De Gratia Libri Duo
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
De gratia dei et tenuitate liberi arbitrii inluminante sancto spiritu iuxta euangelicas disciplinas et apostolicas regulas tractaturi primo loco Pelagii blasphemias scilicet iam dudum ecclesiae catholicae fide proditas, eruditione confusas, auctoritate calcatas breui et necessario sermone praestringendas esse credidimus, pro eo quod inter reliquas dogmatis sui abominationes etiam laborem hominis ualere posse sine gratia elatione damnabili adfirmare conatus est. et ideo nefarios sensus suos uel ex parte aliqua in medium proferre curabimus, ut sollicitus [*]( 1 asertione P 4 baptismom P 5 baptismo P 12 EXPLICIT FELICITER INCIPIT LIBER PRIMUS P 14 quod] de addit P T gratia P 15 distui P 18 blaspheniia|| P ecclaesiae P 20 necesario P credimus P1, di superscr. P2 21 suis P 23 nefario P )
Hic ergo dum altius humanam fragilitatem inmemor diuini timoris extollit, iudicii sui perdidit sanitatem (et) ita ex parte alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram praedicat et inlaesam, sicut illi, qui eam ex toto asserunt fuisse euacuatam. hoc itaque loco gemini inter se conluctantur errores, quorum unus solam gratiam, alter solum laborem relicto tramite atque mensura ueritatis insinuat. sectarum genere dispares, sed inpietate consimiles diuerso quidem studio, sed spiritu unius serpentis insibilant. quorum unus, id est solius gratiae praedicator prima quidem fronte uenenum suum sub specie pietatis occultat, alter, id est laboris assertor protinus extantem tumorem inproba elatione manifestat. haec professio insinuando solum laborem ipso sui titulo detestanda, illa magis sub religioso colore metuenda est. haec sacrilegium suum ipsis auribus prodit, illa uirus suum imis uisceribus paene antequam sentiatur infundit. duos angustum obsidere fretum scopulos putes, quorum unus subdeprimitur in profundum, alter minatur in caelum. unus infestus nauigantibus cernitur, alter caeca naufragia inprouisus operatur. ille gratiam loquitur, hic laborem. utrumque eloquia diuina confirmant. si dissidentes remoueas et dicta coniungas, plena fidei sinceritas apparebit. sed quia uelut temerarii remiges sine magistro inexplorato mari uela conmittunt ac temperare moderamina nesciunt et gubernacula tractare non norunt, hic tamquam in Scyllae male dextrum fertur periclum, ille in laeuum Charybdis tendit abruptum. et quid eos inter haec facere oporteat, si requiras: prouiso [*]( 1 quisquae P 3 cordis om. v 5 et addidi, om. P 7 uacuatam P, sed cf. pagg. 11, 4. 18, 22. 19, 4 9 solam P1 adquae P 16 religiosa P 17 ipsis] suis add. v 19 obsedere P scopolos P 20 produm P1 23 utrum quae B dissedentes P 25 timerarii P1 26 tempora re P uerba et gubernacula tractare non norunt glossatori antecedentia ac temperare moderamina nesciunt explicanti deberi uidentur 27 noiuinil P, runt superscr. man. alt. 28 leuum P charibdis P )
Videamus, cui impietati geminum hunc errorem adsimilare uel conferre possimus. pari modo in petram scandali offendunt uel illi, qui Christum dominum solum deum, uel illi, qui solum hominem amissa discretionis luce asserere praesumpserunt. paene utraque nimietas, dum discretionem atque discrimen tenere nescit, aequale crimen incurrit. proinde qui Christum solum hominem dixerit, negauit auctoris potentiam, qui solum deum, perdidit misericordiam redemptoris. ac sic, qui unam in domino saluatore substantiam confitentur, in hanc constringentur necessitatem, ut aut solum hominem caelo lapsum aut solum deum cogantur dicere crucifixum. sed non ita est. mortem enim nec solus deus sentire nec solus homo superare potuisset et ideo eam pro geminae ratione substantiae homo suscepit et deus uicit. si ergo partibus proprietates suas reddas et Christum deum simul atque hominem credas et asseras, perinde est ac si gratiam cum labore coniungas et ab adiutorio dei conatum hominis non repellas ita tamen, ut adnitentis deuotioni elationis culpam penitus non admisceas, quia, quantum detrimenti est non laborare, tantum periculi de labore praesumere.
