Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Ascendit autem deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco, in quo locutus est cum eo, titulum lapideum. et libauit super eum libamen et infudit super illum oleum et uocauit Iacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic deus, Bethel. iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est P sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit: non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam dis libare lapidibus.
Quod duodecim filii computantur Israhel et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt in Mesopotamia, cum Beniamin postea longe natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlem. [*]( 4 Gen. 36, 13—15 18 Gen. 36, 26 ) [*](1 cap. LXXXIII M XCVII T XCVIIII P C o; om. G 2 utrum - iacob om. P secundo] Ydo MlV iterum v oleo] in eo MV; oa. P oleo lapidem v superfuderit P secundo] Ydo Mav iterum Po 3 sit] si P 7 infudit] fudit Pv 8 loci] loci illius a 9 illic] om. v 11 labauit P lapidi libauit] lap. lib. iacob T 12 idolatriae PT 13 diis PT2v labare V 14 cap. LXXXITII M XCVIII T C P CI c; om. G 15 questionum P computantur Pv 16 Beniamin] benia P sinecdoce P synecdoc T sinecdoche v ex] in Pv 18 flli V hi] hii PF 19 messopotamia P\' 20 ueniamin V longe postea PTv 21 bethleem Tv ) [*]( vnn. ) [*]( 22 )
Expositio.
Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. [*]( 8 I Cor. 15, 5 12 Io. 6, 70 18 Io. 13, 18 27 Gen. 34, 8 ) [*]( 3 sinecdoche P sinodochen v 4 quod] quo T 5 apostolus Tl iam (non om.) P 7 et] hoc et v numeri] om. v 10 non] non non (prius non del. m. I) V possent Pv 11 lucntionis P locupletionis v 15 eleguntur T eligunt v 16 traditionem] I electione add. P1 in mg. 18 illut MV 22 sinecdochen (h add. m. 2) P sinedochen v melioresque Pl 24 est om. P1 25 sichem P loqui] liquo P* 26 erant] er Pl )
Et noluit consolari dicens: quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?
[ITEM DE INFERNO. EX LIBRO QVAESTIONVM NVMERORVM.Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt [*]( 101\' ) eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter- 0 [*]( 3 Gen. 27, 9 9 Gen. 35, 26 14 Gen. 37, 35 23 Num. 16, 33 ) [*]( 1 enim] ergo Pv sinedochen Pv 2 fratris Pl 4 inde mihi PTx haedos T simul enim] sicut etiam T 7 fuerunt P 9 hi] ibi P fiU. P 10 mesopotamiam T 11 cap. XCVIIII T CI P CII v; om. G 12 mali] ubi mali Givan etiam] an et P manent Gv 13 quaestionum] q. t. CXXVI P q. t. CXX Gv 15 solent Gl 16 illic T1 17 si] sic GlP 18 mali quomodo] aliquo modo Gv isti P se* (d ras.) T lugente P 19 uelle om. GPv discendere GP infernis T credidit GST 22 quae inclusi desunt in GMPVv 22 numerorum scripsi: numeri T ) [*]( 22* )
[*]( 101b ) Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam [*]( 12 II Petro 2, 4 15 cf. Epb. 2, 2 18 (et 24) Ps. 85, 13 ) [*]( b 2 oariae T 11 (et 24) scribtura T 30 mortalitas (in add. m. 2) T 31 et incorruptio (et in a m. 2 in ras.) T )
Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire. [*]( 10 Rom. 8,10 24 Ps. 15, 10 et Act 2, 27 26 Ps. 85,13 ) [*]( 3 et mortalitas a: om. T 6 qua (i add. tn. 2) T 18 eunt az erunt T 23 conitiente T 32 fuissent (n expunxit m. 2) T )
Numquid inuenimus hominem talem, qui habeat spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum tamen legimus spiritum sanctum.
