De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed non mirum, quod ita caeci estis, ut non posse ab omnipotente deo ista fieri putetis, cum etiam dicitis mundum uel omnia, quae facta sunt, non potuisse aliter deum facere nisi magna et miserabili necessitate et nisi esset materia, quae illum ad operationem mundi adiuuaret, ut inde posset partem suam liberare. eligite ergo nunc, quid sequi uelitis: deum minus potentem et infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae a materia, quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adiutus est, an deum omnipotentem, qui nulla necessitate, sed propria uoluntate et summa potestate dixit, et facta sunt, mandauit et creata sunt; qui uocat ea. quae ncn sunt, tamquam ea, quae sint.

Uos ergo homines, qui ista inpietate Manichaei estis decepti, fugite, festinate, dum licet, ne damnationem aeternam ab illo iusto iudice mereamini; paeniteat nos peccatorum uestrorum, si cupitis liberari, et nolite audire Manichaeos dicentes: non peccamus nos, hoc est animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. si enim ita est, quare nos terrent, ut eis credamus? non enim possunt dicere, quia infidelitas non est peccatum, cum scriptum sit: qui non credit, iam indicatus est.

Si ergo infidelitas peccatum est, et non peccat nisi gens tenebrarum, restat, ut ab omni peccato pars lucis inmunis inneniatur. omnes ergo ad regnum redeunt, quia ipsi non peccant, et nihil timendum est alicui animae, quia nihil peccat, et falsa sunt. quae Manichaeus dicit, succisiuam lucis partem, hoc est animas [*](5 cf. Mattli. 22, 30 6 I Cor. 15, 50 16 Psal. 32, 9 Gen. 1, 3 17 Boni. 4, 17 25 Ioh. 3, 18 ) [*](1 ftjno (u in o corr.) F 2 corpora P 3 naml An P 4 dns V 6 possidebit VF 7 ostisj esti V 8 mundum] nondum V 10 miserabile Fl mirabili V mirabile P matheria P 12 elegite V 13 necessitate P necessitate est V miseriae P ad materie P 15 an] ante V deum om. P necessitate P1 17 qui] quia V ea post tamquam om. VP 19 decepti om. P 20 lucet P damnationis P iuste P crrar®\' 21 iudicg V rneream impaeniteat (meream imp in ras.) P peccatorum uestrorum ponders(errare et pondere add. m. 2) F 22 liberare F1V 23 itaJ ista V 27 ergo] enim P 28 ut om. V 81 dixit V subsiciuā VP, [in marg. succidiua a m. 2) V )

972
peccatrices damnari ad custodiam globi, ut aliqua securitas diuinis regnis iri periculo constitutis tandem aliquando conparetur. necesse est ergo, ut aut pars lucis peccet aut pars tenebrarum. sed lti pars lucis peccat, deus peccat, quod nefas est dicere: si autem pars tenebrarum peccat, ipsa uocatur ad regnum per eum, qui dixit: non ueni uocare iustos sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. illa autem diuinitas de diuinitate et lux de lumine tenebrarum generi degene- rans in aeternum sociatur._

O detestandum mentis errorem talia credentium! uellem tamen. ut adtenderetis et uidere uelletis eum, quem naturaliter summum malum esse dicitis, non posse fieri, ut malus sit, quoniam si quicquid facit, sic facit. ut a natura sua recedere et aliter facere non possit, prorsus nibil peccat; si autem nihil peccat, nihil mali faciat et ideo, si nihil mali fecit, non est utique malus. restat itaque, ut pars dei, quae deus intellegitur, quam animam dicitis, sola sit rea omnium peccatorum et omnia illa, quae accusanda insanissime putatis. in deum uestrum refundatis. sed quid ueritas clamat ? corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum posse peccari; animam uero inrationaiem quidem peccare non posse. quia nec praecepta rationis potest accipere neque ad beatitudinem peruenire, sed in suo gradu seruare ordinem naturae, quem accepit; rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia praecepta percipere et recte factis ad aeternam beatitudinem peruenire, si hoc peccando noluerit. iuste ad inferiora damnari, quia inter ipsam et deum non separat nisi uoluntas praua.