Dicit ergo Pelagius, quod ad obtinendam salutem natura hominis sibi sola sufficiat. ita haec pestifer doctor adfirmat, quasi adhuc factura conditionis nostrae in statu suo inlibata permaneat. ego arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam priuilegium illius transgressio prima uiolaret. quomodo uero nunc potest sibi sola sufficere, ad cuius arrogantiam dicitur: quia sine me nihil potestis facere, ad cuius praesumptionem diuinus sermo dirigitur: nisi dominus aedificauerit domum, [*]( 29] Ioaun. 15, 5. 31] Psalm. 126,1. ) [*]( 1 nauim v 7 paena P utraquae P adq; P 10 redemtoris P 14 nec - sentire add. P2 in fine paginae (sentiret P7) 15 gemina v 16 suscipit et uincit P 20 paenitus P 23 optinendam P . 24 hic v 25 num inlibato scribendum ? 28 prima om. v )
Prosequitur adhuc Pelagius Adam mortalem factum, qui, sine peccasset siue non peccasset, esset moriturus. sed cum dicat apostolus: propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, intellegis, quia, si peccatum non praecessisset, mors secuta non esset et donata inmortalitas perdurasset, quam utique manifestum est sub proposita lege praestitam et cum conditione conlatam, ut, si non recessisset superbus ab oboedientia, permaneret aeternus in gloria. nam cum interdictum caeleste sanxisset dicens: in quacumque die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini, inliciti gustus malesuada praesumptio facta est ex accidenti mortis occasio. morte, inquit, morieris. si nihil largientis contulit gratia, quid est quod abstulit damnantis offensa? mors itaque, id est peregrinum et aduenticium malum non est ordo naturae, sed poena sententiae. quoniam, inquit, dominus mortem non fecit. aeternitatem creditam fuisse homini liuor ipse testatur inimici et, quia ei inmortalitatem deiectus inuidit, ideo causam mortis ingessit dicendo: in quacumque die comederitis de ligno hoc, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. si hoc tantum dixisset: cum manducaueritis, satietatem de cibi suauitate capietis, usque ad concupiscentiae carnalis inlecebram transgressio peruenisset. cum uero hanc praeuaricationis proposuerit finem dicendo: eritis sicut dii, edacitatis culpa usque ad diuinitatis ambitum et usque ad crimen maiestatis accessit. facti sunt ergo sicut dii dono gratiae caelestis exuti et de beatae stationis culmine proturbati, ac sic callidus serpens pro superbiae malo eiectus e caelo machinas sibi [*]( 6] Rom. 5, 12. 13] Gen. 2, 17. 19] Sap. 1, 13. 22] Gen. 3. 5. ) [*]( 1 laborauerunt v 6 dicit v inquid P 8 praecesisset P 11 ad P 14 incliti v 15 male suasa v adcedenti P 16 inquid P 17 damnantes P1 19 pena P inquid P 20 libor P 28 aedacitatis P am bitum P 29 adcessit P 31 ae caelo P )
Quid uero aliud intellegendum est etiam in ipsa, qua homo conditus est, dei imagine nisi perennitatis insigne? quam perennitatem non solum animae non ademptam, sed etiam corpori agnoscis resurrectionis uirtute reparatam. quapropter inmortalitatem homini conmissam non dubites ante culpam, quam reddi perspicis etiam post ruinam.
