q 4 anima mea Q 7 in-substantiam om. Q 8 celeste SQ 9 penus SQ 10 presumptio S et elatio om. Q que S 11 homines SIQ 12 homines Q 13 inter addito du S celestia S ratione QS 15 homines Q do Q 16 intellectos Q perdederunt S ac-denegat om. Q 18 redemplltore S 19 deceptos inuoluetur Q . kaifi in christo dno Q 20 deum v inseperabile Q 21 homines Q 24 potasti 81 25 conuentu Q deus v, di QS 26 nos] non Q 27 asserentes S )

205
qui erat in principio et qui sub redemptionis nostrae tempore factus est in similitudine carnis peccati, id est in ueritate hominis et similitudine peccatoris, nos, inquam, ita deum patrem hominis sub personae unitate testamur, sicut sub eiusdem unitatis amplexu matrem dei hominem confitemur iuxta symboli auctoritatem, ut alia praetermittam, qua dicimus: credo et in filium dei Iesum Christum, qui conceptus est de spiritu sancto natus ex Maria uirgine. qui si talis error est in domino saluatore unam et simplicem credidisse substantiam, qualis error est duplicem adseruisse personam? nam si in societate carnis adsumptae, quam formam famuli deus induit, duae substantiae non fuerunt, ergo in homine deus non fuit et separata a deo persona hominis fuit, ac sic sub tali sensu uidebis subito quartam nescio unde adcreuisse personam et in hoc intellectum prauitatis consequentia praecipitari, ut iam non trinitatem necesse sit confiteri.

Audi potius, quemadmodum beatus Esaias distincto ordine couiunctoque discrimine domini nostri ac redemptoris natiuitatem disponat: paruulus, inquit, natus est nobis, filius datus est nobis. accipe filium dei in extrema parte saeculorum ex innupta matre natura ignorante et fide maritante progenitum, ex uoluntate humiliatum, superueniente in uirginem sancto spiritu hominem deo mirabiliter inpletum et deum in hominem misericorditer commutatum nec exinanisse gloriae magnitudinem, sed per susceptam serui conditionem domini [*](6] cf. symb. apost. apud Schaff, the creeds of Christ. II45. 19] Esai. 9,6. ) [*]( 1 redemptiones Q 2 similitudinem v 3 homines Q peccatores Q 4 persone S ueritate Q unitates amplexum Q 6 pretermittam S quia v 8 maria S qui si 11, que sint S, quae sint Q,, quin Mommsen 9 saluatore Q credidisse - duplicem om. Q 10 asseruisse QS 11 societate Q adsumpti Q quam scripsi, que S, quae QKruschius dei Kruschius 12 due S substantias Q homine Q 13 separata deo Q homines Q si v tale Q 14 uidebit Q 15 hunc v praecipitaberis v, praecipitare Q 16 trinitatem] quaternitatem add. Q, ut iam quaternitatem coni. Kruschius confitere Q 17 isaias S 18 redemptores Q natiuitate QS 19 inquid S 20 adcipe S 21 ex] ea Q 22 ex uoluntate humiliatum ovi. v uirgiue QS 25 magnitudine Q )

206
ostendisse pietatem. paruulus natus est nobis, filius datus est nobis. (nobis) natus est qui sibi erat. datus ergo ex diuinitate, natus ex uirgine, natus, qui sentiret occasum, datus, qui nesciret exordium, natus, qui et matre esset iunior, datus, quo nec pater esset antiquior, natus, qui moreretur, datus, per quem uita renasceretur. illic dominatur, hic humiliatur, sibi regnat et mihi militat. paruulus natus est nobis, filius datus est nobis et factus est principatus super humerum eius. manifestum hominem demonstrat humerus, latentem deum loquitur principatus. agnosce duplicem sub personae unitate substantiam. de nostro est quod adpendit, de suo est quod donauit, de nostro habuit unde caderet, de suo unde consurgeret, de nostro unde teneretur, de suo unde misereretur, de nostro habuit unde pro nobis solueret, de suo unde penitus in nullo debitor appareret, de nostro unde crucifigeretur, de suo unde glorificaretur, de nostro dedit peccati hostiam, de suo indulgentiae tribuit gratiam. de nostro itaque humiliatio, de suo esse probatur ascensio, de nostro obtulit sacrificium, de suo contulit praemium. duarum ergo naturarum capax homo infirmitatibus agnoscitur, deus uirtutibus adprobatur.

