Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

LXXIL. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENES!. SCIEBAM, INQVIT, QVOD CONSTITVIT FILIIS SVIS POST SE CVSTODIRE VIAS DOMINI.

Sciebam enim quia constituit filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere [*]( 12 Hor. Epist. I, 10, 41 21 (et 24) Gen. 18, 19 ) [*]( 2 utrum - dicta sit om. T1 saeculum] sam T1 3 aeon libri et] est Po 4 sit] 5 v aeonion TV aeon iusta: Pv tamquam] quam Pv 5 possit Pv 8 seripturarum] sub scripturarum v appellant v 11 oratius libri 12 nesciat v 15 locutiones essent v 20 cap. LXXXV T LXXXVII P LXXXVIII Gv 21 quaestionum de genesi om. T 22 quod] quia v post se] posse P 24 constituet T (ct. ϭuντύξει LXX) 25 et] om. T; ut v custodiant v )

329
iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.

LXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DESCENDENS VIDEBO, 81 SECVNDVM CL AMOREM VENIENTEM AD ME CONSVHMANTVR; SI AVTEM NON, VT SCIAM.

Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: „uideam, si non tibi facio" aut "uideamus, si non facio illi", et „si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor utrum non possim. quod cum minando, non ignorando dicitur, irati apparet affectus : sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam. [*]( 7 (et 10) Gen. 18, 21 ) [*]( 1 institiam et] et iustitiam P 2 loqautns V 4 proemia V 6 cap. LXXXVI T LXXXVIII P LXXXVIIII v; om. G 8 oenientium Pv 9 (et 11) consumantur Pv non om. P 11 ijnorum] suorum P 12 ut om. v 16 minanter] minantur P 17 uideam V; uideamus PTv 18 illi facio PTv 19 possem T cum minando] comminando P 21 cadet P autem] om. P 22 ct bumanae] ut b. T 22 infirmitate P )

330

LXXIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. NON PERDAM, SI INVENERO DECEM IVSTOS.

Quaeri solet utrum, quod de Sodomis dixit deus non se perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur, uerum tamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis reddere impiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, parcam uniuersae ciuitati, tamquam diceret: "certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum impiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco", hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est apud Hieremian, ubi ait: circuite uias Hierusalem et uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite, si inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: "inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inueniri. [*]( 2 (et 16) Gen. 18, 82 22 Hier. 5, 1 ) [*]( 1 cap. LXXXVII T LXXXVIIII P XC c; om. O 4 sodomiws (ti eras.) T 5 decim P 6 sententiaJ sentia T an de] ante T 9 omni] omnibus MV 10 sic] si I* 12 innenire P1 inueri T exagerationem T 14 ne] nec PWVv cum illis] humiles v perdere T\' possit P 18 pios] Hpios (in eras.) T 19 et separatis om. v 20 si ibi] sibi PT 21 possunt P1v inuenire P* 22 hieremiam PTVH circflite P 23 quaeritae T 26 aggerandum T\' 27 inuenire P\' )

331

LXXV. DE LOTH FILIAS ANIMO TVRBATO CIVIBVS OFFERENTE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quod ait Sodomitis Loth: sunt mihi filiae duae, quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos; utimini illis quomodo placuerit uobis. ne faciatis tantum in uiros istos iniquum, quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Loth, non consilio- tribuendum sit quia hoc di- xerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.

LXXVI. QVOD AIT DEVS AD ABIMELECH: PEPERCI TIBI, NE PEC- CARES IN ME. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE OENESI.

Quod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est et notandum in deum peccari, quando talia committuntur, [*]( 4 Gen. 19, 8 17 (et 19) Gen. 20, 6 ) [*]( 1 cap. LXXXVIII T XC P XCI v; om. G 2 lot T offenot P 4 duae filiae PTfJ 5 nondum] non Pv illos (o in a corr. m. 1) T 6 tantum in uiroi istos ne faciatis PTv 9 unittuda P 10 quorumque] quorumcmn T quorum v faciam P 12 pertarbatione Pv dixit T 13 et om. v amittitur P 14 autem om. v perturbatione P 15 mente P mala P imitenda P est om. T 16 cap. LXXXVIIII T XCI P XCIl t; om. G 17 ad om. v 19 deus] diii P1 abimalech (om. ad) a Salam v et om. Pv 20 ut non] ne Pv monuit v 21 sororem] soror est T auertendum P 22 peccare Pv )

332
quae putant homines leuiter habenda tamquam in carne peccata. quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat deus, tamquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caueatur.

-LXXVII._. TEMTAVIT DEVS ABRAHAM, QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM IACOBO DICENTI: DEVS NEMINEM TEMTAT. EX EO- DEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Et temtauit deus Abraham. quaeri solet quomodo hoc uerum sit, cum dicat in epistola sua Iacobus, quod deus neminem temtet, nisi quia locutione scripturarum solet dici "temtat" pro eo quod est "probat". temtatio uero illa, de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato implicatur. unde apostolus dicit: ne forte temtauerit uos is qui temtat. nam et ab illo scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. etiam hoc ergo genere locutionis ut sciat dictum est, ac si diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant. [*](2 Gen. 20, 7 7 (et 10) GeD. 22, 1 8 lac. 1, 13 15 I ThesB. 3, 5 16 Dent. 13, 3 ) [*]( 4 futuram P1 admonendam v 6 cap. XC T XCII P XCin v; om. G 8 dicente Pv deus] deus enim v 11 epistola PTv 12 neminem] nemina T temptat v tep P 13 uero] uera P de] die de v 14 nisi qua. (m eras.) M n. quia T nisi v 15 temptauerint v 16 is] his P isti v qui temtat] q. temptant v ab illo] alibi GST 18 loquutionie V 20 exprimento P idem P innotescunt v )

333

LXXVIII. DE SIMILI LOCVTIONE, QVA DICTVM EST: NVNO COGNOVI QVOD TIMEAS DEVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE QVNESI.

Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quicquam; modo enim cognoni quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur. hoc est enim: nunc cognoui quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidentius apparet ubi dicitur: et uocauit Abraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in montem dominus apparuit. uidit pro eo quod est apparuit", hoc est uidit pro eo quod est „uideri fecit ̔̔significat • per efficientem id quod efficitur; sicut frigus pigrum, quod pigros facit.

LXXVIIII. DE IVRATIONE SERVI ABRAHAE SVPER FEMVB EIVS. EX EODEM LIBRO QV AESTIONVM DE GENESI.

Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat super eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet imperitos mouere non attendentes magnam ipsam de Christo extitisse prophetiam, quod [*]( 2 (et 5) Gen. 22,12 11 Gen. 22, 14 18 cf. Gen. 24, 3 ) [*]( 1 eap. XCI T XCIII P XCIIII v; om. G 2 simile P nunc om. T 3 quaest. de geneai om. PT 5 manus PTv 6 neque] ne 17 facies P 7 ta] tum Pv 10 locationis om. Pv 13 montem MV: monte GPTv apparuii-quod est om. v 14 uideri] uidere Pv significans GPTv 15 id] id 6 v 17 cap. XIIC T xcmi P XCV v; om. G 19 qaaest. de genesi om. GPT 20 quod Abraham - p. 334, 6 ex eodem libro om. MV ponet G\'v ponit T\' 21 faemore T adiuret Gh) 22 terrae dominum I T 23 ipsam T: istam GPv eztetisse P prophetam (i add. m. 2) T )

334
ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.