Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Si ergo quaeritur cur deus temtari permiserit hominem, quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse profiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanotioribusque reseratur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere, quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in [*](2 Matth. 12,43-45 7 Eseoh. 88,14 et 15 10 PB. 8, 5 ) [*]( . 1 Bcribit P; 8 a m. 2 8 domo MV: domum PTv mundam v 4 iam om. T intrareł et intrare P nooissimi P .7 est tu MV (a m. 1 et 2) , cernbin Gv " 8 interpraetatur M .12 spiritum MP V\'iJ 15 cap. XXXVllJI PT XL v 16 quur M 17 praeecie M praeecierat T item om. PTv 20 temptatore v 21 possomns P snpra] snper P 22 confitaor PTfJ 24 donant T )
Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumserit disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur; et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in saeculum. deinde expertus iam quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei: domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem, auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. sed siue illud de hoc homine siue de alio dictum est, extollenti se tamen animae et nimium tamquam\' de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam bene non se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, [*](2 Iic. 4, 6 18 Prou. 16, 18 16 Ps. 29, 7 at 8 ) [*]( 1 habere (om. nelle) v 3 gratiam dat Po temptare Pl 5 MquitatS P 7 sanctoram] omnium sanctorum P 8 uoluptatibus v ille Tv peraeraae F uteretur Plv I 10 deiectotos P1, 12 hamilationem F* humilatione M faka (om. w) v 13 prae- sumpaerit PTv 14 ruina PV gloria Pbumiliabitur v 16 habtmdantia P" 17 iam expertus .PTv praesumptio PTv 18 bonum V • inquid Pv 20 autem om. PTv t a me post tuam add. M2PTv \' 21 conturustusF sed si uel M1V 22 extollente v , 24 bene non MV: non bene PTv 25 faciemte va commendatne v ,,)\'. ,
Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus ? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari, cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos qui in uerbo dei permanent praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem pium? unde dicit apostolus: intendens te ipsum, ne et tu temteris. mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: [*]( 6 lac. 1, 14 et 16 28 Galat. 6, 1 . ) [*]( 1 qui PTv: onu MV aolaatatibus P » et P\' in rasura 8 maiores P 4 uolont P* dhlituidi P 5 ualesst om. v talia J alia v 8 conciperit M1V 10 resurgetur P1 "12 saltim PТ1v 14 sic] si PTv primo Pl 16 diaboli P; i prior a m. 2 17 qnvr P 20(tomtet M V temptant P 21 dei om. vpraebentque T* 22 copiditatem P\' deuiationis P 25 quas abdimur V : 98 et iusti P; et add. m. 2 supr. uers. ac P* in ras. proficiunt P.\' )
Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino pec- . care. ecoe nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit. concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet, et iustam esse sententiam, qua punita est quae uoluntate, non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilo minus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt ideo creari minime debuerunt; habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate peruersi?
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc eat enim dicere: melius non esset qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam [*]( 1 qaar MT 2 profuturis P 3 ammonendisqae PTVv 4 iastM T iosti a 5 qui] quo Ppr. 6 meliores v natnra e 7 nollet P* ipee Pl 12 nihilhominus v bonam v 18 alkitam P\'T\' 14 lioitis P* in rasura 15 dilectationis P 17 ac] hae P 19 illa add. P2 in marg. 20 partis MV iniquitates P1 sligerant MV laadibilemqae v 28 ipae P1 25 aeget T 21 corrige P1 28 creare v quem] qui P )
Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequalitas iure praedicatur? at enim si deus [*]( 13 cf. Rom. 11, 20 18 cf. Rom. 9, 22 et 23 22 cf. II Cor. 10, 17 ) [*]( 2 aequali P\' 4 dicunt MPTv se] si P1; om. v 5 illum T quaerunt MV: uolunt PTv 6 agendo MV 7 hoc MV: hos PT" .9 excellensior T 19 posset P" . 14 praefidat] praesumat P 19 et et ob v 00 perfecte P\' 22 parauit T 23 glorietur Pv 26 tantū P beneflcentlam Pv 27 tribuerit P* 28 iustitia v 30 aequitas PTfJ a«t P; i rasd- )
Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. cur ergo non fecit? quia noluit, cur noluerit penes ipsum est; debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationabilem creaturam etiam istam, quae malorum comparatione canet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel supplicii malorum comparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.
Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt [*]( 17 ef. Bom. 12, 3 ) [*](2 non infructuoee T 3 inpuni P2 utile P1v 6 eos om. v 8 malefactis MV: malis faetis PTfJ 9 relinqueretur P* 10 ipae v faceret v quicquid Tv quid 2* 14 amminiculum PTV aminiculum v 15 inquid P1Tv 17 paenea PTV 19 rationalem PTv 20 comparationem MV oauet (c in litewa a m. 2) V 22 deus in bonum T; deus om. P1 24 nullo PTV suplici P1 25 nelud P ezoellentiorea Pv 26 numerus} numerum v; om. P minueret v 28 obsorduerunt P\'e )
Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? non quo diabolus aliquid ad instrustionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit, dei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit nouimus: produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora et bestias et serpentes; quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam, inrationabilem, uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?
Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet; quam totam quidam haeretici offensi molestia malae uoluntatis eius alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum [*]( 17 cf. Gen. 1, 20-26 23 cf. Hattb. 8, 82 ) [*]( 1 propria P conciperat MV faetu V foetu P 2 suplido P 4 paranda v 6 temptari P permisisset (om. sit) e hoc om. Pv 7 tantis] tantae T tante P (fiam. 2 in ras.) 8 profetando e 9 quo] quod P ad om. v 10 aocederet PT 12 mittebatur o 13 dei MV: ei T eius tr et P\' sup. uers. qua] quo v et om, Pb 14 quidem] quippe PtJ 16 humilanda MY 18 post dei ras. 8-9 Utterarum tn P peecora P 19 inrationalem P 20 unitierae Y rationale P1 32 per PTvt om. MV 23 ipa ipse p P* in raeura 25 quidem PT moleetii Pv 26 creatura] creatoris Pb )
In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam quid de diabolo dicendum sit. primum utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promtu est; amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei [*]( 3 uero] nero deo PTv 6 ease] est v creatura v 7 snperbiam P1 8 paradysi v 10 aereum P aerius v 11 maligne P1 12 HOlunt v 14 ezpiabiliter v . 18 primo PT\'łJ promo XI .19 dilectatas P 23 ei om. v innideret f) 24 autem om. P \'. inuidiam V pt.; corr. m. 1 sequitur om. fJ, 25 praeci- Jdit P1 26 ait superbia,: P 27 amore inuidiq P 28 unde P1 in rasura promptu Tv 29 inuidit P1 )
Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem. cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatam, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias et in egestatem contruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. cui [*]( 5 Eccli. 10, 13 7 I Tim. 6, 10 23 II Tim. 3, 2 ) [*]( 1 uel — coaequentur om, P1v 2 coequentur P1 7 radiz] r. enim P 8 aliquid om. P1v 9 propter om. v et] sed P\' 12 dieta P minuitur v 13 inde angustias MV egestatemque (om. et in) PT" 14 concluditur P1 Bui (i in ras. a m. 1) V 15 eet om. T qua T 18 est malorum v hac] ha.c P p hanc v 19 caecedit Y 20 proprium P1 22 sociari v 23 erant P 25 capnd P1 26 etiam P* in marg. 27 excenlendores P quo] ac v )
Quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem; secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus: sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit, ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc quod de matre accepit etiam in lumbis Abrahae fuit. ille est ergo decimatus in Abraham qui, licet secundum car-nem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, [*]( 1 CGp. XL P XLI Gv; coniunctum est cum cap. LXXXVHI in T 2 in-Abrahae om. T genesi (de om.) MTY 3 littera. MTV X) decimam T 4 nullius] in nnllins V sais v 5 lambi P* 7 illa MY 9 matrem Y; m deleuit M. 1 10 ibi} sibi P fuerat Pv 11 abra P 13 aecndum P 14 ∗∗uisibilis P (in enu.) 17 conceptam 8 et fJ 18 came] earnem MV 22 tantum) natns tantum Po 23 eius om. P in sui — quemad- Modsm om. X1 sois (om. patri,) P ipee] etiam ipse PT* etiam ipti 11 24 pratre P Kabraham T 25 in] et in P ) [*]( VIm. ) [*]( 18 )
