De Spiritu Sancto Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

II. QVOD NON IN ECCLESIAM SICUT IN SPIRITUM SANCTUM, SED REMOTA IN PRAEPOSITIONE ECCLESIAM CATHOLICAM CREDERE DEBEAMUS.

Sed opponis et dicis non statim in hoc uerbo deum posse monstrari, quo dicimus: credo et in spiritum sanctum, quia sequitur: credo in sanctam ecclesiam catholicam. primo nescio, [*]( 14] Iac. 2,19. ) [*]( o 1 ergo suprascr. P1 numerus P 2 misterio P et om. V CCC.XTIII-rmae* arrijl 3 seniorum P hostem P (suprascr. man. alt.) 4 confundit v 5 spiritum sanctum P 6 dampnatione P professione v simboli P babtizatos P 7 ante quem scripsi, anteq; quem V, ante quam P 11 quilibet potest hominum v 12 debere te maiestati noueris P 13 aliut P credere] et add. P aliud] est add. P credere in deum P 15 demones P ergo P 17 et] est v 19 ius P 25 nun P 26 et incredo om. V 27 in om. P )

104
quomodo ecclesiam catholicam nominare audeat Macedonius, qui extra catholicam exui salutis exclusus est ex illorum factus numero, de quibus dicitur: in circuitu impii ambulabunt. ergo dicis: credo in sanctam ecclesiam catholicam. quid supponendo exiguam, id est in syllabam ingentem caliginem subtexere conaris? credimus ecclesiam quasi regenerationis matrem, non in ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem. nam cum hoc de spiritu sancto uniuersa confiteatur ecclesia, numquid et in semet ipsam ecclesia credere potest? ergo cum in solam specialiter credi oportere trinitatem etiam memoratorum patrum toto celebrata orbe doctrina confirmet, aut remoue hanc de ecclesiae nomine syllabam aut certe credere te in ecclesiam manifesta professione scripturis adsere, testimoniis doce, diuinis oraculis remota uerborum tuorum praesumptione conuince.

De sacris omnimodo uoluminibus quae sunt credenda sumamus, de quorum fonte symboli ipsius series deriuata subsistit. qui in ecclesiam credit in hominem credit. non enim homo ex ecclesia, sed ecclesia coepit esse ex homine. recede itaque ab hac blasphemiae persuasione, ut in aliquam humanam credere te debere aestimes creaturam, cum omnino nec in angelum nec in archangelum sit credendum. haec enim, quae in symbolo post sancti spiritus nomen sequuntur, ad clausulam symboli remota in praepositione respiciunt, ut sanctam ecclesiam, sanctorum communionem, abremissa peccatorum, carnis resurrectionem, uitam aeternam credamus in deum, id est, ut haec a deo disposita et in deo constare [*]( 3] Psalm. 11, 9. ) [*]( o 1 machedonius PF 3 ambulant P 4 quod v supponendum V (o man. alt.) 8 nunquid P 9 ecclesia om. P 10 oporteat P 11 tota P ax or 12 cerit P 13 professiones V (ox man. alt.) asserere P 14 tuum P 17 diriuata P 19 esse om. V esse cepit v omine P1 20 ex v blaspemiae P 21 te extimes debere credere P omino P 23 simiontm bolo P secuntur V 24 recipiuntur P 25 ac remissa V, ab remissa P (ionem man. tert.), remissionem v 26 credamus bis Pv 27 deposita v )

105
fateamur. nam nonnullorum inperitia praepositionem hanc uelut de proxima uicinaque sententia in consequentem traxit ac rapuit et ex superfluo inprudenter adposuit. in nullis autem canonicis, de quibus symboli textus pendet, accipimus, quod in ecclesiam credere sicut in spiritum sanctum filiumque debeamus. et ideo de spiritu sancto, cum ab) hoc honore omnis creatura aliena sit, hic, in quem credere praecipimur, deus est. quod uerbum specialiter diuinitati uox domini saluatoris adsignat ita dicens: credite in deum et in me credite, et iterum: qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.

III. CHRISTUM A SPIRITU SANCTO UTPOTE DEO NON GENITUM, SED CREATUM.

Cum autem catholica confiteatur ecclesia: conceptus de spiritu sancto, interrogandi sunt hoc loco Macedoniani, utrum spiritum sanctum creatorem an patrem aestiment redemptoris. si patrem forte responderint, cum iam in principio symboli dixerint: credo in deum patrem omnipotentem, duos eum habere patres confusibiliter confitebuntur. si autem creatorem, ut habet ueritas, adseruerint, uel necessitate nobiscum uniuersitatis dominum pronuntiare cogentur. et ideo per Esaiam prophetam uelut per tubam suam ac de templo suo loquitur, dum duas in Christo substantias praesignaret: rorate, caeli, desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet saluatorem, ego dominus creaui eum. homo namque adsumptus ex Maria operatio spiritus sancti, non portio [*]( 9] loann. 14, 1. 10] Ioann. 12, 44. 24] Esai. 45, 8. ) [*]( 1 in ante praepositionem add. P 3 imprudenter P apposuit P 4 accepimus P quia P 6 de spiritu sancto om. P creatura omnis sit aliena P 8 diuinitatis specialiter v assignat P 11 me misit P 15 confitentur P conceptus] o add. P2, est v 16 machedoniani PV O • 17 extiment P 18 simboli P 19 duas V (0 man. alt.) 20 patrem V fatebuntur P uero P 21 asseruerint P 22 dñ\'iú V, deum P post ideo iruerendum uidetur dominus isaiam P 23 uelud P 27 assumptus P fuit post sancti habet P )

106
fuit, nec ab eo genitus, sed creatus. conceptus est potentia non substantia, operatione non participatione, uirtute non genere.

IIII. DE UNITATE TESTIMONIIS ADSERBNDA PROPHETICIS.

Catholica fides trigeminam maiestatem sub unius diuinitatis confessione ueneratur [accipite unam ex sacris uoluminibus diuinitatem]: audi, Israel. dominus deus tuus deus unus est, et: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, et iterum: ego sum dominus et non est deus praeter me, et in psalmis: faciens mirabilia, tu es deus solus, item: tu solus altissimus in omni terra. per Esaiam quoque: deus Israel, qui sedes super Cherubin, tu es deus solus omnium regnorum terrae, item: ego dominus, primus et nouissimus ego sum, item: ego dominus, hoc est nomen meum. gloriam meam alteri non dabo. ut uero hoc testimonium ad Christum noueris pertinere, id est primus et nouissimus, de se alio loco dixit: ego sum principium, quod et loquor uobis, item: ante me non fuit deus et post me non erit. ego sum dominus et non est absque me saluator, quod specialiter pertinet ad Christum humani generis saluatorem, item: haec dicit dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero: ego sum dominus faciens omnia, extendens caelos, solus stabiliens terram et nullus mecum. quod ad Iesum factorem ac redemptorem proprie respicit, de quo euangelista commemorat: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, item: [*]( 7] Deut. 6, 4. 8] Deut. 6, 13. 9] Deut. 32, 39. 10] Psalm. 85, 9. 11] Psalm. 82, 19. 12] Esai. 37, 16. 13] Esai. 41, 4. 14] Esai. 42, 8. 17] Ioann. 8, 25. 18] Esai. 43, 10. 21] Esai. 44, 24. 25] Ioann. 1, 3. ) [*]( 4 asserenda P 6 accipite-diuinitatem om. V, quare uncis inclusi 7 israhel V 9 et iterum-me et om. v dns V, deus P ds V, alius P 11 isaiam P 12 israhel V sedet v cherubim P 16 id est] idem P 18 qui P 24 Iesum] pertinet et add. P 25 propriae V euuangelista P 26 nichil P )

