De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
ludicate tandem atque eligite. Manichaei. quem sequi uultis : patrem ingenitum, filium unigenitum, spiritum sanct.um in patris et filii unitate communem. unum deum omnipotentem, incorruptibilem, inadibilem, incommutabilem, aeram. bonum. sanctum. clementem, iustum. qui non habet partes quia umis est. neque eius particula separari ab eo potest. quia inseparabilis est, neque aliquid eius inmutari potest. quia totus incommutabilis est. neque uel leuiter quodaellet eius substantiae corrumpi potest, quia totus incorruptibilis eet, qui uoluit, et facta sunt omnia. qunecumque sunt. quaecumque niuunt, quaecumque intellegunt — ipse enim summa substantia, summa uita. summa ueritas est — qui praecepit, et ordinata sunt omnia suis locis et tamporibus bona; qui rationalem creaturam omni ceterae creaturae praeficere dignatus est; qui ei per superbiam a suis legibus uoluntate lapsae et uisibilia sequenti misericorditer per suos ministros ac per so ipsum signis quibusdam uisibiliter et exemplis et praeceptis demonstratis. quibus consurgere ualeret atque ad aeternam uitam rensuaretur loqui dignatus est: quem praedicat catholica fides :