Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

DE DEO ET CREATVRA.

Quod incommutabile est, aeternum est; semper enim eiusdem modi est. quod autem commutabile est, tempori obnoxium est; non enim semper eiusdem modi est et ideo aeternum non recte dicitur. quod enim mutatur, non manet; quod non manet, non est aeternum. idque inter immortale et aeternum est, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter et aeternum dicitur, quia, etsi semper aliquid uiuat, tamen, si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper eiusdem modi est, quamuis immortale, quia semper uiuit, recte dici possit. uocatur tamen aeternum interdum etiam quod immortale est. illud uero quod et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non sit, uiuere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus aeternum intellegi potest. in aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam praeteritum, quasi transierit, neque quicquam futurum, quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est. [*](6 cap. CCCXLIII P CCCXLVIIII G de deo et creatura a: om. QP, initium capitis litteris uncialibm scriptum pro titulo exhibentes: Quod incommatabile est aeternum est (Quod in add. G1) 7 eiusdem a: eius GP 12 est quod GP: interest quod a 13 aliquit Gl 14 si a: om. GP mutabilitate P 15 eiusdem a: eius GP 17 interdum G: ut dum P 18 et animae] et ** animae (ex add, m. 3) G praesentia P: presentiam Gx presentiua G3 non sit Glp: insit G1 20 in actemo] in aeternum GP 21 quicquam praeteritum G: praeteritum praeteritum P 22 quasi G: quam si P )

1034

DE LOCO DEI.

Deus non alicubi est. quod alicubi enim est, continetur loco; quod continetur loco, corpus est. deus autem non est corpus. non igitur alicubi est. et tamen, quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi. nec tamen ita in illo, [ut ipse alicubi, nec tamen ita in illo] ut ipse sit locus. locus enim in spatio est, quod longitudine, latitudine, altitudine corporis occupatur; nec deus tale aliquid est: et omnia igitur in ipso sunt et locus non est. locus tamen dei abusiue dicitur templum dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. id autem nihil melius quam anima munda intellegitur.

DE PROVIDENTIA DEI.

Fieri potest, ut per malum hominem diuina prouidentia et puniat et opituletur. nam Iudaeorum impietas et Iudam supplantauit et gentibus saluti fuit. item fieri potest, ut diuina prouidentia per hominem bonum et damnet et adiuuet, sicut ait apostolus: aliis sumus odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum — quia eadem tribula et paleam concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit — rursum cum pax et quies a molestiis saecularibus et bonos lucretur et corrumpat malos, omnia haec diuina prouidentia pro meritis moderatur animarum. sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis nec mali amant pacem. quare ipsi [*]( 18 II Cor. 2, 16 ) [*](1 cap. CCCXLIIJI P CCCL G 6 ut ipse-ita in illo Olp (ÎfI- dum): om. Gl ut ipse sit a: ut in illo ut ipse sit GP 7 spatio (a ex e corr.) G 13 cap. CXXX T (cf. p. 447, 24 not.) CCCXLV P CCCLI G 15 capituletur T 18 aliis sumus G: alii s. T aliisD s. P 19 omnis] om. P 21 tribula P: tribulaet T tribulatio G paleam GXPT: paleas 01 23 molestis P bonus P1 et corrumpat] ut corrumpat G 25 moderatas P sibi GT: si P elegunt 01 26 ipse P )

1035
quoque per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae, quae refertur ad deum, sed maliuolentiae suae mercedem accipiunt. quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse uolentibus nocetur alicui, sed bono animo beniuolentiae praesmium tribuitur: ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium uel sentitur uel latet uel molesta uel commoda est. summo enim deo cuncta bene administrante, quae fecit, nihil inordinatum in uniuerso nihilque iniustum est siue scientibus siue nescientibus nobis. sed in parte offenditur anima peccatrix: tamen, quia pro meritis ibi est ubi esse talem decet et ea patitur quae talem pati aequum est, uniuersum dei regnum nulla sua foeditate deformat. quam ob rem quoniam non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus, in sola bona uoluntate secundum legem agimus, in ceteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. gloria igitur in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.]