Piget sermonem tam manifestae rei adsertione producere. scio, quod haec ipsa breuiter strictimque memorata temere committo uel epistulis meis uel sensibus tuis. sed dum te ad interrogationis salubritatem sollicita humilitate submittis, multum mihi de erroris huius remedio polliceris. reuoca, quaeso, ab hoc discrimine pedem tuum, priusquam in profundum inreuocabile elationis torrente rapiaris, et rectum animi sensum, [*]( 1 natu omisso est nobis S probante Mommaeno 2 nobis addidi, otn. bi Sprobante Mommseno, ante qui inserunt QKruschius si S, del. Motnmsen 4 datus] a add. Q, et add. v 5 moritur Q 10 agnusce S 11 est om. S apprehendit v 13 de nostro unde-misereretur om. S unde misereretur] miseritur Q 14 soluerit Q 15 paenitus S debetur Q crucifigeritur S 16 debit Q 17 indulgencia et tribuit Q 19 premium S, praemio Q 20 agnuscetur Q 22 pegit QS regi Q assertione S 23 atrictimque Q commemorata v timeri Q conmitto S 24 meis epistulis v interrogaciones Q 25 submittitis S, submittetis Q 26 errores Q 27 inreuocabile S 28 elaciones Q rapiatis S animae Q )

207
qui multae lectionis pondus non sustinet nec nouit thesaurum scientiae dispensare, magis laboris occupatione castiga. tempera inmoderatum abstinentiae rigorem, qui etiam menti generat infirmitatem, quem puto inde nasci, unde scribendi praesumptionem. regredere ad uiam regiam, nutricem elationis refuge sollicitudinem. et quia legimus: manducare mei multum non est bonum, magis enim inflat parum fundatum sensum scientia quam aedificat, ita caue nimiam lectionem, ut cordi parum capaci tamquam sumpti inmoderatius uini periculosam moueris ebrietatem. numquam cogitationibus tuis credas, sed magis imitanda legas quam legenda conscribas et in mente tua loquaris ad dominum: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. et si euadere pericula non deforis ingruentia, sed intus concepta desideras, nihil tibi utilius scias, quam ut sub aliquo probatissimo abbate uitam tuam munias ac uoluntates tuas senioris legibus tradas et, ut aduersarii insidias possis superare, te timeas.

Scripturulam ipsam retinendam, immo subprimendam putaui, ne ultra in alicuius alterius catholici, qui te minus diligeret, manum et conscientiam ueniret. ex hoc autem poteris agnoscere sana esse intima cordis tui, si adhuc quasi liber me cultorem tuum humiliter et amabiliter commonentem sollicite et libenter audieris. ante interrogationem incauta uidebitur fuisse persuasio, post responsionem inexcusabilis apparebit intentio. quodsi inter haec aliquid mihi, qui austeris magis quam dulcibus sanari animam tuam cupio, credideris inputandum, memento osculis male blandis praeponi uulnera caritatis. [*]( 6] Prou. 25, 27. 12] Psalm. 118, 11. ) [*]( 1 multa elaciones Q 2 labores Q 3 mente Q 4 presumptionem S 5 uitam S elationes Q 6 qua Q 8 edificat S nemiam S 9 corde Q uini v, uni QS 10 moueris scripsi, noueris QS ebrietatatem S (tdrgula erasa) cogitacione sub Q 15 aliquo] alio quo S, alio quocumque v abbati Q 16 tuam ex tuas S seniores Q 17 te timeas uix sanum timeas om. v 18 supprimendam S potaui S 19 alterius alicuius v catholicae Q 20 aut S poteris agnuscere (sic!) Sbis 22 sollicitae Q 24 persuatio S intentencio Q 25 haec inter Q 26 sanare Q inpotandum S 27 blandientis v preponi S, praepone Q caritatis] finit add. Q )

208
VIII. DOMINO PIISSIMO ET IN CHRISTO SUMMO MIHI HONORE SINQVLARITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS.

Licet per quamcumque personam iocundum mihi sit cum indiuiduo pectore ipsius caritatis uocibus conloqui et sedula uos officiorum ambitione conplecti, sed nunc quanto oportunius tanto auidius pignus animi uestri ministerio domestici portitoris adsumpsi, in cuius merito minus adsignauit relatio quam probauit agnitio. et propterea ad fructum uestrum creuisse gratulatus sum, quod in eo uita melior conditionem primae natiuitatis aboleuit atque in eo naeuum generis manumissio religionis abstersit et in adoptionem Christi personam mancipii fide emancipauit et transcripsit. quomodo autem apud eius uel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, latissimam apostoli dispensationem expedito digessistis alloquio, et cum eos doctissima pagina minus doctos adserat, nos tamen in eorum defaecatis moribus admirati sumus per donum mansuetudinis et humilitatis plenitudinem lectionis.

Vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. nam etsi sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua penetralia introduxit se sensus candida puritas et praeclara simplicitas, per quam diuinae imaginis speculum in interioris hominis nitore perfulget. diuinae, inquam, imaginis, ita enim de domino legimus: purus, simplex, subtilis. sed multo aliud indicat diuina illa simplicitas, siquidem in nobis duplex inest in spiritu et carne substantia. nos quod habemus accepimus, nobis diuersa uirtutum charismata adiuncta sunt, non innata. sine dubio adponitur, quod auferri potest. ut boni simus, de auctoris sumus bonitate mutuati. ex illo quidem uiuimus, sed [*]( 4 est Mommsen 5 pectoripsius S 6 offitiorum S 8 assumsi S 10 prime S 11 neum S 12 adobtionem S 13 emancipauit v, emancipiant S apud v, ab S 16 eorum v doctos Krmchius, doctus 8 adserat scripsi, asserit S 17 deficatis S ammirati S 19 doctrine S 21 se sensus KnuIChius, sensos S, se morum v preclara S 22 diuine S interiores homines S 28 sita S 27 carismata S 29 mutuati v mutati S )

209
uita, sicut ille est, non sumus. iusti esse possumus, iustitia esse non possumus. ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti largitate conlatum est. qui ex se subsistit, aliunde nihil sumpsit. deus et uiuens pariter (est) et uita, bonus et bonitas, misericors et misericordia. in uirtutum suarum gloria hoc est ipse, quod possidet. uerbo tenus homo deauratus est, deus aurum est. quod in homine gratia est, in deo natura est et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei detrahi potest. detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. ipse et sibi auctor et filio, quia una origo est et fontis et fluminis. ex his, quae absque initio habent, communio est, transfusio non est.

Et quia de filio legimus: splendor est claritatis dei, sicut numquam deus sine splendore, ita pater numquam fuit sine filii maiestate. et sicut utriusque aequaeua sunt nomina, nisi enim iste nasceretur, pater ille non diceretur, ita eos sine separatione continet unius paternitatis antiquitas. ex illo est, sed posterior illo non est, sicut facies de capite nascitur nec tamen capite suo iunior inuenitur. ac sic deus noster nec permixtus in personis propriis nec diuisus, una uirtus nec potestate diuisa nec tempore sicut in subsistentia triplex est, quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex est, quia unus se ipsum praecedere nesciens nec posteriorem recipit nec priorem. inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in nobis nihil sit dissonum, nihil uarium, nihil diuersum, si semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo sensibus enitamur, ut inmutabiles in bono nouis tantum in diem profectibus inmutemur.

De eo autem, quod quidam prouocationis amore consuluit, salutifera et perfecta meditatio est curas animi partito per [*]( 13] Hebr. 1, 3. ) [*]( 1 non v, nos S 4 est addidi, om. S 9 recepit S augmenta S 11 et his Kruschius 15 filii ex filio S aequeua 8 17 continet scripri, concita S, coercet Mommsen, concitat v 19 capiti S, fort. recte sic Mommsen, si S 21 diuisa 11, diuina S subsistentia 11, substantia S Kruschius treplex S 22 est om. v 28 precedere S recepit S 27 inmDtabilis S 29 prouocationes 81 consoluit S ) [*]( XXI. Fault. ) [*]( 14 )

210
plures terrenae regimine rei subleuare et post haec triplici deliberatione tractare, quid melius sit, locare uel administrare uel distrahere propriam portionem. primum reuera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis uias ex toto pauper studeret incedere, si perfectam magni alicuius monasterii scholam uel certe insulanam angelicae congregationis militiam liceret expetere. nam in medio saeculi institutionem eremiticam proferre quanta magnanimitas, tanta est difficultas.

Suis uero uicis suae pondus inponere secundum pro animae releuatione conpendium, sed peruidendum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit, obsequium ne forte paternae iussionis auctoritas in patrem ..... optimum est in secundo gradu sub noxio beneficiis administratore consistere, si uel uoluntas suppetat uel facultas necessitatem annuae pensionis impleuerit.\'