Quod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine [*]( 3 Ps. 85, 13 7 Gen. 41, 38 10 Gen. 1, 2 11 Gen. 6, 3 16 cf. Gen. 46, 15 ) [*]( 4 cap. C T Cn P CIII v; om. G 7 qui. (d eras.) T 8 insunuator (o in u corr. m. 2) T 9 dei (spiritus om.) Pv 10 aquas PTv 13 pharao] parco P1 de] ad v at P 15 cap. CI T Cin P Cllll v; om. G 16 sit] est P 19 quid] quod T 20 respondea.tur (n ras.) P 22 significande locntionis v 23 iplQ P1 qua] quo PTV 24 totum] tantum v )
Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra [*]( 6 (et 9) Gen. 47, 29 12 cf. GeD. 24, 2 19 Ps. 24, 10 21 Gen. 24, 49 ) [*]( 1 alienamus v 2 eius om. v 5 cap. CII T CIIII P CV v; om. G 6 manum] manum tuam P femore meo v 7 facias P 11 facie.s T 12 constrinxerat] constrinxit T 14 utroque P 15 pendenda] petenda P appetenda v 16 quqcumque Pv legitur Ppr. 17 misericordiam et iustitiam P 20 sunt] sit P 23 in me] om. P" 24 tanto] a tanto T )
Videndum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: appositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: appositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exsultantium? huic populo apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo temtationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam. [*]( 6 (et 9) Gen. 49, 33 18 Heb. 12, 22 24 Eccli. 11, 28 ) [*]( 1 sepelientur P iniquorum MV: inimicorum PTv 2 libidinem MV delacerata adsummautur P 3 integra P glorioea P 5 cap. CIII T CV P CYI v; om. G 6 quid] qd P 7 quaestionum] q. de (de om. P) genesi PTv 8 dicunt] dicant МPV 12 prnmptn P promptum T 21 opponuntur P deo] om. МV; dm P1 22 iam] om. v temtatiouum] temptantium P )
Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata; de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter [*](4 cf. Gen. 50, 3 7 cf. Ex. 34, 28 m Reg. 19, 8 Matth. 4, 2 10 Ion. 3, 4 26 Rom. 4, 25 ) [*](1 cap. CVI P CVII Gv; deest in T 2 quaest. de genesi] supra wripto v 5 significat M aliquid] aliquam v paenitentiam v 7 moyses v 9 niniuitis v 10 nineuae MV niniue v 11 humiliationi] humiliati v 12 paenitentia v 16 exiens] exiens cum eis M 20 nineuae MV niniue v 21 interpraetum M 25 intellegerentur] legerentur M abolirique MV 26 qui] om. M )
Et fecit luctum patri suo septem dies. nescie utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: [*]( 4 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 2 sqq. 19 Gen. 50, 10 ) [*]( 4 primum v 6 numerum v 7 triduo (0 ex u çorr. m. 5) M 8 commemorari v 18 quae tanto] quae quanto v 14 tanta] tanto v 16 cap. CIIII T CVII P UVIU v, om. G 17 quod GMPTV; cf. Sonsch l. c. p. 269 sqq.: quem v 18 quaestionum de genesij om. PTv 19 dies] diebus P 20 alicuiul T 21 nouendial] nouendialia T nouem dies Pv appellatur v 22 hac] ** hac T hanc P 23 suis] om. T 24 septimus] septem v 25 habent v )
In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? [*]( 1 Eccli. 22,12 5 cf. Gen. 50, 3 9 (et 12) Ex. 4, 24 et 25 ) [*]( 2 aeptinarius V 4 exibetur P 5 aegypti P 6 dies PTv 7 binc-exodi om. T iam] etiam Gv capitula XIII] espito XVI P1 sunt] om. Gv 8 cap. CV T CVIII P CYIUI si om. G 10 ex] ex odem (stc) P 14 assumpta P 15 procedit P* 17 deeiit] stetit v 19 mosen T 20 quaerebat] P1 in mg.; colebftt P1v 21 comitata P1 23 ob] ab P1 25 aanxiro (eorr. m. 2) v sęaeritate (<j a m. 2) V )
Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut causam. infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret [*]( 5 (et 7) Ex. 7, 3 ) [*]( 2 magnum Pv 3 sacramentum Pv 4 cap. CVI T CVIIII P CX v; om. G 5 id MV: eo OPTv 6 pharaoni P\' ex] item (idem P1) ex P\'Тv exodi (om. de) PTv 10 induratio Pv cordis] cor T 11 dei] om. v 13 bonis] bonos v quo. (s raa.) P bonus (u in o corr. m. 2) P 14 cordia] cordibus v quali corde v 15 iuolebit V* 16 ea tamen (a ta a m. 2 m ras.) PT uoluntate] qualitate FT ut] et v moueaturilluc om. T1 18 ut] om. T 22 et] om. T patientia] poeniteotia v 23 impietate y )
Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: „absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde [*]( 18 (et 22) Ex. 7, 12 ) [*]( 2 sed — resistebat] om. MV 8 qu.& (i eras.) T corda P iniusta P\'T: iniuste v iusta MPlV 4 sed euidenter add. P* in mg. iusta] om. P 6 commitatur P aliter-aliter] alter-alter T 8 propositio in alicuius] propositionali ouiuB T 9 ueniunt] fiunt Pv 11 inuenirent P\' preterita. T 13 indurabo] inindurabo T 15 cap. CYII T ex P CXI v, om. G 16 absorbit P 19 (et 20) dracho MY; sic semper 20 fantastica P fastastica T ficmenta P obsorbuisse v 24 nomina T )
Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam; et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere; sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.
Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius, et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua [*](6 Bx. 8, 7 20 Ex. 8, 16 ) [*]( 1 cap. CVIII T CXI P CXII v, om. G 2 potuerunt OPTv sanguine P\' 3 conuertere P ubique PVv: utique T erat] fuerat v 4 quaestionum] om. Y 6 ueneficis P 8 et] om. P1v 9 uerterent P1 10 ubi GM2PTv: ibbi M1 V 12 aurire P 14 potuerant P1V 17 cap. CVini T CXII P CXni 0; om. O 18 ex eodem—exodi om. T 21 ingratum (ua add. m. S) T 23 fuesse P cordis pharaonis] om. v cordis] cardis V 24 etiam] etiam et T patientiam] patiendam P1)
Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione - et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut [*]( 1 Ps. 24, 10 4 (et 7) Ex. 9, 16 11 Bom. 9, 22 et 23 17 Ps. 58, 11 ) [*]( 1 possit Pv 3 cap. CXIII P CXIIII v; om. G T 4 propter hoc—quaestionum] Item de eadem re T propter-inquit om. Gv propter P: pro MV inquit om. P1 excitaoi te GPtJ: excitauit lilY qui (i ex e corr. m. 8 in V) MY: ut GP" 6 quaestionum] q. exodi t. XXXI OPv 8 nuntietur v 10 in om. P1 perdifficile v perdifioile P ubij ibi P\'T 11 ostendere Ü P 18 uae T futurus P 14 praescierat PTv perditionem T 16 suae om. v 18 in inimiois T: inimicis F inimicoe v inter inimicos P 19 meos Pv uti] nt i. (n rcu.) P humanam om. T 20 perfert} fert T 21 scit] scit eos PTv 22 eEercitationem] excitationem P )
Dixit deus ad Mosen: intra ad Pharaonem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit: ego enim ingrauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat deus cuiusquam malitiam. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei opstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est: "patiens in eum fui" dicitur: grauaui cor eius.
Et non est relicta lucusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit [*]( 5 (et 7) Ex. 10, 1 19 (et 21) Ex. 10, 19 sq. ) [*]( 1 dd] domini T utique misericordiae v 3 exitus (om. et) P* 4 eap. CXini P CXV "j om. GT 5 Item - exodi] item de eadem re T de eo] om. GPo 7 dena] dominos GPTv mojsen Pv 8 gntiaui] graui T 9 Buperueniant (eQ add. m. 2) P ita dicit—super eoe] OWl. T\' 10 ingrauauit T* grauaui PfJ 12 malitiam Y: malitia PTv si] aic T 14 auferem P1 ut] sed ut v 16 obatinatior PTv malos animos P malis animis v 16 fai] OWl. v grauaui] graui T cor om. T 18 cap. CXV P CXVI "j om. GT 19 Et non - ezodi] Item de eadem re T (rt 21) locuta Pv )
Deus ad Mosen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisquam exemplum sumendum putare debet ad expoliandum isto modo proximum. hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse.
. Dixit autem dominus ad Mosen: non exaudiet nos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta [*]( 8 Ex. 11, 1 et 2 19 (et 21) Ex. 11, 9 ) [*]( 1 locastaB P" 2 ille v fiebat] faciebat MV obstinatio MPT obatinatior v 5 cap. CX T CXVI P CXVII v ; om. (J 6 quod] quomodo intellegenda quod P1 tollendo] hebrei tollendo P* in mg. fecerunt P1 8 deus Y: dixit dominue PTv mojseo P" 9 proximo] proximo suo v 11 quieque PTv sumendum exemplum PT" expoliendum v 12 enim] s v 18 quid] quod T quemque] quemquam V furtum] futurum P 14 iuuenti V iubente Pv 15 occidi iussit v 16 occidat] occidit v 18 cap. CXI T CXYIIP CXVIIIc; om. G 19 pharaonis (nia dd. m. 3) P ut— signa om. P 21 moysen Pv 22 multiplicentur P" )
Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeternalem - quod graece dicitur αἰὠνιον — non sic accipiendum. est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est quod iste significat dies: uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quamquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur, quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Hiericho circuiret arca — aliud cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur obseruationis, siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res, quae his significantur, aeternae intellegantur. [*]( 7 (et 9) Ex. 12, 14 20 cf. loa. 6, 3sq. ) [*]( 2 multiplicentur T 3 ipsi discritionS P 5 patientiam Pv . abutentts] abeuntis P 6 cap. CXII T CXVIII P CXVIIU v; om. 0 8 ex] et ex P 11 aeonion PTv eooion MV 14 dicemus P sillabus P 15 aeterna V 16 scriptum appellare » appellari P scriptura] om. T 17 soltmniter ,Pv quem] qaq a habeantur v 20 cum] eum T 21 obaeruationes P1 23 aut] ut Pl 26 ut] om. T_ )