De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Certe ergo a nullo umquam concuti uel moueri potuerunt regna dei Manichaei. si enim potuerunt, mentitus est dicendo non posse regna illa ab aliquo concuti. et si concussa sunt necessitate aut timore, non erit deus, qui sic concuti potuit. nam uidemus deum Manichaei secundum eundem Manichaeum malo necessitatis pressam, cum labes ac uastitas aduersus saecula eius inpenderet aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse, ut uel hoc modo quietem lucis incolis conpararet. ipsa uero pars eius, hoc est de lumine lumen, de bono bonum, de sancto sanctum, de aeterno aeternum, de deo deus, de omnipotente omnipotens, corrupta sit, mortificata sit, conmixta sit per omnia mundi corpora a summo usque ad imum, a caelo usque ad stercora, ut et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores habeant in se obpressum deum, qui liberari forte non possit. dicit enim in fine ipsius epistulae, unde unum capitulum iam posuimus, ipsam dei partem, quae conmixta est, non totam. posse reuocari ad pristinam libertatem.