107
non est ultra deus absque me et saluator non est praeter me, item: ego primus et ego nouissimus, manus quoque mea fundauit terram et dextera mea mensa est caelos, sicut de se Iesus Christus alio loco euidenter adserit dicens: ego [sum] Alpha et Omega, initium et finis. in his testimoniis etiam spiritus sanctus continetur, in quibus ita confitenda est diuinae substantiae de spiritu sancto unitas, ut in eis inesse credenda sit etiam personarum distincta proprietas et indiuisa pluralitas.

V. DE TRINITATE UEL LIBERALES ETIAM DISCIPLINAS DE, TRIBUS SEN- SISSE PERSONIS.

Dei itaque uerbis unam monstrauimus deitatem, tria nunc in una deitate doceamus, tria nomina non tria regna, tres appellationes sed non tres potestates, tres essentias uel subsistentias sed non tres substantias. manifestum est etiam saecularem intellexisse sapientiam omnium multitudinem saeculorum intra trium personarum conclusam esse rationem. quae sunt istae tres? id est: ego, tu, ille. ergo, ut diximus, tres tantum in rebus esse personas etiam liberalia studia de spiritalibus disciplinis instructione mutuata senserunt eisque euidenter apparuit nec secundam personam satisfacere perfectioni nec tertiam posse transcendi, quia dualitatem semiplenam esse ad tertium numerum tendens arguit plenitudo, quaternitatem uero respuit in tribus consummata perfectio. his ergo leui commemoratione transmissis magis sacris testimoniis adseramus trinitatem in unitate subsistere. [*]( 1] Esai. 45, 5; Ose. 13, 4. 2] Esai. 48, 12. 5] Apoc. 1, 8; 21, 6. ) [*]( 2 ego post et om. v 3 quoque om. P 4 de se post loco habet P 5 asserit P sum om. V a et w PV 7 diuinae] omnis v de spiritu sancto om. P 8 ut] et add. v 11 transisse v 13 dl V, Dti P, cum v uerbi P 15 essentias] hypostases v 16 secularem PV 17 saecularium v 19 tres-studia de om. P, add. in marg. P3 20 spiritualicomcmoratione bus P 21 mutata P 25 cumsummata P 26 comparatione P (suprascr. man. alt.) asseramus P 27 unitate] mutatione add. v )

108

Sed dicis: quid mihi profers unitatis ac trinitatis uerba, quae in canonica lectione non inuenis? non mirum, si is, qui ingredi non meretur penetralia salutis, expauescit ac refugit etiam ostium ueritatis. quid enim tam proximum, tam naturale, tam proprium, quam ut de uno unitas, de tribus trinitas catholicis patrum definitionibus nuncupetur? non ex se discutienda sunt uerba, quae de praecedentibus pendent, nec sane consequens est, ut peregrina iudicentur, quae ex uno et tribus, id est de manifesti exordii proprietate nascuntur. aduerte, quia non est praesumptiuus uterque hic sermo, sed deriuatiuus. quae uocabula a tempore primitiuae ecclesiae antiquitas inuenit, auctoritas protulit, aetas longa firmauit.

VI. DUM FACIES PATRIS FILIUS DICITUR, PATRI AEQVAEUUB AGNOSCITUR.

Suscipe de sacris uoluminibus trinitatem: in principio fecit deus caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. pater auctor, aequaeuum principium filius, superfusus aquis spiritus sanctus. super aquas itaque dominantis eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. [*]( 15] Gen. 1, 1. 22] Gen. 1, 26. ) [*]( 1 michi P proferis V 4 ostium] testimonium v 5 ut om. P katholicis V 6 patrum] primum v diffinitionibus P noncupetur P 8 indicentur v 10 diriuatiuus PV 11 aecclesiae V 12 aestas V 14 dicitur filius P 17 aequaeuus V filius otn. P 19 dum V1, tunc P babtissmi P figurans P 20 se om. P 22 dicit P 23 propositionem Y )

109
sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. propter tres personas ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus. dicit et non unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam deitas indiuisa colligitur.

Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a facie tua. filius sicut imago patris, ita et facies patris accipitur. et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium [*]( 2] Gen. 1, 27. Gen. 1, 28. 15] Geu. 18, 1. 18] Psalm. 50,13. 23] Ioann. 14, 9. 24] Psalm. 138, 7. ) [*]( 2 tercio P 4 diuiuitas V 5 misterium P hunitatis V, trinitatis v a . 7 attende P 8 nun P plurali V (e man. alt.) 9 non v 11 pluralitatem V quia P 12 faciamus] hominem add. v ad] imaginem in marg. add. P2 13 uero om. P quia P ait om. P 14 diuinii tas v collegitur V (i man. alt.) 16 eius om. V 17 magestatis P psalmo P 18 pro suis uidetur singulis scribendum 19 et spiritum- 22 facie tua om. P, add. P2 21 filii] & add. V 23 me uidet P uidit V utroque loco 24 item] et iterum P 25 in fide v 26 filium] patris add. P )

110
fitetur nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. quod autem minorem putant esse, quia natus est, quid est deum de deo natum esse, nisi ex deo naturaliter extitisse? sed dicis: si ex illo est, iunior illo est. ecce brachium ex corpore et facies de capite suo nascitur, nec tamen faciem iuniorem capite suo uel brachium corpore suo constat esse posterius. si ergo ullum caput antiquius umquam fuit facie sua, tunc adserere praesume antiquiorem esse patrem ab imagine sua, quae in Christi perfecta similitudine et aequalitate consistit. ita ergo nescit filius uel potestate uel tempore a patre discerni, sicut facies a capite separari uel capite suo nequaquam potest iunior inueniri.