Tertium est per fidelium famulorum electa solacia inpositae procurationis officiis sub propria ac minore sollicitudine quantitatem reseruatae gubernare substantiae et cursum per uiam regiam tota mediocritate dirigere. quod cum suadeo, uideor uel nostram utilitatem uel pauperum cogitare. in quo ordine non parum est lucri, si reseruato usu proprietas distrahatur. itaque breuiter indicantes, quid primum, quid secundum quidue sit tertium, electionem iudicio uel possibilitati reseruauimus consulentis. quid magis conpetat, quod promptius possit impleri, ille insinuare dignetur, pro cuius timore et amore consultatio ipsa tractatur. dominus deus noster beneficia in uobis [*]( mt 1 regione S (mi man. alt.) re 8 treplici 8 4 studerit S 5 scolam S 6 insolanam S, insulam v licerit S 7 hjjeremitieam S (i eras.) proferre scripsi, proferri S Kruschius, profiteri v 9 uitiis v 10 reuelatione v 11 tam arduo v, iam acduo S, fort. rei tam arduae obsequiu S, obsequio v Kruschius paternae iussionis Kruschim, paterna eius (corr. paternae ius) sonis S 12 patrem] adde fiat uel simile quid, in patre desideretur Mommsen obtimum S 13 amministratore S 15 implererit S (rit per compendium scriptum), impleret Kruschius 16 tercium S 18 gubern$S cursum scripsi, ou 8, eum v, tamquam JMbMiMMt 19 diregere S 21 lucri si v, lucris S 28 tercium S iuditio S 24 prumptius S 25 consultatio Stilting in Âct. sanct. mens. Sept. VII 705, consolatio S 26 benefltia 8 nobis Mommscn, nobis S )

211

sua felici ac placita sibi longaeuitate multiplicet, domne piissime et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili.

VIIII. DOMINO DEUINCTISSIMO ET TOTA PIETATIS UIRTUTE SINGULARITER EXCOLENDO FRATRI RURICIO FAUSTUS.

Propitia diuinitate in secreto religionis congruo et tranquillissimo in silentio constituti, in quo dominus ad rubiginem longa securitate contractam salutiferae limam castigationis admouit, in hac, inquam, quiete magna, si agnoscamus, uacatione donati dum nouos ciues commercio caritatis adquirimus, dum de adquisitorum salute gaudemus, inter haec positi bona praesenti insultamus exilio et patriam nos non amisisse, sed commutasse cognoscimus. nam dum fideles famuli dei in necessitatibus nostris bonitatem suae deuotionis exercent, sine sede propria possessores, sine possessione diuites sumus, immo eos, qui de nostra fructum capiunt consolatione, ditamus. miro modo consolatores nostri de pauperculis negotiantur et de egenis lucra perpetua consequuntur.

Ego autem hanc primam munificentiam domino largiente percepi, quod piissimus meus Ruricius post uitae huius iactationes ad portum religionis proram salutis excelsi manu gubernante conuertit, quod post umbras seducentium uanitatum et inlusiones transuolantium somniorum mansura et solida concupiuit et despecto tandem saeculo infelicitatem eius magnam respuit, felicitatem et lucrum sui de mundo pereunte adquisiuit aeque fideliter atque conlabentium rerum fuga praeteriens, qua opes contemptu suo contulit, quae iam usui suo [*]( 1 sibi om. 0 longeuitate S piissime S 4 deuictissimo S 6 propicia S religionia S (nis per compendium scriptum), religioni Krwchim 8 salutifera S limam admouit Stilting l. I. 706, elima admonuit S 9 quiete Kruechius, qui et S 11 preaenti S 12 patriam StiUing, pat ceteris litteris euanidis S, patrem v 16 accipiunt v 17 consolatoris S. negociantur S 20 iactationis 8 22 uanitum S 24 dispecto S infelicitatem] infelioi artem v 26 respuit Kruschim, rapuit S |jj|felicitatem 8 adquesiuit S 26 aeque scripsi, ecce S, arte v, pace Mommsen fideliter scripsi, fideli 8 preteriens S 27 contemtu S usui scripsi, usu S ) [*]( -H* )

212
conferre nihil poterant. unde quanta dudum alacritate saecularibus studiis militauimus, tanta nunc deuotione domino seruiamus. et quia me austerius loqui secum pro peccatorum curatione pietas uestra constringit et illius sententiae non obseruat inuidiam, quae dicit: iustus in principio sui est accusator, inprimis ergo lapsus oris cordisque uitemus. sed quod oris diximus, si cordi studueris adhibere custodiam, ori non laborabis inponere disciplinam. sine difficultate ostium circumstantiae opponere poterit labiis suis (qui cautus fuerit in sensibus suis), illud siquidem uoce depromitur, quod prius in officina conscientiae deformatur. hoc exterior reddit, quod dictat interior. mens exercet imperium, lingua famulatum, et propterea caelestibus edocemur eloquiis: ex abundantia cordis os loquitur. quod de sermone nasci uidetur, prius cogitatione concipitur, ut oris sonus indigna non proferat, animus iusta praecipiat.