An forte dicent: ,,sicut potuit ibi esse secundum carnem et (non) decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit?" hic respondetur, quia utique simplicem [*]( 22 cf. Heb. 7, 6 ) [*]( 1 ea Vv castā et bona P nubtiarum T* sineat v 3 illi P 5 declimatio T praefigaranda medicina P 6 habrae P quod curabatur - curabatur om. T1 7 eandem T eademque (om. nam) Pv 9 et medicamentam — praeuaricationis om. V medicamento P praeuaritationis T 10 repugnantem legem P 11 propagatum P 13 conpiscentiali P materiae PVv per diuinam et quae secuntur om. Of) 16 quae uncinis inclusi solus exhibet T 19 transfadi Tpr. 26 non a: om. T animam a: anima T )
Sequitur ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit requirendum. mihi etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali — sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae. rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictam, sed uere quoddam lignum accipiendum; cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura. [*]( 2 cf. Gen. 2, 16 et 17 10 cf. Gen. 1, 81 ) [*]( 1 cap. XL T XLI P XLII Gv 2 VIIIJ om. MPV; XI Tv 8 littera MV inter-locum om. PTv 5 erit T 7 acciperit V mihi] m. autem PTv 10 instituerit T constitueret v constituerit P 11 homine Tl 12 aliunde v 15 uirtutem V; em in ras. a m. 2 16 lui P 17 nomen] non P* 19 nisi] ni P1 21 quia si] quasi v 22 trangressio P 28 interesse P1 interest v 24 inobentiae P in om. P1 25 accipiendam est PT 26 de pomo P; de add. m. 2 inde Pv 27 tacta v )
Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem dens, eius ipsius mali natura uenenata uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura: quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus. ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum; nec potuit melius et diligentius demonstrari quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: "noli tangere hanc herbam" si forte uenenosa est, mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequetur quoque mors contemtorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilo minus moreretur: illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset — uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo cuius erat illa pecunia — ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam [*]( 6 ef. Gen. 1, 12, ) [*]( 1 esp. XLII P XLIII Gv; om. T 2 VIIIJ deoimo MTV nndecimo v; OM. P genesi (de oa) MV 5 eius om. e mala P1 uenustam V uraenatam PTv 7 nlln P1 11 praecepti P1 M rac. 12 demonatrare v 14 quia) qui v 15 nam qui) nnmquid * dicit] dicitnr T igitur e 16 erbam Po 17 praenuntians T sequitnr PTv 18 precepit T 19 nihilo minus] n. utique P Tv moriretur e quippe PT: ntiq. quippe (em. rei) v quoque MV 20 salnte Pv1 24 illa om. v 26 dipnosum P damnam e 26 ne cuiquam Tv )
Nec fieri potest ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris ex- . tollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et ex hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae, malum autem inoboedientiae, id est superbiae, contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod [*]( 3 a om. v 4 esse] esset P 5 ammissum Y amissum PTv amitteretur PVv debueret P 6 dominantes P1 attenderetur — uoluntas om. P1v 8 humani P 10 seniienti P* iussit) eit v et] ut V 16 uoluntatis P1V 17 extollenda P 18 est om. v 19 ex Y: om. PTv experimentff P* 20 scilicet] IC. et P -21 id est inoboedientiae v 22 in] dein v accedere P1 24 enim] autem Pv 25 ulla] illa F malum T 27 in quantum v eius] ius Y 1 •.. )
Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur. quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim iquia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est llud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, [*]( 8 cf. Io. 6, 38 11 cf. Rom. 5, 19 18 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 amissio D1P1v sentiat v 2 quoniamj quod v 3 quid] qui D1P1v Mnsit P amissio e mali v 4 experientia (om. per) T quo] quod DXPV 5 ammissione P amissio Dlv 6 elegeret T eligerit Dx 7 nec sentire T debeat P1 8 qai om. T; post qui ras. 2 litt. in D 9 nolantate meus T 10 eligit DP* 11 peccatoiis Dl 18 constituentur T (d 14) omnis Dl 15 obtunsi P obliti v 16 appellare DP 18 ipsa] in ipsa P* sup. uera. dinoscerit D 19 admiait] amisit P tale P 20 accipit D non om. D1P1v (d 21) facta D\' caueritur d 21 senteritar D 21 quod P\' in ras. 22 inde quia v pactum e 23 dignum (dinl corr.) DP 24 oboedientis D1 )
Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt, parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est, nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde nisi cum sensus intuetur id quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sicut inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus; sicut audiendi sensu non solum de uocibus uerum etiam de silentio iudicamus. sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur; et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret quod mente discerneret. nos enim quomodo [*](1 noearitar D* ibi] ubi D1P1v accederet V acciderit D ursurpssent P 2 nocaritor D1 satnritates D1 quid D* 8 potsint D hominia D* accessissit D1 ideo] idoneo T 4 acciderent D accerent P* 6 nocaritor D1 7 intellegem] elegeret T 8 dinuscientiae D\' 10 contraria P1 12 interpoMntnr V nllus MV calliget D\'P caUigit B* 14 non om. MV qui] quia D\' et om. P1 cum] con P 15 intueretur P priuationg P 16 agnuscit D* sicut] sic et DPTv inanem D1 17 plenitudinem] pulchritudinem MV eontrariam D1 18 inane inane MVI; correxit m. 2 in Y sensum PT sensus D 20 possit D 21 perderit D 22 quo] quod DlPv amitterit D1 23 quibus (om. libet) e 24 intellegerit d 26 discernerit D\' )
Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam arborem rerum oculus cogitationis attollitur atque m ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria: naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; uoluntaria uero per angelorum opera et hominum: secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci et crescere, senescere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci, agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate agantur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam: primo erga corpus naturalem scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit; i uoluntariam uero, quo illi ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga ; ; [*]( 1 eap. XLI T XLIII DP XLim Gv 8 eadem] de eadem P detiao D\' 5 ipsam (om. in) P nehid P uel v I 6 ocnloe D* P 7 proaidentia T repperitnr Tv partem DlPv 8 uoluntariae r 9 qua (a in ras. a m. 2) D q; P 10 et om. T 11 ordinare D 12 sidereaque fJ nobtiBque que (corr. m. 1) D nicis D1 agitare DPV I 113 atque] aque P 14 eoneepi P senesci et v 16 motu] modo D . geritur] generetur Dv docere dari v discere b ,, 17 exerciri Di exercere v . 18 agantnr DPTv 19 consolatnr DV nestientes D4 00 inque V iDque in D*P gemina D* prouidentiS P \' 21 ergo v natnrale MPV natnralis T naturali D naturale 5 v motu] modo D1 22 senescit] renascit px quod (illi) D\'MPV qua i. T 23 creationemque P consolitur D consnletnr P .. I . )