VII. SPIRITUM PATEIS IPSUM ESSE SPIBITUM SANCTUM.

Sed dicis: ostende mihi, quod in sua essentia subsistat spiritus sanctus. ubicumque uel quotienscumque lego aut spiritum patris aut spiritum meum aut spiritum dei, uideo, inquis, non ad spiritus sancti, sed ad patris referendum esse personam. primum hinc blasphemiam suae inpietatis accumulant, cum alterutrum dicant spiritum sanctum dei aut creaturam aut certe ipsum patrem esse credendum. merito qui spiritum sanctum non confitetur, usque ad contumeliam patris confusa mente deuoluitur. utique si factura est, ad patris non potest pertinere substantiam. si uero eum paternam putas esse potentiam, [*]( 3] Exod. 33,14. ) [*]( 1 necnon—protestatur om. P, add. in marg. P1 profitetur P1 in marg. 2 autem om. P etiam post Moysen habet P 4 aeternitatem v 5 esse om. P prius est om. P 6 esse natum P exstitisse P 7 atterum i illo om. v 8 capite] corpore v minorem v 10 antiquus V (1 man. alt.) unquam P facie sua om. v asserere P 14 a suprascr. Pi 18 michi P n 19 quoties P (n man. alt.) 21 nun P referendam v 22 huic v impietatis V 23 dicunt V 26 est om. P )

111
quomodo eum usque ad facturae humiliare praesumis iniuriam? nos uero spiritum dei non de patre dici, sed proprie de spiritu sancto euidentibus testimoniis demonstrabimus.

Legimus in Esaia super dominum Iesum descendisse spiritum domini, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis. de hoc itaque spiritu domini, qui supra saluatorem sacro descendit inlapsu, per Esaiam filius dicit: spiritus domini super me, et euangelista Matthaeus: ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem super eum sicut columbam. hunc autem spiritum dei, quem in baptismo saluator accepit, manifeste spiritum sanctum esse Lucas euangelista perdocuit dicens: Iesus plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane. legimus in Ioel propheta: in diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem. quod dicit de spiritu meo, de sancto spiritu dictum esse manifestum est, quia, quando sanctus spiritus super apostolos sacra quinquagesimae sollemnitate descendit, tunc istud testimonium de propheta apostolus Petrus adsumpsit.

Ad hoc spiritum patris ipsum esse spiritum sanctum euangelia diuerso sermone, sed consona ueritate docuerunt. nam cum Matthaeus dixerit: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis, hunc spiritum patris aperte spiritum sanctum esse Marcus exposuit dicens: quod datum uobis fuerit in illa hora, id loquimini. non enim uos estis loquentes, sed spiritus sanctus. et Lucas similiter hunc spiritum dei sanctum esse [*]( 4] Esai. 11,2. 8] Esai. 61,1. 9] Matth. 3,16. 13] Luc. 4,1. 14] Ioel 2, 29. 22] Matth. 10, 20. 25] Marc. 13,11. ) [*]( 1 humiliare om. V praesumimus V 3 demonstrauimus V 4 per lUll esaiam V isaia P spln V (suprascr. man. alt.) 5 sanctum ante do-, mini add. v 7 illapsu P isaiam P 8 matheus PV 10 super eum om. v 12 esse post perdocuit exhibet v 14 iohel PV 16 spiritu sancto P 17 super a. sp. 8. P sollempnitate P 19 asserit P 20 ad hoc scripsi, adhuc V, hunc P ouangelistae P 22 matheus PV 25 in illa hora om. P id] quid V 26 loquemini v 27 spiritum esse s. v )

112
spiritum demonstrauit dicens: nolite solliciti esse, qualiter aut quid dicatis. spiritus enim sanctus docebit uos in illa hora, quae oporteat dicere. secundum haec ergo quotiens aut spiritum patris aut spiritum dei legeris, specialiter ad spiritum sanctum esse referendum deposito necesse est errore fatearis. item Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, quando dicit: uidi dominum sedentem super solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. hic dominus Sabaoth, qui per adsumptam speciem uisus est a propheta uel qui locutus est in propheta, quis fuerit, in actibus apostolorum Paulus ostendit dicens: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis.

Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione persultat sanctus, sanctus, sanctus, uideamusne hic honor ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec [*]( 1] Luc. 12, 11. 7] Esai. 6, 1. 11] Esai. 6, 8. 16] Act. 28, 35. 25] loann. 12, 39. ) [*]( 4 quoties V legitis v 6 quoque isaias P 7 annumerat P, annuntiauerat v 8 excellisum V 12 intellegitis V 14 assumptam P pro- 81 phetis P (a man. alt.) qui om. P 15 Paulus] apostolus add. v 16 per isaiam prophetam locutus est P 18 intellegitis V 19 saltem P preconi P, preconii V quia P 20 spiritus sanctus P dns V, deus P 21 isaias P isaiam P 22 persistat. P sancto, sancto, sancto v uideamus anne v 23 ad totam om. P isaias P 25 asserere P 26 isaias P )

113
dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dic populo huic: uidentes uidebitis et non uidebitis, hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute nulla potest esse distantia.

VIII. DE DIGITO DEI.

Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter agnoscitur, quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed quando audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei eicio daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae demonstrari noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus digitus interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur? refuge huius persuasionis errorem, uidene aliquoties in hac designatione digiti et patrem conprehendat et filium. meminerimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: quoniam uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. sed dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub quadam dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere coneris, alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur trinitatem dicens: quis appendit tribus digitis molem terrae? quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? nonne hic [*]( 13] Luc. 11, 20. 20] Psalm. 8, 5. 25] Esai. 40,12. ) [*]( 1 dic P isaias P gratiam v 2 isaias P V 4 djjin V 5 quia P - 6 celebrat P (con man. alt.) 7 est om. P 8 ueritate P dissentio P 11 oc P spiritus sanctus P euidenter om. v 12 quia P 18 in] spiritu dei uel in add. P, spiritu dei uel dei omisso dei post digito v 14 demones V gratiae v imminutionem v 17 dei addidi, om. libri patre] interdum add. v 19 comprehendat P meminerimus P (er deleuit man. alt.) 21 uideo v tuos om. V 22 et] de add. P 28 asserere P 24 trium tantum scripst, tantum V, totam P isaias P 26 unitatis V (e man. alt.) ) [*]( XXI. Fauri. ) [*]( 8 )

114
in tribus digitis potentiae unius aequalitatem sub quadam mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum iam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate uirtutis. dicendo ergo: quis appendit tribus digitis molem terrae, hic specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis adprobatur.

Sed nihilominus in Esaia propheta personam propriam spiritus sancti sub distinctione trinitatis aduerte, ubi filius de se dicens: ego primus et ego nouissimus, consequenter adiecit: et nunc dominus misit me et spiritus eius. alter ergo in persona est deus pater, alter spiritus dei patris. itaque dum a patre et spiritu sancto destinari filius legitur, sub trium nomine personarum spiritum sanctum in semet ipso subsistere euidenter aperitur, sicut alio loco idem propheta trinitatis distinguit essentiam: ecce puer meus, suscipiam eum, dilectus meus, conplacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum. pater filium dilectum puerum suum uocat, super quem dedit spiritum suum, de quo Iesus Christus propria uoce testatur: spiritus domini super me. ut illud autem euangelicum etiam gentibus possit esse manifestum: ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi sub tribus personis unum opus et unum nomen indiuisam asserit maiestatem. habemus, ut dictum est secundum Lucam: et Iesu baptizato apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba et uox de [*]( 10] Esai. 48,12. 11] Esai. 48,16. 16] Esai. 42,1. 20] Luc. 4, 18. 22] Matth. 28, 19. 25] Luc. 3, 21. ) [*]( h 2 misterii P 5 uolunt v 6 eadem V approbatur P 8 nicilominus P esaiam prophetam V propheta om. P 9 ubi] enim add. i F3v filius] asseruit add, P*v 12 ds V, dominus P 13 destinare V (i man. alt.) 14 nomine] non est P spiritus sanctus in v 15 propheta] propri m v 17 electus P complacuit P 18 filium om. P 21 ut om. V, et ut P autem euangelieum om. P 22 inquid P 25 secondum P 27 speciae V )

115
caelo facta est: tu es filius meus dilectus, in te conplacui. filius ergo in corpore, spiritus sanctus in specie columbae, pater declaratur in uoce. sed hoc loco intellegenda est in columba species pertransiens, non substantia perseuerans.