Legite. Manichaei, et omni uigilantia ista discutite et magis magisque legite atque discutite, sed animo aequo. non animo inimico. legite illud adtendentes, quia erit uobis in futuro iudicio ista scriptura testis, si agnoscentes uera. esse, quae dicta sunt, ad sinum matris ecclesiae catholicae, quae sola ueritatem docet, omni cursu non festinaueritis. [*]( 6 Matth. 9, 13 ) [*]( 1 custodiands (å corr. cx e) F cubtodieuda VP 2 cūpareretur P. 3 aut pr. om. P 6 non] non ertim P 7 illae P 8 degerans V 10 detestandam P 11 uelitis V J2 posstl P 13 a| an P 15 male. (bis) P faciat] facit VP fecit| facit PV 19 exanime est| ex anima ēe F 20 peccari om. P inrationalē (le s. l. add m. 2) F irrationa*»lem (bi er.) V 23 facturu F facturum VP 25 peccandtt P 26 ipsa V P parua V 28 mequo F 29 quia eritj querit P 30 testes P 31 docet) decet V )

973

ludicate tandem atque eligite. Manichaei. quem sequi uultis : patrem ingenitum, filium unigenitum, spiritum sanct.um in patris et filii unitate communem. unum deum omnipotentem, incorruptibilem, inadibilem, incommutabilem, aeram. bonum. sanctum. clementem, iustum. qui non habet partes quia umis est. neque eius particula separari ab eo potest. quia inseparabilis est, neque aliquid eius inmutari potest. quia totus incommutabilis est. neque uel leuiter quodaellet eius substantiae corrumpi potest, quia totus incorruptibilis eet, qui uoluit, et facta sunt omnia. qunecumque sunt. quaecumque niuunt, quaecumque intellegunt — ipse enim summa substantia, summa uita. summa ueritas est — qui praecepit, et ordinata sunt omnia suis locis et tamporibus bona; qui rationalem creaturam omni ceterae creaturae praeficere dignatus est; qui ei per superbiam a suis legibus uoluntate lapsae et uisibilia sequenti misericorditer per suos ministros ac per so ipsum signis quibusdam uisibiliter et exemplis et praeceptis demonstratis. quibus consurgere ualeret atque ad aeternam uitam rensuaretur loqui dignatus est: quem praedicat catholica fides :

an illum deum, qui falso dicitur incorruptus, quia. postea inuenitur malo necessitati» obpressus; timidum, quia inminente labe ac uastitate conpulsus ad bellum est ; ignorantiae plenum. si suae parti quid contingere posset, uidere non potuit; crudelem, si praeuidit miseriam futuram. partis suae et qui cum ea securus posset quiescere. tamen eam misit ad miserabilem pugnam; malum, si cum sibi fieri a mali natura nihil posset. tamen conatus est eam ipse delere: temerarium, qui ausus est congredi cum ea. a qua eius pars et captiua teneretur et in sempiternum macularetur; conmutabilem, quia iam ex parte mutatus est; corruptibilem. quia iam ex parte corruptus est; ex parte meretricantem, ex parte mentientem. ex parte blasphemantem. scelera omnia ex parte facientem. quia his omnibus ex parte conmixtus est; lugentem, uelo luctuoso tectum: subiacentem daemoniis ut lutum figulo et usque ad turpem personam necessitate pordncium, ut in pueros et uirgines transfiguratus daemonum libidinem accenderet: quem [*]( I atquej aut VP elegite VP legite F õ qui) quia P 7 immutare P 10 ipsaei F ibsae P 11 praecepit F 14 eij et P eique (quf m 2)F uoiuptateP lapsae] lapsa est F 17 ualere V 19 deam om. P falsa Y 20 mala V P tumidum P 22 contigere P 23 praeuidut P 25 si| se V est um. P 26 ipsae P quij quia V quiahusus P ea] eam P 28 conmutabiIeml contumabilS P 29 ex partem & ricantera V 82 luctuose V uelut P luctum V 33 ad om. P 34 uirgines) in uirgines V libidine FVP accendere (8 in et corr. est) F )

974
praedicat Manicbaens. ant certe, si potest, neget conscientia uestra teste uobis uero deo aeterno, qui omnes indicaturus est, unum istorum uobis ipsis negate.

Si autem uera sunt, quae dicimus, tandem respicite, tandem uidete, in qua estis morte constituti. humiles estote, si optatis liberari, et nolite superbe et inpie dicere nos ipsos esse deum omnipotentem hoc enim dicitis, cum animas uestras partes eius esse adseueratis ; non enim deus in parte maior, in parte minor est. sed potius dicite uobis: deus incommutabilis est, nos commutabiles sumus: deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris corrumpimur; deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur; deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam peruenire conamur; deus ipsa aeterna et beata uita est, nos peccatis nostris, miseri sumus et optamus fleri beati: non ergo sumus pars substantiae eius. si enim eius partes estis et haec tanta patimini, restat, ut et ipse iam ex parte. haec omnia patiatur et amplius pati potuerit, quod eius contigit parti. nisi per uestram miseriam sibi prouideret. uidete nos ergo quid estis. si partes estis eius, deus estis, si geniti ab illo estis, similiter deus estis: quid tanta peccatorum corruptione turpamini? si autem facti ab illo estis, hoc confitemini, et non iam eritis Manichaei.

