De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed dicunt: quare ergo negauit matrem suam, quando ei dixit: quid mihi et tibi, mulier et quando, cum ei nuntiatum esset, quod eum uellet uidere, respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? ac eos potius in hunc adfectum conputauit, qui facerent uoluntatem patris eius, quia exemplo suo iam docebat negandos esse terrenos parentes propter deum. opera enim diuina facienti terrenus adfectus obstrepere non debebat. nam si propterea non habebat matrem, quia negauit matrem, nec Petrus et ceteri apostoli habebant patres, quia monuit eos dicens: et patrem ne uocaueritis uobis super terram; unus enim est pater uester, qui in caelis est. quod ergo eos monuit de patre terreno, hoc de matre prior fecit. hoc ergo dicimus sapientiam dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed misericorditer ad hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, sicut apostolus dicit, mediator dei et hominum homo Iesus Christus. non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui dixit: ego sum ueritas, quando cicatrices uulnerum suorum, ut etiam manu tangeret, praebuit. quomodo enim huic in aliquo securi fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? absit talis blasphemia nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc audent adserere aut credere ; sed euigilent aliquando et intellegant. quam nefaria peruersitate ista credantur.