VIIII. NON OBESSS SANCTI SPIIUTUS DEITATI, QVOD NEC INGBNITUS UI- DBATUR ESSE NEC OENITUS.

Sed inter haec cum spiritus sancti personam propriam demonstremus et patrem confiteamur ingenitum, filium uero cognoscamus unigenitum, quaeris a me, utrum spiritus sanctus ingenitus an genitus an quid aliud confitendus sit. scripturae sanctae de potentia et deitate spiritus sancti loquuntur, utrum uero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. uide, quas sibi tenebras infidelitas facit. non uis scire, quod deus noluit ignorari, et uis scire, quod non iussit inquiri, non dixit genitum, ne filium crederes, non dixit ingenitum, ne patrem putares, sed ad essentiae distinctionem procedere eum ex patre testatus est, sicut legimus: paracletus, qui ex patre procedit. quae cum sint, uel sic agnosce spiritum sanctum propriam habere personam. praeter duos esse tertium probat diuersitas nominis, procedentem ex deo non esse ordine uel gradu tertium monstrat unitas maiestatis. qui enim de interioribus dei progreditur, non dei creatura, sed dei probatur esse substantia. non scruteris, qualiter deus sit, quem deum esse manifestum est. hic ratio latet, ueritas non latet. cur interroges, quomodo sit socius et aequalis regis, quem regii esse constat et honoris et generis. ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitatio. ergo [*]( 18] Ioann. 15, 26. ) [*]( 1 complacui P 6 deitate V quia v genitus v 7 esse uideatur P ingenitus v 8 haec] est V 12 locuntur V utroque loco 14 infidelitas scripsi, infidelitatis libri quia P utroque loco deus om. P 15 dicit P 18 paraditus P 19 cum] ita add. P 22 magestatis P u 26 sotius P 27 constat esse P et om. v 28 inquisio P (ti man. U alt.) debitatio V (u man. alt.), dubitare v ) [*]( 8* )

116
quia spiritus sanctus ex utroque procedit, ideo dicit: qui autem spiritum domini non habet, hic non est eius, et alio loco: insufflauit et dixit: accipite spiritum sanctum.

Utrum ingenitus an genitus sit, requiris. nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est inrumpere diuina silentia. quod deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare te uel scire superflua curiositate noluit. hoc peruenire debere iudicauit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam. quid nobis de sancto spiritu sit credendum, sancta consulamus eloquia. hoc ipsum enim, quod ait genitum filium, numquid dicere auderes, nisi caelesti ex scripturis attestatione didicisses? aut numquid usurpares adserere Christum dominum uel ex uirgine procreatum uel ex aequaeuo et coaeterno patre progenitum, nisi ex lectione sumpsisses, nisi de deo diuinas uoces interrogasses? et ideo quomodo sentire de spiritu sancto debeas, ad apostolos et euangelia oportet ut redeas, cum quibus et in quibus deum locutum esse non dubitas.

Ut ergo ad superuacuam propositionem tuam redeam, numquid in hoc est gloria uel substantia spiritus sancti, si aut ingenitus probetur aut genitus? nam nec filio quicquam derogat, quod ingenitus esse non legitur, nec patri, quod genitus non habetur. in huiuscemodi sermonibus proprietas est appellationis, non diuersitas potestatis uel maiestatis. genitus et ingenitus personae est differentia, non naturae. cum ergo de genito et ingenito inutilia et non necessaria et solis calumniis oportuna uel dixeris uel audieris, numquid in hoc fine stare contentus eris? certe adhuc, utrum deus sit, interrogabis. cum [*]( 1] Rom. 8, 9. 3] Ioann. 20, 22. ) [*]( 1 quia om. v 2 dni V, Christi P 5 sit an genitus P 6 irrumpere P, erumpere v 7 indicare v 8 te post scire habet P 9 indicauit v 10 nobis v 11 numquid] iniquum v 13 nunquid P asserere P 14 aequeuo P 16 consentire v 19 superuacaneam v nunquid P 20 est om. Pv hoc est gloria] hac gratia v sancti] habetur add. P si aut] sicut V 21 profitetur V 24 diuersitas] est add. V uel maiestatis om. V 2G ingouito] & add. F calupniis P )

117
uero deum esse ex his, quae leguntur, acceperis, iam, quid interroges, non habebis, quod, cum coeperis fortia et consummata cognoscere, inania et uacua non indigebis inquirere. ubi ergo utilitatis ratio et ueritatis esse intellegitur plenitudo, illuc salutaris tendat intentio.

X. SPIRITUM SANCTUM PERFECTORUM ESSE CHARISMATUM LARGITOREM.

Spiritum sanctum caelestium charismatum largitorem et dispensatorem sanctificationum etiam ratio ipsa nominis protestatur. magnificentia autem eius etiam in ueteri testamento manifestata est. nam illic gratia eius non nisi certis quibusque, id est patriarchis pariter ac prophetis et sanctis electisque concessa est, ut per ipsam donorum perfectionem donantis intellegam dignitatem. quantum uero in scripturis sanctis manifestissime deprehenditur, alia pater ipse per se, alia specialiter per filium, alia per spiritum sanctum licet sub priuilegio potentiae communis operatur. quod sumus, ad patrem proprie referri uidetur, in quo, sicut apostolus dixit, uiuimus et mouemur et sumus. quod uero rationis et sapientiae et iustitiae capaces sumus, illi specialiter, qui est ratio et sapientia et iustitia, id est filio deputatur. quia autem uocati regeneramur et regenerati innouamur, innouati sanctificamur, per diuina eloquia personae spiritus sancti euidenter adscribitur.