. Dicimus itaque summum ipsum, uerum, unum ac solum deum patrem et filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque separatam, deum, qui solus habet [*](1 et seneiat (otn. ut) D nolontariae DTVv nonlantaria P 3 agricoltura V1 4 hominem D qaod] q; P 5 itemqui P 6 natura] in natura P beatificitnr Dl ministretnr V 7 neclegentia P 9 nmor DP 10 hoc] ho P iniquitates D 11 omnia D1 12 bonas D1 18 aborret P a] at P uiro D* 14 labori P seruile D1 15 onesta T nolnntate T 16 uocantibus P 18 cap. XLII Tv XLIIII DP 19 dininitate Dl locns T 20 mota] mntata 0 creatnn DI V littera viII V 28 sanctum om. Dl 25 deum] dm ex qm eorr. m.IV )
Hic autem incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia simul, ei quibus currerent tempora et implerentur loca temporalibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel reminiscendo quod oblitus erat uel discendo quod nesciebat uel uolendo quod nolebat; per - locos autem corpus uel a terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri. at non omne, quod monetur per tempus, necesse est etiam per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per tempus et [*]( 1 eI. I Tim. 6, 16 ) [*]( 1 hahitet v habet D\'P hominem v 2 neq; v uidire, D* finitio T 3 spacium D continere DlPl nec] nunc C uolumini P 4 uariare D* substantia] potentia P , 5 qsod] quo T breuiua o: breuis libri in parte sit v sicut] sit * 6 localis (om. in et sunt) v 8 motabilitatem P1 pati om. P 9 autem MY: ergo DPTv incommutabile D1 10 carrant J(V 12 condedit D 13 ullus DPTfJ 15 praeuenirit D1 17 posset] poteet DPfJ non posset MV (non eras. ita M) 20 loca М2V3 locus DlP locQ v 21 occidentem (cciden a m. 2 in ras.) D oeddente* (m rasa) P 22 omne] oma P mouitur D1 - 28 ėt OWL DPv at] aut v 24 \' necesse—tempus om. M1V - \'V . )
Quocirca quisquis intellegere conatur quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere immortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus moneat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est? affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam cum corpore se ipsam per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si possit diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia. motionum nitantur, inueniet ea quae per spatia locorum monentur nisi ab eis quae loco fixa sunt non moueri. non enim mouentur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo uelut immoto cardine moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula commouetur; stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci [*]( 1 praecidit D substantiam P1 sabstantie v 6 non eras. in P 8 mouet conditum -loco om. v 11 quicirca D\' 12 prius uere om. v 14 pato] potu Dl; om. v potuisse v 17 se] semet P 18 ipse v capire Dl 20 se ipsam cum corpore DGPTv mouere D 21 posset libri 22 cardinis D1 23 a om. Dlv mu∗∗tionum (ta ras.) D 25 loca P1 sint P1 mouentur v 26 a om. D\'PI 27 cnbiti] cubitis D1P1v 28 nmeri umerua DPT 29 nititur Dv it] id D1P1V nt v )
Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quod si de anima quisque non uult hoc credere — quod quidem sine dubio non solum crederet [*]( 1 cCmouetur (om. quod) v planta v 2 tacioa Dl pedes P* 4 natos] natas T uolantates Dl 6 ualiat D1 ambolando D pes] p v 7 aliis P1 corpus om. T 8 immota P 10 membro P 11 mouit D1 ille pars D1 12 qaa] que DPv fixa om. v fit] Bit PlT commoueatur v 13 quantwn D1 14 coi] cum D\'V 17 incorpore. (o eras.) D 18 corporea v quo] quq v 19 qaandam D1 moli D mobile P* in ras. inqua D 20 aolontatis D corpus pro D1 21 per] pro D* nee] ne D* 28 intelle I re V 25 tempu. (OIL per) P 26 de om. V 27 hoc om. T crederit D1 )