Et quia duo sunt ieiuniorum genera, unum incontinentiae appetitum a male blandis deliciarum suauitatibus coercere, ut exterior et terrenus homo uomere crucis edomitus commoda infirmitate marcescat, alterum abstinentiae genus est multo sublimius, multo pretiosius, cui nulla contradicere possit infirmitas, motus animi regere et inrationabiles perturbationes uel conluctantium inter se cogitationum tumultus interioris iudicio refrenare et contra inpuguationes occultas uel contra domesticos inimicos rixam quandam irascentis fidei auctoritate conserere et per beneuolentiam, mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem dei imaginem in facie interioris excolere, cuius [*]( 5] Prou. 18,17. 8] Psalm. 140, 3. 13] Matth. 12, 34. ) [*]( 17 uerba duo sunt - p. 214, 11 morte secunda paulo immutata et abbreuiata in ep. VI p. 197,10-199, 14 leguntur. ) [*]( 1 poterat S 8 austerius v, austeris S 6 cordis 81 8 laboraHjis 81 9 qui-suis om. S, cf. Eusebii Emiseni homiZiae, Paris, 1547 f. 138 12 exercit S 18 colloquiis v 16 precipiat S 18 diliciarum S cercere S 19 comoda S 20 marcescat Kruschius, marescat S, maoreseat o 21 preciosius S 23 iuditio S 25 irascentes S conterere v 26 pacientiam S 27 fatie S )

213
decus non in corporis personam, sed in animi formam sollertia factoris inpressit.

Uirum spiritalia et diuina cogitantem tristitia non frangat, laetitia non resoluat, stabilitum in timore dei pectus magnanimitas aequalitatis ostendat, ut et nobis coaptari possit libelli illius insigne principium, ubi ille magnificus Helcana, qui possessio dei interpretatur, uir unus mystico nuncupatur eloquio: erat, inquit, uir unus, hoc est semper idem, quia nihil in eo apparebat dubium, nihil duplex, nihil uarium, nihil diuersum, sed eum in statu. uirtutum inconcusso ordine permanentem accedentia in contrarium non mouebant, mutabilia tempora non mutabant, nec eum, ut marinis fluctibus moris est, in alternas partes leuia uentorum flabra uersabant. ita et sollicitus dei famulus uasta fidei mole fundatus in hoc tantum Christo in se operante mutetur, ut nouis semper gratiis induatur, in agro pectoris plantentur utilia, noxia, succidantur. et quia militibus suis praecepit sermo diuinus: cum, inquit, ad bellum processeris et inter reliquas praedas petieris uirginem, abscides ungues et crines eius et ita eam tibi coniugio copulabis, ita nos ad sanctam Christi timore praecincti prudentiam saeculi, quae simplex, incorrupta, sincera a deo facta est, captiuam spiritalis sapientiae subiungamus ac superflua eius amputatis uitiis abscidamus et pectori casta coniunctione sociemus.

Ante omnia, in quantum adiuuante deo possumus, illas in nobis debellare curemus quinque sensuum passiones. quicquid enim pulchrescit uisu, quicquid blanditur odoratu, quicquid [*]( 8] 1 Reg. 1, 1. 17] Deut. 21, 10-18. ) [*]( 1 sollercia S 4 magnanimitatis aequalitas Kruschius coil. p. 198,18 7 mistico S 8 inquid S 11 commouebant v 12 marinis fluctibus] magnis uirtutibus v 14 mole fidei v 15 mutatur v not S 17 precepit S inquid S 18 praeda speciesll S (pecierjl legit Krttschius) 19 abscindes v 20 ad] ut Kruschius precincti S 21 que S 22 spiritalis scripst, spiritali S subiungamus v, subiungimus S, subiugemus Mommsen 23 abscindamus v pectore v castam coniunctionem Mommsen coniunctioB S 26 curemus v, curremus S Kruschius 27 pulchriscit S )

214
lenocinatur adtactu, quicquid dulcescit gustu, quicquid corrumpit auditu, haec omnia, si his abutamur*, intentionem mentis de spiritalibus ad terrena deuoluent. et ideo sicut pater fidei quinque illos reges in trecentis decem et octo mysterio intra literam latente deuicit, ita per adiutorium domini et per crucem suam has quinque principalium uitiorum expugnare studeamus inlecebras. per crucis enim signum et per sacrum Iesu nomen apud Graecos era utriusque supputationis inprimitur. quibus armis carnalia delectamenta superantes merebuntur audire: uincenti dabo coronam uitae, et: qui uicerit non laedetur a morte secunda.