Sed haec ita sacrae paginae sub distinctione indiscretae trinitatis loquuntur, ut, quamlibet appareat in singulis diuersitas operis, maneat tamen in tribus unitas uoluntatis. ergo [*]( 18] Act. 17, 28. ) [*](1 uerum v acciperis V quod P 2 quia P ceperis P 5 pendeat P 7 perfectorem P esse om. V carismatum P charismatum] O et add. v titulum bis praebet P 8 karismatum P 9 sauctilicatinum P r In natio V (r man. alt.) ipsa ratio v 11 manifesta V 12 ac] et v 14 11011 V (ill man. alt.) 15 specialiter alia V 17 quia v propriae V 18 dicit P 19 prius et owi. P 21 quiautem V (a man. alt.), quod autem P ntur 22 regerati P 23 asscribitur P 24 hoc P 25 loquimur P (ntur alia man. alt.) cuilibet v 26 uoluntas P )

118
et gentiles et catechumeni de patris et filii dispensatione participant, de sanctificatione uero et infusione spiritus sancti non facile, nisi iam baptismum consecuti, purificati et spiritales effecti, apostolici etiam et apostoli ac toto spiritu ad martyrium praeparati. et inter haec adhuc creatura esse ab impiis iudicabitur, qui apud indiuiduam trinitatem in ordinatione salutis humanae magnificentiora quaeque munera et perfectiora sortitur? sed forte dicas: maior est spiritus sanctus, cuius maiora et nobiliora sunt opera. non ita est. nam id moris est trinitati, ut, cui personae administrandae rei committit officium, ei peractae adscribat effectum ac sic opus sit forte diuersum, sed commune propositum. et si est in singulis speciale factum, manet in tribus generale consilium ac propterea, etsi distinctum habent in operatione negotium, unum tamen tenent in ordinatione consensum.

Post ascensionem domini ad cumulanda et implenda eius beneficia spiritus sanctus descendisse describitur, de quo ipse saluator per Iohannis euangelium loquitur: ille spiritus ueritatis, quem mittet pater in nomine meo. mittet, inquit, pater in nomine meo, de trinitate euidenter. de qua hoc umquam creatura dictum uel legimus uel audiuimus, quod in hunc mundum in nomine dei uenerit? hic ergo, de quo Christus dominus deus dicit: nisi ego iero, paracletus non ueniet ad uos, deus absque dubio est, qui in locum dei ad confirmanda dei munera destinatur. in his duabus sententiis sub distinctione trinitatis absolute persona etiam sancti spiritus declaratur. non inmerito itaque et hoc ad diuinitatis aequalitatem refertur, quod sicut filius ita etiam spiritus sanctus [*]( 18] Ioann. 14, 26. 23] Ioann. 16, 7. ) [*]( 1 cathecumeni V, catecumini P 3 beatissimum v 4 et ante apoi stolici add. v et apostoli om. P 9 nobilora P (i man. alt.) moris] maius V 10 trinitatis P administrande V 11 peracte V asscrift bat P si P 12 prepositum V speciele P (a man. alt.) 13 asi Y, it si P 16 ad accumulanda v 17 discribitur V 18 loquar V (it man. alt.) 19 inquid V 22 dei nomine P 23 paraclytus P 26 abso- * lutae V spiritus sancti P 27 decleratur P )

119
in scripturis paracletus nuncupatur. et unde hoc adprobare poterimus? utique ex apostoli Iohannis auctoritate, cum dicit: si quis, inquit, nostrum peccauerit, paracletum habemus apud patrem Iesum Christum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. paracletum, id est aduocatum, quod ad personam filii respicit, siue etiam consolatorem, quod ad sanctum spiritum pertinet, una Graeci sermonis enuntiatio utrumque significat. in Iohannis euangelio habemus: et ego, inquit, rogabo patrem et alium paracletum dabit uobis. alium paracletum, id est similis potentiae, paris gloriae eiusdemque naturae. et alium paracletum: si unum de creaturis esse putas spiritum sanctum, indignum est, ut descendente eodem beneficia, quae creator contulit, creatura confirmet et, quasi factoris inefficax fuerit uirtus, quamlibet excellentiori, tamen creaturae uelut inconsummati operis reseruetur effectus.

Tu ergo spiritui sancto tamquam creaturae maledicis obprobrio, cui se dei filius diuino testimonio ex proprio exaequauit oraculo. et alium paracletum: duplici hic intellectu et personae distinctionem et aequalitatem cognosce substantiae. hic forte obicias: ideo se Christus sub paracleti uidetur exaequasse cognomine spiritui sancto, qui utique materia operis dei atque factura est, quia et ipse Iesus creatus esse probatur ex Maria. hoc quam infidele tam infirmum est argumentum. nam si secundum hominem paracleto Christum adsimilatum putas, ne hoc quidem conuenit ueritati. etenim paulo minus ab angelis [*]( 3] 1 Ioann. 2,1. 8] Ioann. 14,16. 25] Hebr. 2, 7. ) [*]( i 1 paracletus V (i IRan. alt.), paraclytus P probare P 2 Ioannis apostoli v 3 inquid V paraclytum P 4 propiciatio V 5 paraclytum P 7 greci PV enunciatio V 9 inquid V paraclytum P 10 paraclytum P patris v eiusdem- v 11 paraclytum P 12 descendentem v 15 tantum v uel consummati P 16 spiritu v opprobrio P 17 ex] et P exsequauit V 18 paraclytum P duplicem hic intellectum v 19 et aequalitatem om. P cognosces P substantiae .. obicias om. P, qui habet in margine: S; dicis 20 paraclyti P 21 adque V 22 et om. v 23 hoc] ob v infidelem addito uocem v 24 paraclyto P assimilatum P nec P 25 karitati P )

120
minoratus et unus factus ex nobis primae atque caelesti et excellentiori, ut adseris, creaturae non potuit conparari. si uero hoc secundum dei formam Christus locutus est, factori utique facturam certum est non debuisse conferri. ac sic huic excellentiori creaturae si homo se exaequat, minoris superbia est, si deus, maioris iniuria est. quia ergo in creaturae condicione constare sibi haec conparatio non agnoscitur, restat, ut uterque deus esse credatur ac sibi mutuo diuinitatis aequalitas conparetur. nam dum saluator loquitur per Iohannem: et ego rogabo patrem et alium paracletum dabit uobis, spiritum ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, qui uniuerso mundo dari potest, manifeste deus est mundi. trinam et hic cognosce trinitatem. pater est, qui indicatur rogandus, filius, qui intellegitur rogaturus, spiritus sanctus, qui promittitur a patre mittendus. aduerte personam spiritus sancti non tam cognatis, ut adseris, creaturis adsociari, sed per omnia trinitati operibus adiungi et uirtutibus exaequari.

XI. IN ACTIBUS APOSTOLORUK ADBERTIO TRINITATIS ITERATUR, UBI ET CHRISTUS CONTRA NOUATIANOS AD DANDAM PAENITENTIAM MISSUS ADSERITUR.

