De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

1. EUODII DE FIDE CONTRA MANICHAEOS.

Unus deus pater et filius et spiritus sanctus, inuisibilis, inconprehensibilis, inenarrabilis, inuiolabilis. incoinquinabilis, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. ipse lumen uerum, uita et ueritas, bonus, summus et quaecumque de illo Lumanus sermo poterit enuntiare: quae tamen ab eo dantur, ut aliquo modo dici possint. ex quo omnia, per quem omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; et omnia per ipsum et in ipso creata sunt, sicut in utroque testamento humilibus et pie quaerentibus manifestatur. ipsi gloria in saecula saeculorum amen.

Huic Manichaeus aduersarium esse dicit nescio quem gentis principem tenebrarum, quem etiam adserit ingenitum nec habere auctorem, a quo creatus sit. et utique si ingenitus et non creatus est, per se ipsum est inmortalis. et si per se inmortalis est, non erit deus, qui habeat solus iumόrtalitatem, et erit iam mendax apostolus, qui dicit de deo, quod solus habeat inmortalitatem. sed quia apostolus mendax non est, deus solus habet inmortalitatem. et ideo solus potestetanimisetquibus uult corporibus praestare inmortalitatem.

Falsum est ergo, quod Manichaeus adserit nescio quam mali naturam cum principe suo non habere auctorem, sed esse ingenitam. deinde si ingenitus deus, ingenita etiam nunc gens tenebrarum, non erit contrarium ingenitum et ingenitum, uidens et uidens, regnans et regnans, uiuens et ninons, aeternum et aeternum. et si contrarium est bono malum, ex aliqua ergo parte discordabit bonum a malo; ex multa uero coniunctum et concordans erit et non iam [*](3 cf. I Tim. 6, 16 5 cf. Col. 1, 16 18 cf. I Tim. 6, 16 ) [*](1 EXPLIOIT IN DNO - XPO FILIO DI TRACTATVS AVEELI AVGVSTINIDE FIDE CATOLICA. INCIPIT ADVERSVS MANICHEOS. VTKV EIVSDEM. VTRV SCI EVVODII IGNORATVR (oZ. 126x V fol. 88* P Incipit tractatos. Coutra Mauicheos fol. 25 M inscr. o.n. F 3 et incomprehensibilia et jnenarrabilis P 4 inquoinquinabilia Vet quoitlquinabilis P qui quia P 5 inbaccessibilem P 6 sumus V 7 otherit P 10 hutroque P 13 aduersarium (sar 8.l. am. 2) V ientis P 14 abere P 15 hauctorem P utique) utque P 18 quodJ qui V 21 quam quod FP 22 haberet (t in raa.) V aberet P sed] sa (& in ras.) YP 26 bon im PM malo VMP malo F discordatiit F 27 iam non M )

952
erit merum malum habendo tanta communia bona cum deo. si uero dicunt: ingenitum est in suo, nihil dicunt. nam ingenitum et ingenitum, aeternum et aeternum. in quantum ingenita et aeterna sunt, numquam erant contraria. num enim quia imperator in saa potestate magnus est et mediastinus in operatione sua contemptibilis eet, ideo mediastinus non erit homo, quia homo eat imperator?

Sed si quisquam quaerit, quid sit malum, audiat apostolum dicentem: radix omnium malorum est cupiditas; quam quidam adpetentes a fide aberrauerunt et inseruerunt se doloribus multis.