Unde ipse facile terrena despicis uel fenerantis more dispensas, dum illud cogitas tempus, quo exurentur peccatores sicut fenum, quo aestuantes gehennae furore perpetuo, cuius fumus ascendit in saecula saeculorum, hi, qui neglexerunt oblata, tali morte punientur, ut eis mori in dolore non liceat, morituri uitae et morti sine fine uicturi, dum illud, inquam, tempus ante oculos tuos prouida in futurum mente disponis, de quo legimus: introibo in domum tuam cum holocaustis, id est, quando bonorum operum fructu subsarcinatus et iustitiae insignibus redimitus ianuam uitae cum triumpho euictae carnis intrabis, de quo legimus: adorabunt eum filiae Tyri in muneribus, id est animae Christo de gentibus adquisitae munera domino suo offerent cum gratiarum actione dicturae: ecce multiplicaui talentum, quod dedisti. [*]( 3] Gen. 14,14. 10] Apoc. 2,17 (10). Apoc. 2,11. 15] Apoc. 19,3. 19] Psalm. 65, 13. 22] Psalm. 44,13. ) [*]( 1 dulciscit S 3 deuoluunt Kruschius coII. ep. VIp. 199, 8 4 reges in S, 8 in man. rec. misterio S intra literam] in .... v lijjtera S 6 uitiorum ex uitorum 8 7 cruces S 8 hera S utriusque Kruschius, utrius S supputacionis S 10 uillcerit S (erat n in ras.) 11 laedetur] cf. p. 199,13, leditur S 12 ipse scripsi, ipsa S dispicis S fenerantes S 14 aestuantis Mommsen 17 morte S 18 tuos ex suos S 20 fructus S subfarcinatus S 21 injjsignibus S redimitus v, remeditus S 23 id est S man. rec. 24 adquesitae S dffiT S (d tna. rec.), non de v gr(atiarum)] gr ex acti S 25 ecce S (ec man. rec.) multiplicauit S )

215
recipe cum usura, domine, fenus tuum. erit enim tum quoddam dandi et accipiendi commercium inter hominem et deum. homo afferet, quod laborauit, et deus restituet, quod promisit. quo tempore cum Sarra tua alter pro altero remunerandus, corona duplici pro mutua salute decorandus, audire mereberis: euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. tunc usum praesentium in aeternorum proprietatem transisse miraberis et proditoribus tuis glorificandus debitorem eis fieri iocunda rerum mutatione gaudebis. 10

Indiuiduum filium nostrum Leontium omnemque domum, pusillos cum maioribus, pio sospitamus officio. dominus deus noster beneficia in uobis sua felici et placita sibi longaeuitate multiplicet, domine deuinctissime et tota pietatis uirtute singulariter excolende frater.

X. DOMINO DEUINCTISSIMO ET HONORE PRAECIPUO SPECIALITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS.

Gratias domino, qui id generali dispensatione largitus est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. habet siquidem et interior noster oculos suos, quibus se conscientiae testis [*]( 5] Matth. 25, 21 (28). ) [*]( 19 gratias — consistit] cf. Ruric. ep. II 10 et 52. ) [*]( 1 faenus 8 2 dandandi S cumercium S 3 afferit S restituit S 4 Sarra tua] sanctus v 5 bereberis S 8 presentium S 9 pro datoribus v, creditoribus Kruschius glorificandos S 10 eis scripsi, ei S, dei Knuchius 11 indiuidium S 12 pus illos S, piis illos v suspitamus S offitio S 13 IIobis S longe uitae S 14 deuictissime S sola v 17 deuinctissimo et honore] deuictissi more S precipuo S 19 gratias ex tratias S 20 discrimant S 22 pateret v, peteret 8 25 et suprascr. S )

216
introspicit, quibus in se conuersus aut erubescenda aut gaudenda considerat, quibus diem ultimum peruidet, quibus uel confusibilem uel deo tribuente laudabilem uitae totius historiam ante animae suae faciem prouida in futurum cogitatione disponit et in praesentiam trepidae sollicitudinis tempus reddendae rationis adducit et ea, quae parauit deus diligentibus se, in secreta pectoris sui pagina spe imaginante depingit.