In actibus apostolorum Petrus de domino Iesu disserens ita dicit: dextera igitur dei exaltatus et promissione spiritus sancti accepta a patre effudit hunc, quem uidetis et auditis. in dextera filius, in deo pater, in nominis sui proprietate sanctus spiritus designatur. et in consequentibus legimus: tunc Petrus repletus spiritu sancto dixit: in [*]( 9] Ioann 14, 16. 23] Act. 2, 33. 27] Act. 4, 8. ) [*]( 1 ex super est ex P nobis] bene add. P adque V et om. P 2 asseris P 3 formam dei P 4 si P 5 si homo se scripsi, si honore F, se homo P exequat V 6 conditione P 8 conparatur P B 10 paraclytum P 12 mondo P (u man. alt.) 13 agnosce v uirtutem P 14 intelligitur P 16 asseris P associari P 19 in] de P assertio P 20 dandum v asseritur P 22 Iesu] Christo add. P 25 patre v nomines P 26 spiritus sanctus P 27 repletus] de V )

121
nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem deus s suscitauit a mortuis, in hoc iste adstat coram uobis sanus. respice et hic distinctionem trinitatis expressam. Petrus in se praeferens spiritum sanctum filium in carne morientem et patrem loquitur suscitantem. apostolico illic nihilominus iteratur oraculo: et nunc, inquit, domine, respice in minas eorum, et: repleti sunt omnes spiritu sancto et loquebantur uerbum dei cum fiducia. aduerte etiam hoc loco in trinitate spiritum sanctum contineri. in oratione pater rogatur, in dei uerbo filius agnoscitur, in apostolorum constantia sancti spiritus ignis operatur. repleti sunt omnes spiritu sancto. manifestae est maiestatis posse plurima simul subtilitate incorporeae diuinitatis infundere et sine detrimento integra permanere. item cum dixissent apostoli de Iesu: hunc deus principem et saluatorem exaltauit dextera sua ad dandam paenitentiam in Israel in remissionem peccatorum. nos, inquit, sumus testes horum et spiritus sanctus, quem dedit deus omnibus oboedientibus sibi. intellege hic sub ordine trinitatis non solum ad praedicandam, sed ad dandam paenitentiam a patre filium destinari et obtemperantibus spiritum sanctum, qui oboedientiam remuneretur, infundi.

Stephanus spiritu sancto sub momento passionis impletur eique reseratis iustitiae portis a dextris patris filius reuelatur, sicut ipse spiritu sancto repletus effatur: ecce uideo caelos apertos et filium hominis a dextris stantem dei. uide, quomodo sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis. [*]( ! 6] Act. 4, 29. 7] Act. 2, 4. 15J Act. 5, 31. 25] Act. 7, 55. ) [*]( 2 astat P 3 perspice P disticctionem P 4 perferens P 6 illic om. P nihilhominus V iterato v iteraculo P et nunc — 7 eorum et om. P 9 hoc] in add. v 10 rogatus v 11 sci V, scs (post spiritus) P, om. v 12 sunt] inquit add. P manifeste V est post maiestatis habet P 13 incorpore V 14 integrum P 16 israhel PV 17 inquiunt v sumus om. v 19 intellegere V, intellige P 20 praedicandum P 21 distinari V obedientiam P 22 remuneret v 23 sub m. p. sp. s. v 24 eique] et v 25 affatur Y 26 stantem a dextris dei v dei stantem P )

122
Cornelium centurionem Petrus adloquitur dicens: Iesum Nazarenum, quomodo unxit eum deus spiritu sancto. unxit deus, id est uirtus impleuit, benedictio infudit, diuinitas penetrauit. quomodo unxit eum deus spiritus sancto. tria hic per proprietates suas euidenter existunt: munus, munerans, muneratus, ungens, unctus, unguentum, sicut et alio loco dicit sermo diuinus: unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae. in suscepto homine deus ungitur et deus ungit et sub columbae caelestis inlapsu potestas patris agnoscitur. fas non est, ut hic spiritus sanctus, a quo filius hominis Christus iam filio dei plenus impletur, aliud quam deus esse credatur. nam si creatura esset, quomodo penetrare posset incorpoream naturam omnia penetrantem? capax enim sui est trinitas, sicut habemus: ego in patre et pater in me, et iterum: spiritus scrutatur etiam profunda dei, item: spiritus, qui ex patre procedit. nisi hic spiritus sanctus ex patre esset et in eo naturaliter in patris interna infusus habitaret, procedere ex patre non posset.

Sed interrogas, utrum semper spiritus ex patre procedat. semper cum illo, semper ex illo, sicut calor ex igne, ita sine intermissione profertur, ut egredi sciat, separari nesciat. nam si non esset spiritus sancti processio sempiterna, localis uideretur esse substantia. si non in alterutrum sine permixtione sui penetrat incorporea et capax sui claritas, ergo humo erit confusa diuinitas. permixtio enim tollit essentiae triplicis proprietatem, infusio uero mutua distinctam ostendit essentiam, quae inter substantiam et personas media uideri potest. ad [*]( 1] Act. 10,38. 7] Psalm. 44,8. 14] Ioann. 14,10. 15] 1 Cor. 2,10. Ioann. 15, 26. ) [*]( ne - 3 diuinitatis P 4 petrauit P (ne man. alt.) haec P 5 per om. P existant P, demonstrant v 6 et] I\'!tin P (erat et in rasura), in v 7 letitiae P 9 illapsu P 11 dei filio P 12 possit V in corpoream r. 14 habemus om. P 16 sanctus om. v 17 in eo om. P aeterna P 18 non posset -19 ex patre om. V, in marg. add. V2: non posset 21 profert P 23 in alterutrum] alter alterum P 24 se V et capax i sui] suae P claritatis P ergo humo] unione P 25 tripicis V (1 man. alt.) 27 mediajl P (erat m in ras.) )

123
substantiam pertinet, quod subsistit, ad personas pertinet, quod proprie sibi unaquaeque subsistit. discipulos suos Paulus alloquitur dicens: non subterfugi, quominus adnuntiarem omne consilium dei uobis. adtendite uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. quam dilucide personis suis tota trinitas designatur. consilium dei patris adnuntiat, episcopos a spiritu sancto ordinatos esse confirmat, deum etiam Christum, cuius sanguine ecclesia sit adquisita, demonstrat.

Ad Romanos etiam trinitas sub nominum proprietate digeritur: quodsi spiritus eius, qui suscitauit Iesum Christum, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis. pater suscitat, filius suscitatur et propter inhabitantem spiritum resuscitandis mortalium corporibus uita promittitur. et in consequenti: uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. si quis autem spiritum Christi . non habet, hic non est eius. dum dicit spiritum dei et consequenter spiritum Christi, aduerte, quod hic personam Christi sub dei appellatione designat. aut si hic patrem, cuius spiritus sit, sub dei nuncupatione significat, ecce hic spiritus sanctus per unitatem substantiae et patris et filii esse spiritus declaratur et merito procedere ex utroque dinoscitur et in uinculo trinitatis distinctam personam habere perspicitur et, qui spiritum sanctum non habet, nec Christum habere monstratur. deus itaque est spiritus sanctus, quo negato negatur et Christus et, quia dixit: nemo uenit ad patrem nisi per me, qui spiritu sancto uacuus est, Christi non est et perdidit uiam, qua peruenitur ad patrem. [*]( 3] Act. 20, 27. 12] Rom. 8, 11. 17] Rom. 8, 9. 29] Ioann. 14, 6. aI 2 loquitur V (al mari. alt.) 3 subterfugio v annuntiem v 4 uobis o. c. d. v attendite P 5 sp. s. uos v 7 delucide V 8 annuntiat P 11 Romanos] corinthios P degeritur V 12 Christum om. P 13 habitat-Iesum ona. V 14 uiuificauit V 17 in consequente v 21 quia P 26 habere personam v 29J et om. v qui P 30 perdit P )

