De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Nos enim credimus, ut in euangelio scriptum est, quia Christus uoluit pati, et. quando uoluit, passus est; non enim quando uoluerunt Iudaei passionem ipsam fecerunt. uolebant quidem tenere eam et occidere et secundum uoluntatem suam iam perfecerant scelus, quod conabantur, et iam rei erant inmanissimi peccati, quia uolebant, etiamsi nihil fecissent; tamen ille, qui potestatem. habuit. ponendi animam suam, quando uoluit eos facere permisit, qui legionibus angelorum potuit iubere, ut Iudaei perirent. uel uno uerbo suo omnes interimere.