Verum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit quae non ab illo sit, in uoluntatibus autem nulla bona sit cui non prosit, nulla mala sit qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei [*]( 1 poosit D corporea P 2 per om. Dv loco v 3 quidquid - distenditur om. c1 6 credatur DPTv coeperam- (us rae.) P 7 quisque non uult DPTv urgendus DT* arguendufe v 8 mouere D 9 pfecte (p in ras. am. 2) D 10 uerum] u. etiam D 11 ei] & T 12 ulla Pb 13 subdita Dl creatura DI V 14 naturas om. Dl uolontatis Tv uoluntate D 15 uoluptatibus v 16 qua] quę v 17 non non poasit V uoluntates D1 18 ille D\'T potentioris D1 superiores] superes D* 19 uolontatem D subdita v 20 illi PT quae] qui Dl habet DlPT 21 ponit DPo natura P1v 22 omne] omnino P omnes (e1 in i carr.) V inrationabilis DTX 23 subditi D\' 24 arbitrium D* 25 iusticia (Bti a m. 2 in ras.) , D )
Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo cui subiecta sunt omnis. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, uoluntatis eius semper sine tempore et loco. mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto; nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni.. [*]( 1 ministruia D 2 (et) uoluntatis D\' 3 infractaosae DF iaponitae TVv sont P1 4 primitus] primus Dl 5 spiritale et rationale D1 caeleste D* caelestia T pr. faemineam V S nalentiore D1 cupiosiori DVpr. 8 inBso Do 9 ficerit jy malum T 11 corporalibus v aolantatis v 12 eadem TV ipeam] ipsa T; om. D1v 14 deo] dl P subditae DFTY sabditi P\' 15 beatae TV seruientes T 16 inntionabilis T1 17 vel cum sabditis oa. P 20 aeternitates D1P1 21 ueritates P1; om. Dpr. uoluntates D1 23 motu P % in otn, P 27 actione DP1 ) [*]( VHIL ) [*]( 14 )
Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora, quae angelicae subiacent potestati.
Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus eius opinari substantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere, non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt [*]( 1 cap. XLIII T XLV DGv LXV P 2 sed per] s. pro T subditam] subiectam DPv 3 loquutio MV 4 item ante ex add. T 6 creaturam euangelicae V 7 rerum om. P maximeque] maxiq. T 8 ipsa D illa D 9 ipsS D 10 potestate D\' 11 omnetenens D omnistenens T omniatenens Pv incummutabile Dl 15 mutu DT 18 mouet] commouet D\'v ac] a V et v; om. DXP1 locum D1 20 agat v opinari (re D) eius DPTv 21 temporalibus v mutabile Dl 24 creatas—extrinsecus om. MV et ante cum add. P 25 incommutabilg D* )
Quapropter cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, esca edes, de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas; ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis eat in uerbo eius, quod in principio erat apud eum, et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem qui eam capere non possunt cum loquitur deus, non nisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species apparet uel insonant uoces. si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus [*]( 5 Gen. 2, 16 sq. 17 cf. Io. 1, 1-3 ) [*]( 1 et—omnia om. Tl omni] omne D1 est] sit (om. super) P 2 nullo] in illo v interuallum D\' incommutabile D\' 4 nouior D\' in ras. quia] qui DlP idem om. v ipse] ipse est D est ipse v 5 cum] eam F1 audiuimus P 6 post dicens ras. 12 litt. in T omne Dl 7 ęsca ędes (q a m. 2) V cognuscendi D1 8 et] vel D 9 ederetis P1V 10 ista] ita v loquutas V 11 proprie ipse a nobis v conpraehendi D conprehendendi P 12 tenire D\' debemus] demus Dl suam om. D1 15 spixitalis tt intellectualis D 16 illuminandas V7 capire Dl; sic passim eiua] eis D1 17 eius om. P1 eum] deum Dv 18 erat] creat D1 fata P 20 per spiritalem v 22 corporis] eorporalis D1 corporales v aliquas D\'v 23 insonat v 24 possit T locutionem om. P ) [*]( 14* )
Quaeri solet quomodo Matusala secundum annorum computationem uiuere post diluuium potuerit, cum omnes praeter eos qui in arca. ingressi sunt perisse dicantur. sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. non solum quippe in hebraeis aliter inuenitur uerum etiam in septuaginta interpretatione Matusala in codicibus paucioribus sed ueracioribus sex annos ante diluuium reperitur fuisse defunctus.