124

XII. DEI PROPRIUM ESSE, UT SANCTIFICET CREATURAM.

Ad Corinthios prima: et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi et spiritu dei nostri. ecce et hic sub dei nostri,. id est sub patris commemoratione spiritus sanctus Corinthiorum fideles Christo cooperante sanctificat. sanctificare nulla creatura penitus aliam potest, largitio sanctificationis solius est munificentia maiestatis. quo loco in nomine Iesu Christi et in spiritu dei nostri tres agnosce personas. ad Corinthios secunda: gratia domini nostri Iesu Christi et caritas dei et communicatio spiritus sancti cum omnibus uobis, gratia Christi, caritas dei, communicatio spiritus sancti tres personas euidenter expressit. item ad Corinthios secunda: qui autem confirmat nos uobiscum in Christo et qui unxit nos deus et qui signauit nos et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. uide in operibus unitatem indiuiduae trinitatis. confirmat et signat nos pater per Christum et daturus se ipsum dat iam in praesenti per se pignus spiritum sanctum. in terrenis negotiis arrhae quantitas contractus illius, pro quo intercesserit, quaedam portio est, pignoris uero ratio meritum rei, pro qua deponi uidetur, excedit. hic uero maiestati pignus suum, quia nescit praeferri, necesse est exaequari. nequeunt enim perfecta transcendi, pro se ergo pater spiritus sancti pignus indulget. [*]( 3] 1 Cor. 6, 11. 11] 2 Cor. 13, 13. 15] 2 Cor. 1, 21. ) [*]( 3 corintheos V, corithios P prima] epistola add. v 4 sed sanctin ficati estis Otn. v 5 et] in add. v 7 corithiorum P 8 aliam penitus P 9 munificentia solius est P 11 corintheos Y 12 karitas P 13 sancti spiritus v sancti] sit semper add. v 14 karitas P sancti spiritus t1 15 corintheos V secundo v 17 consignauit v dedit] nobis add. P 18 uide] unde P 19 pater] proprie v 20 per se om. v 21 arrae PY quantas P 22 est erasum in P 23 poni v )

125
Nihil itaque in spiritu sancto semiplenum putetur, quia plenitudini comparatur. nam qui ad uicem dei pignoris loco tribuitur, fas non est, ut aliud quam deus esse credatur. item ad Titum: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum. ecce etiam hic sub trinitate manifesta pater per filium abundantiam sancti spiritus effundit et, quod uel maxime aduertendum est, ipsi sancto spiritui potentiam regenerationis et renouationis adscribit. Petrus quoque in epistula sua inseparabilem personis explicat trinitatem dicens: secundum praescientiam dei patris, in sanctificationem spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia uobis et pax multiplicetur. in praescientia pater, in sanctificatione spiritus sanctus, in aspersione sanguinis Christus ostenditur.

XIII. LOCALEM NON ESSE SPIRITUM SANCTUM.

Deum spiritum sanctum ex suis uirtutibus et operibus demonstremus. omnis creatura sicut temporum initiis subiacet, ita et localem se certis spatiis et finibus circumscripta cognoscit. spiritus sanctus nullis terminis tamquam factura concluditur, deus necesse est pro ipsa libertate diffusae maiestatis habeatur. domini saluatoris ad apostolos uox est: dabit nobis, inquit, pater spiritum uer.itatis, qui uobiscum sit in aeternum. si localis est et perpetuo in illis manebat, utique alibi esse non poterat. uideamus, si eius natura [*]( 4] Tit. 3, 5. 11] 1 Petr. 1, 2. ) [*]( fUf 1 nil P semperllUlfplenum P (sup man. terl.), semper uel semiplenum super plenum plenum v 2 conparatur P 4 lauachrum P 5 nobis P 6 habundae V, habunde P 7 manifeste v spiritus sancti P effudit P 8 uel om. v spiritu V 9 asscribit P 10 insuperabilem v 11 in] et P sanctificatione V 14 pater] et add. v sanctus om. v 19 iniciis P 20 et om. v localem se] localis esse P spaciis P cogno- 1\'11\\ scitur P 21 inquit P (mprascr. man. alt.), pater inquit v )

126
localibus sit determinata limitibus. ait apostolis dominus: accipietis uirtutem superuenientis spiritus sancti in uos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omnem Iudaeam et Samariam et usque ad ultimum terrae. post cuius ascensionem uenit super eos spiritus sanctus et apparuerunt illis dispertitae linguae quasi ignis, seditque supra singulos eorum.

Uideamus, quare primitus diuersarum donantur benedictiones linguarum, nimirum ut idonei efficiantur fidelium eruditione populorum. quod uero supra singulos sedisse memoratur, id causae est, ut intellegatur per plurales non fuisse diuisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fieri ignibus mos est. hanc enim, ut nouimus, habet naturam ignis accensus, ut, quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis usum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat et ipse nihilominus in sui integritate permaneat. ita sancti spiritus uirtus, quantumlibet effluat, quantumlibet in plurimos gratia diuinae largitatis exuberet, sicut nullam probatur recipere mensuram, ita nullam sentit expensam. aduerte deum ex operum dignitate. apostoli pleni spiritu sancto per omnem mundum salutis thesauros erogaturi caeleste hoc munus in se circumferunt, in alios inpositis manibus transferunt. accipientis lucrum sine damno agitur largientis, credentibus totus traditur et totus a tradentibus possidetur, infusione eius uniuersus orbis impletur, sine attenuatione dilatatur, sine diuisione dispergitur. [*]( 1] Act. 1, 8. 5] Act. 2, 3. ) [*]( 1 determinanda v 2 spiritus sancti superuenientis P 3 omni iudaea et samaria P 5 spiritus sanctus super eos v 6 dispertite PY quasi] tanquam P 7 super P 8 linguarum benedictiones v 9 efficerentur P 10 qui v supra] in v 11 intelligatur V plures P . n m sed om. P 12 manssisse P totus] sed add. P 14 crimen V (corr. I man. alt.) >15 impertiat P suae V 16 ipse om. v nihilhominus V 17 quantum libeat Y 18 nullum V 19 sensit v 21 thesauros salutis P n erogatur V (n man. alt.) 22 circunferunt P manibus inpositis v inpositi P accipientibus v 23 lucrum om. v agitur] datur v 25 attentione v )