Quos, ut puto, oculos et ipse ad tremendi iudicis nutum semper adtollis, ut de te illud propheticum merito dici possit: sapientis oculi in capite eius. inde est, habeo enim illic, filius meus, proditores tuos, inde est, inquam, quod praesentium rerum relinquenda subsidia quasi auidus fenerator per pretia captiuorum in sinu remuneratoris seminantis more commendas, de usu proprietatem facis et in perennes thesauros peritura conuertis. inde est, quod cum fidelissima Sarra tua sub uno Christi iugo ad communem tendens coronam terrenorum despector et caelestium conpetitor, saeculi peregrinus et paradisi candidatus mundo huic, qui iam non habet, unde decipiat uel seducat, miles Christi secretus inludis. cum regni interminabilis socia ieiuniis et orationibus et quadam fidei manu ianuam uitae pia coniuratione pulsatis, ut duplicem palmam de mutua salute capiatis.

Sed inter haec parum est, quicquid agitur, ut causae insanabiles hic sanentur, ut inextinguibiles ignes hic extinguantur, ut ineluctabiles necessitates hic superentur, ut hic peccatorum sagittae de animae uisceribus euellantur, ut hic uulnera ipsis alte medullis inpressa curentur, ut hic maculae inuisibiles [*]( 6] 1 Cor. 2, 9. 10] Eccl. 2, 14. ) [*]( 2 consideret v peruidit S 3 totius uitae v 5 sollicitudines S reddende S 6 rationes S q S 8 nutum Kruschius, notum S, thronum v 10 habeo Kruschius, ab eo S 11 filius ms S, filius mater v notata post hanc uocem lacuna, filios meos Krnschius, fili mi Mommsen (pditores S, sed p fere euanidum est, unde ditores v presentium S 12 praetia S 14 perennis S 16 tendens v, tendes S, tendis Kruschius dispector S 17 conpetitur S 19 inludes S 20 et] siti Mommsen 24 inextinguibilis ignis S extinguatur v 25 ineluctabilis S 27 macula ei inuisibilis S )

217
luantur, ut hic aeterna gaudia fidelium studiorum labore conparentur. illa quidem uita praemium istius erit, sed oportet, ut illius ista sit pretium.

Praelatis itaque obsequiis quaeso, ut, cum se facultas oportuna praebuerit, gaudere nos de uestra sospitate ac proprietate faciatis. pro filiis et diaconibus meis uberes refero gratias, domnam filiam meam religionis speculum et pietatis exemplum debito cultu ueneratus saluto. dominus deus noster magnificandam mihi bonitatem uestram et praesentibus repleat bonis et dignam reddat aeternis, domine deuinctissime et honore praecipuo specialiter excolende fili.

XI. DOMINO BEATISSIMO ET SUMMO MIHI HONORE ANTE OMNEB SINGULARITER EXCOLENDO FRATRI RURICIO EPISCOPO FAUSTUS.

Tanta mihi de animi uestri benignitate fiducia est, ut ex eius fonte purissimo non iam solus haurire contentus sim, sed alios quoque, qui eius usu mecum reficiantur, inuitem, praesertim cum prorogata huius largitas in lucrum transeat largientis eiusque bono ita muneretur accipiens, ut non minoretur inpertiens et in morem fenoris sui crescat expensis, domine beatissime et summo mihi honore ante omnes singulariter excolende.

His itaque caritatis inexsolubilem pensionem, qua soluentis magis census ditatur, exhibeo et materiam boni operis ingerere pro laborantum commendatione praesumo. quasi insinuationem meam ad fructum uestrum pertinere confido et ideo misericordiam, quam miseris ecclesiastica praebere consueuit humanitas, harum portitori, qui in Lugdunensi pertulit captiuitatem, [*]( 1 labore] re sublato bore add. S man. rec. 2 illic v 4 prelatis S queso S opportune v 5 prebuerit S suspitate S 8 debito cultu v, deba occultu S 8 magnificandum S 9 praesentibus S 10 deuictissime S 17 inuicem S presertim S 20 fenoris S (fe man. rec.) 23 qua scripsi, quo S 24 ditatur scripsi, dilatur S, dilatus v, dilatetur Krusckius 25 presumo S quasi scripsi, quia si S, quia Mommsen, quia etsi v 27 prebere 8 28 portituri S )

218
negare non potui. utinam tam prompta esse possit fidelium largitas, quam huius nimis manifesta necessitas est! et quia in se aliquatenus absolutus in uxoris uel filiorum tenetur seruitute captiuus, praelatis officiis quaeso, ut morem benignitatis uestrae etiam in huius consolatione teneatis et apud antepositos, quo poposcerit, litteris prosequaris.

