De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur ot coloribus diuersis inficitur. et quo pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum et uirginum parent contrariis potestatibus, quae in caelis degunt quaeque igneam habent naturam atque ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam altissima illa uirtus, quae in naui uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida quaeque in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero uirginum. hac uero mutatione et diuersitate personarum diuinarum ac pulcherrimarum humidae frigidaeque stirpis principes masculi seu feminae soluuntur atque id, quod in ipsis est uitale, fugit: quod uero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora et cunctis terrae generibus admiscetur.