127

In illa specialiter sacratissima regenerationis nocte ab oriente in occidentem, a solis ortu usque in occasum, ab aquilone et mari ubique idem spiritus unus et plenus operatur, per omnia praesens esse inuocatione creditur, benedictione sentitur, innumerae multitudines uno baptismo diluuntur et, ut dixit apostolus, uno spiritu potantur, in unum adoptantis gremium renascuntur. et ideo dicit deus: in diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem [aduerte, quod dixit: effundam de spiritu meo] et non dixit: effundam spiritum meum, id est: tantum de eo, quantum possit mundus accipere, dispensabo. uides, quod a patre egreditur nec tamen a patre separatur, emittitur et non amittitur, effunditur et retinetur, et in eo, quod effundi legitur, magnitudo plenitudinis declaratur. liber Geneseos sacri uoluminis testatur exordio: spiritus autem domini super aquas ferebatur. ferebatur, inquit, super aquas. sermo ipse abundantiam uniuersa complentis et eminentiam uidetur adsignare dominantis. propheta quoque hanc eius magnificentiam nullis locorum spatiis circumscriptam pari adtestatione concelebrat dicens: quo ibo a spiritu tuo? hoc est, ubi me a conspectu eius abscondam, quem praesto esse per omnia, id est intra extraque non ambigo, cuius oculum abyssos penetrantem intra secretum mei pectoris reformido, cuius praesentiae uniuersa, quae condidit, subiacere cognosco, de quo, quia ignis consumens est, dictum euidenter intellego: nec est, qui se abscondat a calore eius, cuius ineffabilis magnitudo profunda inferorum, diffusa fluctuum, extenta terrarum, excelsa caelorum intrat, implet, excedit. [*]( 2] Psalm. 112,3; 106,3; Esai. 49,12. 6] 1 Cor. 12,13. 7] Act. 2,17. 15] Gen. 1, 2. 19] Psalm. 138, 7. 25] Psalm. 18, 7. ) [*]( in 2 ad occasum P (in man. alt.) 4 est v 5 innumere V multitudinisP1 7 dixit v 8 uerba aduerte-meo desunt in V, quare uncis inclusi 10 potest P1, corr. man. tert. 11 dispensando v 12 admittitur V effundetur V 15 ferebatur super aquas P 16 habundantiam V 17 conplentis P assignare P 18 propheta] propriam v spaciis P 19 patri P attestatione P ibi P1, corr. P3 20 abscondam post me habet P 22 se- * t . creta P 23 quod F (e man. alt.) condidi P (t man. alt.) 24 comsnmens P 25 intellege P )

128

Mitti a patre et filio dicitur et de ipsorum substantia procedere et unum cum eis opus agere dinoscitur et propterea filius de eo dicit: paracletus, qui a patre procedit. non dixit a patre creatus est, sed a patre procedit, id est de paternae potentiae societate et de proprietate naturae. sed ex ipso sermone, cum dicitur a patre procedere, ostenditur cum patre initium non habere. quid est autem, quod ex deo patre filius nasci dicitur et spiritus sanctus procedere significatur? si requiras, quid inter nascentem distet et procedentem, euidenter hoc interest, quia iste ex uno nascitur, ille ex utroque progreditur. quod ergo spiritus sanctus a patre procedit, tria in eo priuilegia deitatis ostendit, id est, ut in persona sua subsistere et sine ullo spatio temporis permanere et omnino ex substantia patris probetur existere. dum ergo procedere commemoratur, ipsa proprietate sermonis nullis temporum legibus circumscribi, sed initio et fine carere cognoscitur. et quia legimus: ego sum qui sum, et: qui est misit me, hoc similiter indicat et procedit. esse enim et procedere unius sempiternitatis expressio est. ergo ipsa processio nec prima nec extrema contingens nulli uel principio intellegitur subiacere uel termino.

Non ergo ideo localem esse credamus, quia mitti eum a patre ex lectione percipimus, nam et de patre et filio legimus, quod uelut quodam motu descendant ac ueniant. uideamus ubi. ego, inquit, et pater meus ueniemus et mansionem apud eum faciemus. et iterum, cum gigantes in caelum turrem molirentur erigere, patris persona proloquitur: uenit descendamus et confundamus linguas eorum. hic ergo [*]( 3] Ioann. 15,26. 17] Exod. 3,14. 25] Ioann. 14,23. 27] Gen. 11,7. ) [*]( 1 et a filio P 2 dinoscatur V 3 paraclytus P 4 dixit] qui add. c 5 societate potentiae P 6 dicatur v 7 inicium P non erasum in PV 8 nasci filius P 9 et procedentem distet P 11 quia v 13 temporis a spatio v 16 circunscribi P inicio P legimur V (s man. alt.) 19 est vm. v 20 intelligitur P, intelligetur V 22 credimus P 23 percepimus P ac pro altero et P 25 meus om. v manssionem P 27 molirentur turrill P loquitur P 28 descendamus om. P )

129
per uerborum nostrorum sonos sensibus nostris rerum efficientiae demonstrantur. ceterum localem motum uirtus diuina non patitur, quae nec ex cursu agente aduenit nec recursu labente discedit. qui enim excedit omnia, quo recedit? de sancto spiritu sacra didicimus lectione: ecclesia autem pacem habebat per totam Iudaeam ambulans in timore dei et consolatione sancti spiritus replebatur. et quomodo inter haec eum localem quisquam praesumit adserere creaturam, qui infinitae multitudinis implere probatur ecclesiam, ut et ad ipsum pertinere manifestum sit, quod apostolus dicit: pater misericordiarum et deus totius consolationis? habemus in psalmo: fluminis impetus laetificat ciuitatem. dei. quis est iste fluminis impetus? ille nimirum, de quo dicit dominus per Iohannem: qui credit in me, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. haec dicit dominus Iesus de spiritu, quem erant accepturi credentes in eum.

Uide magnificentiam maiestatis. sic in terris tribuitur ecclesiae dei, ut tamen in caelis laetificet ciuitatem dei. ciuitatem dei, id est regnorum caelestium ciues, supernae militiae populos, principatus, potestates ac dominationes ineffabilibus gaudiis pro conscientia aeternae beatitudinis inrigat et ubertate laetitiae exundantius inebriat, concentum caeli in exultatione torrente suae sanctificationis exsuscitat. si haec tanta per aliquam creaturam donari opinaris, diuinae potentiae proprium nihil relinquis. si haec, inquam, per aliquam donari aestimas creaturam, in angelorum et archangelorum tendis iniuriam, quibus tanta et talia tribui per conserui aestimas largitionem. [*]( 5] Act. 9,31. 11] 2 Cor. 1, 3. 12] Psalm. 45,5. 14] Ioann. 7,38. ) [*]( 1 efficiendae P, efficientia v 2 demonstratur P 4 enim] cum v 5 spiritu sancto P sacra om. P 7 dr V, domini P spiritus sancti v 8 eum] enim P asserere P 9 creatura P 13 impetus] nisi add. P 15 hoc dixit v 16 accepturi erant P 18 alterum ciuitatem dei om. v ta 21 beatidinis P (tu man. alt.) irrigat P 22 eiultatione V 24 opineris v 25 donari aestimas] existimas v estimas P vtroque loco 27 largitionem] EXPLICIT DE SPTJ SCO LIBER PRIMUS add. V, EXPL tВ. I bis add. P ) [*]( XXI. Faust. ) [*]( y )

130