Conserui mei, praecipue admirator uester frater meus, presbyter Memorius, mecum reuerentissime sospitant. dominus deus noster memorem mei piam beatitudinem uestram ecclesiae suae profectibus felici longaeuitate conseruet, domine beatissime et summo mihi honore ante omnes singulariter excolende frater.

XII. DOMINO BEATISSIMO DEBITA PIETATE SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICA SEDE DIGNISSIMO FRATRI RURICIO EPISCOPO FAUSTUS.

Gratias ad uos, dum uobis de patria scribimus, qui nobis patriam in peregrinatione fecistis, qui indefessa liberalitate patriae desideria temperastis uim quandam diuinae iustitiae succedentibus sibi beneficiis inferentes, ut, quod intulerat ad castigationem, conuerteret ad honorem, conferret ad consolationem, mutaret ad requiem, merita nostra praetermitteret, ut uestra cumularet, debita obliuiscens et lucra uestra multiplicans, apud utrasque partes magnitudinem suae bonitatis exercens nos uestro locupletaret obsequio, uos nostro ditaret exilio. unde factum est, ut iam in praesenti benedictionem futurorum inpatiens dispensaret et fidelissimum famulum suum super [*]( 1 tam add. v, om. S prompta esse possit scripsi, prumpta es possit prompta esse S, possit prompta esse v 3 aliquitenus S uxores S, uxore v tenentur S 4 captiuos S prelatis S queso S 6 poposcerit Mommsen, poposcerint S 7 conserui mei Kruschius coil. p. 219, 13, conseruu ei S, conseruus et v ammirator S 8 dominus v, dna S 10 longeuitate S conseruit 81 16 gratius S dum uobis S matI. rec. 18 diuine S 19 succidentibus S benefitiis S inferentis S 20 conuerterit S conferrit S 21 mutarit S merita] mentis v •t uestra-nostra-nostra Kruschius pretermitterit S 24 uero S ditarit S 25 presenti S )

219
candelabrum domus suae cooperante misericordia, iustitia, sinceritate, continentia, benignitate, id est domesticis suffragatoribus sublimaret. ecce quali pretio Ruricius meus summum sacerdotium conparauit. unde emit, ipsum est, quod emit, et testibus propriis adclamantibus in se honoris causas refugia honoris exhibuit. tantum itaque munus scit in Christi nomine custodire, qui sciuit adquirere.

Harum autem portitorem sanctum presbyterum Florentium mihi iam diu cognitum et exemplis magistri et morum floribus adornatum, quoniam pro germanae suae absolutione peregrinatur, insinuo, qui mihi oportunum gratus mediator ingessit. omnem domum uestram, seniores cum iunioribus, paterno sospitamus affectu. conserui mei, debitores et admiratores uestri, mecum reuerentissime sospitant. dominus noster magnificandam mihi beatitudinem tuam ecclesiae suae profectibus nostrisque gaudiis perfecta longaeuitate conseruet, domine beatissime, debita pietate suspiciende atque apostolica sede dignissime frater. [*]( 2 benignitate S 3 praecio S 5 refugia v, refuga -S Kruschius 10 quoniam Kruschius, quo S, qui v peregrinantur S 11 oportunum v, oportuna S, opportuna Kruschius, qui in notis facultatem fortasse desiderari dicit num oportunam <gratiam> gratus scribendum ? 11 gratus om. v mediatur S 12 uestram Kruschius, nostram S paternos S suspitamus S 13 ammiratores S uestrum v 14 suspitant S 16 longe uitae S conseruit S. ) [*](Epistulae ad Faustum a Rttricio datae infra inter epistulas Buricii recensebuntur. )

220

In tractatu, qui additus est epistulae Iohannis II. papae anno 534 ad Caesarium in causa episcopi cuiusdam causa, qui ob admissi criminis notam ab episcopatu deiectus est, datae, haec leguntur (cf. Concilia antiqua Galliae ed. Sirmond I 235):

\'Et hoc diligenter attendendum est, quodsi, secundum quod supra scriptum est, illi clerici, qui ad uxores proprias redeunt, ad integrum ab officio suspenduntur et, si etiam digami aut internuptarum mariti, qui utique rem licitam faciunt, clerici tamen ordinari non possunt aut, si ordinati fuerint, deiciuntur, de quibus et Faustus episcopus sanctus in epistula sua dicit: Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium uult exercere mariti.\'

Utrum haec uerba ad epistulam, an potius ad sermonem quendam Fausti spectent, mihi quidem incertum est. sermones enim hic illic epistularum nomine significari praeter alia praescriptio sermonis Faustini primi in codice Durlacensi 36 seruati documento est (cf. pag. 223 adnot. ad lin. 3).

221