Asserit ergo Pelagius Adam, siue peccasset siue non peccasset, omnimodis fuisse moriturum. et hoc ex ipsa prauitate descendit, qua negat originale delictum. dum enim adfirmare contendit mort[al]em necessitatem conditionis fuisse, non transgressionis, uult uideri originem huius debiti non a seruo, sed a domino, non a contemptore, sed ab auctore coepisse, ut mortis lex ordinationis credatur esse, non criminis. et hanc lugendam contritionem super humanum genus non praeuaricator putetur transmisisse, sed conditor? et ubi est illud: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum? dum autem peccatum originis denegat, tollit omnino causam, qua redemptor aduenerit. uideamus, utrum per uoluntatem dei an per hominis prauitatem infelix et deflenda conditio initium sumpserit. audi quid tuba personet ueritatis: propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccauerunt. dicendo Pelagius Adam mortalem factum in primo facturae ordine constituit mortem, quam pro noxa praeuaricationis tertio gradu constat inpositam. homo enim opus dei, peccatum opus diaboli, mors poena peccati. nam apostolus non dixit: uoluntas dei mors, sed: stipendium peccati mors.
Dolos ergo eius in profundo latentes sollicitius inspiciamus. ideo mortem adplicat conditori, ut, de quo potissimum malo [*]( 17] Sap. 2, 24. 22] Rorn. 5,12. 30] Rom. 6, 23. ) [*]( 4 imaginem si P 6 reparatum P 9 Adam om. v 10 omnibus modis v 11 discendit P qui uel quia v orienale P 12 mortem scripsi, mortalem P trasgressiouis P 14 contemtore P 16 caue ne conicias condicionem coII. lin. 21 22 inquid P 28 diabuli P )
Inter haec cum Pelagius tantis sacrilegiorum uinculis inligetur, non mirum si per reprobum sensum multiplici tradatur errori, qui se per solum laborem putat posse saluari. merito contra huius arrogantiae praesumptionem sermo diuinus uim suae auctoritatis uel increpationis exseruit: nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater adtraxerit eum, et iterum: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. quod merito ad se dictum esse reputabit, qui salutem suam cum Pelagio propria in uoluntate ac uirtute constituit. quod utique illi obici non necesse est, qui non de solo labore praesumit, sed conatibus suis cotidianam dei misericordiam et iugem gratiam [*]( 16] K0111. 5, 6 sq. 25] Ioann. 6,\'44. 20] Rom. J, lti. ) [*]( 1 si P adfirmat v 2 origines P 5 posset scripsi, possit v, positas P serere P 10 inquid P 13 uerba stipendium peccati mors interpolata esse uidentur 14 recipit P 15 diabulo P 18 habundasset P 21 secrilegiorum P 23 se om. v 28 reputauit r, an reputauerit scribendum ? )
Adtendit etiam hoc Pelagius: si per baptismi donum tollitur originale peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc carere peccato. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? quibus facile respondetur duas esse natiuitates, de quarum una peccatum ex generantis uoluptate transmittitur, ex alia sanctificatio de regenerantis adoptione donatur. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? quam inrationabilis et plena iniquitatis obiectio! non uis, ut transfundant in posteros quod naturae est, et uis, ut eis possint uelut de suo conferre quod gratiae est, de qua natura apostolus dicit: eratis, inquit, natura filii irae. merito quasi de proprio dare nequeunt, quod de sursum et extrinsecus acceperunt. inprudentissime per parentes filiis innocentiae puritatem Pelagius dari credit. ad parentum ministerium natiuitas secunda non pertinet. officium uult esse hominis quod dei munus est, ut uelut quodam hereditario ordine per hominum currat posteritatem quod extra humanam constat esse substantiam. originale autem peccatum ex parentibus etiam baptizatis per carnis originem ad filios transire non dubium est dicentibus nobis cotidie cum propheta: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea, sicut et apostolus istud insanabile piaculum ex uno in omnes homines pertransisse confirmat. [*]( 16] Ephes. 2, 3. 26J Psalm. 50, 7. ) [*]( 1 exobsecratione scripsi, & obsecratione P, obsecratione v 4 obieccionem P .6 adtendit scripsi, adtendite P, adtendat v donum] inquit add. v 7 originale (orig man. alt. in ras.) P 8 care Pl 9 quibushabuerunt om. Padd. man. alt. in fine paginae 11 alia] autem add. v, in P lacuma duarum litterarum exstat, unde olim altera scriptum fuisse conicias 13 minime (mini superscr.) P 17 ire P 18 adceperunt P 22 curat P1 24 baptiszatis P 26 in post enim om. P )
