De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

I.

Ex prioris libri de gratia capite XIIII sub finem lacunoso uerba desumpta sunt, quae Ioannes Maxentius in libello, cui inscribitur \'ad epistulam Hormisdae responsio\' (Migne, Patrologia Graeca LXXXVI 1, p. 109), affert (cf. quae exposuimus in libro \'Studien Uber die Schriften des Bischofes von Reii Faustus\' p. 22 sq.) :

Rursus in capite eiusdem libri XV agens (scil. Faustus) contra eos, qui non generale, sed speciale asserunt donum esse credulitatis, ita inter cetera loquitur: sed dicis, inquit, quia non omnibus detur, sed donum sit personale credulitas et illis tantum credere suppetat, quibus deus specialiter donauit, ut crederent. non ita est. nam dum eam dominus etiam ab incredulis exigit, omnibus eam insertam esse demonstrat. cui autem etiam ipsa naturae lege non suppetat credere, quando et daemones credunt et contremiscunt?\' [*]( 9] Iac. 2,19. ) [*]( 1 numerum XV apud Maxcntium nostrae computationis numero XIIJI respondere l. I. docuimus 6 nam dum scripsi, nondum Migne 8 naturae scripsi, natura Migne )

II.

Eodem loco Maxentius (Migne l. c. p. 111) posterioris libri Fausti de gratia caput XI hodie maxima ex parte deper-[*]( XXI. Faust. )[*]( 7 )

98
ditum respicere uidetur dicens (cf. quae exposuimus in libro supra laudato p. 23 sq.):

\'Unde et in libr(i secundi capitul)o undecimo per naturalem uigorem absque gratiae adiutorio multos non solum ante aduentum domini, uerum etiam et ante legem litterae saluatos atque ad plenam cordis puritatem perfectamque iustitiam peruenisse, filios dei fieri meruisse impudenter et procaciter asseuerat (scil. Faustus).\'

[*]( 1 libri secundi capitulo scripsi, libro Migne 5 uidetur et inserendum ante filios )