. 49. Manichaeus enim duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam: bonam quae fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. si autem nos deus fecit, non inuenit Manichaeus, unde nos deus fecerit. si enim de se ipso uos fecit, hoc estis quod ipse. non ergo debeatis tanta peccatorum corruptione turpari, sicut iam dictum est. si autem de alieno uos fecit, non ad illum pertinetis, quia sic uos fecit quomodo mundum. si autem nec de se ipso nec de alieno uos fecit, sed tantum omnipotentia sua uoluit, et facti estis, hoc dicite Manichaeo et renuntiate eius errori. sic enim decet omnipotentem facere, quae uoluerit, sicut catholica dicit: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. dicite uobis: non sumus partes eius, sed sumus opera eius. dicite uobis: si deus necessitate passus est et euadere aliter non potuit nisi partis suae pateretur detrimentum, quis aliquando poterit de talibus necessitatibus liberari? aut quis erit, qui protegat deum non ualentem se ipsum protegere ? aut quando ttle de hac necessitate [*](31 Psal. 32, 9 ) [*](1 negat V 2 uero uobis P 4 recipite t 5 obtatis VP 6 dicaere P ipsos uos P 8 pr. partem V 11 cormmpim\' V inquoinquinabilis V quoinquinamur V 12 ipse P sapientia V 14 non] nos V 17 contingit P 19 dS est seieniti P 22 enim} autem P 26 debebatis 1* 28 sicj si VP 31 dixitF 36protegatdeo TT 37 uolente FP protegeret 1J )

975
captiuitatis poterit liberare, qui me in integris regnis custodire non potuit? non enim peccantem me inde dimisit, sed ad peccata ipsa me misit. aut quando mihi in alienis miserabiliter constituto prodesse poterit, qui, ut sibi prodesset, me ad tantam perniciem dedit, ne pugnaret? si incorruptibilis est ipse deus, quid ei factura erat illa mali natura, si nollet cum illa pugnare, ne nunc sic ego cruciarer ? aut quae ista iniustitia, ut ad globum damner, cum, ille ut modo aliquantulum securus sit, ego hic tanta sustineam? certe quoniam et ego hoc sum quod ipse, quoniam pars eius sum, nullo in regnis eius insignibus indigenti aut infimo constituto uicibus istam miseriam patiamur, ut et ego aliquantulum requiescam et regna illa sine periculo possint esse pacata. quamquam timendum sit, ne ista natura mali nec in globo ipso inclusa custodiri possit. si enim incorrupta regna corrupit et inuiolatam dei substantiam uiolauit, quomodo pars illa lucis, hoc est- animae peccatrices, quae uitiatae globo custodiendo infiguntur infirmae ac debiles, quomodo non absorbentur ab ea, ut iterum regna illa diuina nullo iam ualente obsistere tota conturbet t quis enim iam audeat procedere ad bellum, quando cum illa parte, quae processerat, tam inique actum est, -ut eius requie nulla sui ciues ad sempiternam globi custodiam damnarentur? aut si non potest perrumpere globum, ut ad lucidum illud tectorium damnatarum animarum perueniat, quid opus est eam contegi diuinorum damnatione membrorum? si autem potest perrumpere globum, quis ei resistet saucius, qui integros sauciauit? absit tam gra is et tam abominanda blasphemia. nolite istam iniquitatem ad aures uestras admittere; nolite tali negotio mortifero uos inplicare. fugite Manichaeum et ad ueritatis catholicae ubera toto desiderio conuolate. [*](ad 2 f; & peccata F a peccata V 3 ipse V 5 ne] non FYP 6 mala. P nec V 8 ut s. I. F 12 pacataJ peccata P 13 mali natura P 14 inuiolata deus V substantia P 15 uiolauit. cetera desunt in FV 16 uititae P 17 obsorbentur P 20 actum est] hauctum est P pro cius requie Maur. nulla scripsi : nulli PM, om. Maur. ciuis PM 22 illti P 23 contigi P antem1 enim P 24 resistet] resistit et P resistit At que P 26 admitere P 27 catolicae P 28 hubera P. Explicit tractatus bl Aug. epl contra Manicheos fol. 30 M ) [*](XXV. Amer. lect. 6 (pan 8;. ) [*](62)