Sed dicit Pelagius ideo non esse originale peccatum, quia ipsa concupiscentia generationis ex deo sit. unde autem ueniat nexus iste, qui posteros trahit, si requiras: sine dubio per incentiuum maledictae generationis ardorem et per inlecebrosum utriusque parentis amplexum. nam cum illum solum uideas ab originali inmunem esse contagione, qui non carne, sed spiritu, nec erubescenda passione, sed stupenda benedictione conceptus est, agnosce causam mali originalis de oblectamento natum conceptionis et de uitio uoluptatis. propterea etiam Adam et Euam in origine sua obnoxios conditio ista non tenuit, quia a duorum ministerio eorum quoque ortus alienus inlecebram in sui natiuitate et creatione nesciuit. sed forsitan requiras, quare in conceptu sit positum originale delictum. initium totius ruinae inoboedientia fuit. primum enim exaltatus homo postea humiliatus est et confusus. et quia, cum in honore esset, non intellexit, ideo conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.- quamdiu ergo circa auctoris obsequium humilitas reuerentiam tenuit, nuditatem conscientia inmaculata non sensit, cum uero illo animo, ut deus esset, gustum cibi letalis adpetiit et damnandam cupiditatem in ambitum maiestatis extendit, inmemor legis et mandatorum legis rebellis multatur inpugnatione membrorum et, dum aequalitatem domini sui praesumit, corporis sui perdidit potestatem. de superbia nata est incontinentia. nam quid in eo percussum esset ostendit, quando uerecunda contexit. praecessit elatio, secuta confusio est. diuinitatis ambitiosus libidinis coepit esse captiuus.
Sed forsitan dicas: dum haec disseris, nuptias damnare deprehenderis. non ita est. ordinatio nuptialis ex benedictione [*]( 15] Psalm. 48, 13. ) [*]( 2 unde ex ut de P 3 trahit scripsi, trahitur P, quod ut aeruarent editores per ante posteros inseruerunt post requiras interrogationis signum ab editt. exaratum deleui, cf. pag. 7, 29 7 erubiscenda P 8 acnosce P 9 num natam scribendum ? 12 forsitam P 22 mutatur P1 inpugnatione correxi, in pugnatione P, in impugnatione v 24 superbia] namque add. v 28 forsitam P asseris v depraehenderis P )
Nunc ueniendum est ad illos, qui, dum gratiam aliis dari aliis negari asserunt, munus gratiae cum Pelagio perdiderunt. dicunt ergo ad cultum dei atque famulatum etiam post baptismi salutare donum deuotae seruitutis oboedientiam non requiri, sed solam per se gratiam effectum humanae salutis operari. totum, inquiunt, solius est gratiae. istud melius a nobis poterit dici, hoc magis nostris partibus conueniet adplicari, qui non in partem, sed in totum genus humanum gratiae beneficia fatemur extendi, sic tamen, ut ei uigilantiae humanae studium per [*](1 corruptionis v coepit v interim v 3 usus v qui om. v 6 quomo P1 7 niuae P aspargat P displicit P 8 uestimenti v, uestimenta P, att uestimeutum scribendum? 11 per om. v 12 spiritus v corripit P 18 quęrillam P 14 obscene P 15 obrizo P 16 ipsius om. v 22 dare P 24 adque P1 25 obedientiam P 26 opera P1 27 solus P1 28 conueniet scripsi, conuenit P )
Cum dixerint: totum gratiae dei est, quis non ad tam reuerendum nomen omni cordis inclinetur affectu? sed cum responderimus: totum plane gratiae est, sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium conditor ac redemptor, ad haec illi longe a pietatis tramite recedentes respondere praesument: non eam saluator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. ecce statim in secundis apparet gratiae inpugnator, qui in primis putabatur assertor. obiciunt nomen gratiae, ut abominandum sensum operiant blasphemiae. in alterutram itaque partem subsidia orationis excludunt. quid enim ultra speret, quem iam gratia suum fecit? in quo e contrario non desperet, quem praefinitio uiolenta damnauit? in hoc culpa, in illo gratia locum non habet. periclitabitur in utroque iustitia. remunerabitur sine fidei merito adsumptus, damnabitur sine proprio crimine derelictus. salus illuc ingerenda est non quaerenti, hinc auferenda laboranti.
Sed dicis: ideo orare debet, quia ex qua parte sit nescit. quis non putet rationabiliter ac sapienter fuisse responsum? sed quid orare homini proderit in una harum duarum conditione omnimodis constituto? nam etsi ad quam partem fuerit [*]( 5] Gen. 2, 5. ) [*]( 2 famulari uel famulati v 7 neque hic neque in capitulorum indice P ullum nwneri noua capituli uestigium prae ae fert 8 pdistinatus P 12 planae P eam scripsi coll. lin. 15, ea P adque P 14 praesumunt v 19 orationis ex orationibus P 20 disperet P 22 pereclitabitur P 24 illi r 25 hinc scripsi, huic P 29 omnimodus P1 )
Dicunt, quod in alterutro rerum statu illos sibi mors uindicet, istos uita defendat. quae cum dicant, qui unum in origine perditum, alterum in praedestinatione adfirmat electum, uide quo inproba persuasione declinet. quid enim aliud dicit, nisi quod adiutorio orationis neuter indigeat? nam iam praeordinatis ad uitam necessaria non erit, deputatis ad mortem prodesse non poterit. in isto superuacua, in illo infirma iudicabitur. beneficia supplicationis, qui in adquisitionis praedestinatione est, non requirit, qui uero in perditionis parte, non recipit. quodsi curam impendendam aestimat orationi, indubitanter intellegat [*]( 8 praetermitendum P estimat P 9 pulsare debere (re debe tnan. alt.) P 10 disperas P 12 plana P 14 incurrit P diabulus P 17 propinaturis scripsi, propinaturi P 21 discendit P 23 defendit P1 dicat P1, dicunt v 24 praedistinatione P 29 quia P adquisitionis praedestinatione scripsi, adquisitionis praedistinationes P, adquisitione praedestinationis v )
Legimus, inquiunt, ad Romanos: si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum, item: ei autem, qui operatur, merces non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam. addunt etiam: si autem gratia non ex operibus, [*]( 2] Marc. 14, 38. Luc. 21, 36. 5] Matth. 17, 20. 25] Rom. 4, 2. 27] Rom. 4, 4 sq. 31] Rom. 11, 6. ) [*]( 3 habemini P 4 fugire P 10 cummiacuerit P 12 depraehenditnr P 13 appereat P transfigurat P 20 reposcet scripsi, reposcit P 22 distruuntur P 27 mercis P 29 uero] autem r ) [*]( XXI. Fauat. ) [*]( 2 )
Uideamus si hoc ita esse rebus ipsis adprobare ualeamus. opera legis destrui legimus, cum Iudaeorum conprimit elationem dicens: ubi est, inquit, gloriatio tua? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. similiter et ad Galatas dicit: scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis [*]( 8] Iac. 2, 17 sq. 12J Iac. 2,26. 15] 2 Cor. 6,4 sq. 19] 1 Cor. 3, 8. 27] Rom. 3, 27. 30] Gal. 2, 16. ) [*]( 8 improbatur v 6 anteponet P 8 operibus sine P 16 pacientia P m 20 imperitis] et add. v doctis P1 23 gratia] gratiam P 26 distrni P 28 fidaei P 29 iustifari P1 30 galathas P )
Audi apostolum laborem eum gratia humili confessione miscentem: gratia autem dei sum id, quod sum, et gratia illius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia dei mecum. uide quomodo ad gratiae donum semper subiungit laboris [*]( 10] Gal. 6, 10. 11] 1 Cor. 15, 58. 151 Matth. 5, 16. 19] Act. 10, 34 sq. 26] 1 Cor. 15,10. ) [*]( a 1 perdem P corr. man. alt. 4 si P 6 subpraessit P dificultatem P 7 intelexeris P 11 fidaei P itaquae P 12 stote P uerba stote ot inmobiles bis habet P 15 omnibus om. v 16 opera uestra bona v 25 miscente P ) [*]( 2* )
Sed et alio loco dicit apostolus: castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. ecce beatus apostolus iam Christo adquisitus, iam uas electionis effectus nequaquam sub nomine praedestinationis et gratiae otio manus relaxat, sed cum dei beneficiis conatus suos iungit et dicit: castigo corpus meum et in seruitutem redigo. ecce iam partis dexterae miles est, et uide, quomodo periclitari metuit iam probatus, quomodo reprobari pertimescit electus. iam uictoriam in manibus habet et necdum arma deponit, iam perductus est ad triumphum et adhuc militiae pertimescit euentum. quae cum ita sint, perspice te non contra infirmam quamcumque personam, sed contra summi apostoli doctrinam armis impii erroris insurgere et Christo, qui intra eum loquitur, contradicere. dumque laboris seruitium et orandi causas adimis, ianuam salutis humano generi intercludere te agnosce et, dum Pelagii [*]( 15] 1 Cor. 9, 27. ) [*]( 2 recurrit v 3 inquid P 4 piae P 5 utrumquae P G gratia P U laboremquae P 8 singilatim P 11 unom pI altero scripsi, alto P, alio v 13 antistites P agustinus P 19 predistinationis P sed cum] secundum P 20 conatus uos P 21 dextrae r 29 dumquae P adimes P )
Sicut inter opera legis et fidei desidiae amicus et discretionis ignarus ab intellegentiae tramite deuiasti, ita inter duo gratiae tempora persuasionem tuam pessimum ducem secutus lucentem catholicae fidei regulam perdidisti. tempus gratiae, quo redempti sumus, merita hominum non expectauit, opera penitus non quaesiuit, sola deus fidei nostrae deuotione contentus fuit secundum illud apostoli: credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam, sicut et alio loco dicit: iustus autem ex fide mea uiuit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. iustum eum et ex fide uiuere asseruit, quia ei fidem et iustitiam quaerenti contulisse se meminit. sed dicendo: quod si subtraxerit se, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus. item ad Hebraeos: credere autem oportet accedentem ad deum, quia est, et inquirentibus se remunerator fit. quam bene et domini officium coniunxit et famuli dicendo: et inquirentibus se remunerator fit. sicut enim ad deum largitio remunerandi, ita ad hominem deuotio respicit inquirendi.
Sed dicis fidem ipsam non omnibus posse conpetere. non mirum si homini, ad quem denegas opera pertinere, etiam fidem studeas derogare, quam manifestum est inter opera [*]( 14] Gal. 3, 6. 15] Hebr. 10, 38. 21] Hebr. 11, 6., u ) [*]( 1 nescire fugire P manicheoram P pestiferain P 4 inquid P 5 et om. P 6 intra v 7 discribitur P 8 disidiae P -=-9 intellegentia & ramite P 12 paenitus P 13 fidaei P 15 dicit loco P 19 uoluntariis P 21 hebreos P 23 remurator P 25 largio P 27 possem P 29 deputari v )