CCCXXV. DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ET HABITV INVENTVS VT HOMO. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Multis modis habitum dicimus: uel habitum animi, sicuti est cuiusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; [*]( 17 Lnc. 2, 14 20 Philipp. 2, 7 ) [*]( 2 deum GT: dominum P 4 alicui GT: aliqui P beneuolentiae P 5 cetera GP: ceteris a T animarum GP: animalum T 6 rationabilium GP molesta GST: modesta GlP commoda GT: commodata P 7 amministrante GT: aministrante P fecit, nibil] nihil fecit P 8 inordinato P in uniuerso G3: uniuerso GlPT 9 in T: om, GP 10 pro GT: per P tale T 12 foeditate GT: uidet a te P 13 ordo G\'T: credo GlP 15 agimur PT: agimus G 18 sequitur cap. 137 (p. 448) in T, cap. 356 de alimentis (p. 1038) in GP 19 cap. CCCXLVIII P CCCLIIII G 20 deeo] deo P et V: om. GP 21 ex libro-LXXXIIII V: om. P 23 cuiusque V: cuiuscumque GP )

1036
uel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse suculentiorem et ualidiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; uel habitus eorum quae membris nostris commodantur extrinsecus, secundum quem dicimus uestitum, calciatum, armatum et si quid eius modi est. in quibus omnibus generibus — si quidem nomen hoc dictum est ab illo uerbo, quod est habere — manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut iam possit etiam non habere. nam et doctrina accidit animo et sucus ac robur corporis et uestis atque arma non dubium - est quod accidant membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accederet, exile atque languidum corpus sine suco uiscerum et robore et nudus sine ueste et inermis sine annis et pede nudus sine calciamentis esse homo potest. habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accedit. uerum tamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant. non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. quaedam uero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum uertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque ualentiam commutamur. tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est uestis. nam cum proiecta uel proposita est, non habet eam formam, quam sumit, cum induitur atque inducitur membris. inducta ergo accipit formam, quam non habebat exuta, cum ipsa membra, et cum induuntur et cum exuuntur, in suo statu manent. potest esse etiam quartum [*]( 3 commodantur V: accommodantur GP 4 calceatum P 5 in quibus GP: se in quibus V 7 accidit PJF: accedit P* 10 quod GPV: quin a accidant PV: accedant G et V: om. P 11 posset P 12 exile V: et exile P 13 pede nudus scrtpst: p. nudos V p. nudo P 24 ut V: et P 26 proposita PV: reposita a 28 inducta V: induta GP \' accipit PV: accepit P1 30 mane*nt (a ras.) P )
1037
genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec mutant quibus accidunt nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. uerum tamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum.

Cum igitur apostolus de unigenito filio loqueretur, quantum pertinet ad diuinitatem eius, secundum id, quod uerissime deus est, aequalem esse dixit patri, quod non ei fuit tamquam rapina, id est quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet homine indui et hominibus ut homo apparere; sed semet ipsum exinaniuit, non formam suam mutans, sed formam serui accipiens, neque conuersus aut transmutatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed tamquam uerum hominem suscipiendo ipse susceptor in similitudine hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, et habitu inuentus est ut homo, id est habendo hominem inuentus ut homo est. non enim poterat inueniri ut homo ab his qui cor immundum habebant, et uerbum apud patrem uidere non poterant nisi hoc suscipiendo quod possent uidere et per quod ad illud lumen interius ducerentur. iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam dei commutauit. neque ex secundo; non enim immutauit homo deum, ut mutatus ab illo est. neque ex quarto; non enim sic assumtus est homo, ut neque ipse mutaret deum nec ab illo mutaretur. sed potius ex tertio; sic enim assumtus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque coniunctius quam uestis ab homine, cum induitur. hoc ergo nomine habitus satis significauit apostolus, quemadmodum dixerit: in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu [*]( 11 Philipp. 2, 7 ) [*]( 6 filio V: dei filio GP 7 tterissimo pt Y: uerissimum P1 10 homine Y: hominem P appareret V 13 homine V 14 tamquam V: qaamquam P 20 posset P 23 ut Y: et P 26 post commutaretur add. a: in melius et ab eo formaretur ; 0fII. PV 30 quia V: qui P transfigurationem P homijem GP: homine V )

1038
factus est, cum indutus est homine, quem sibi unions quodam modo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci f;tJl uocant, hunc autem, secundum quem dicimus uestitum uel armatum, axwa potius appellant. ex quo intellegitur de isto genere habitus locutum apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus a%rjfia scriptum est, quod nos in latinis habitum habemus. quo nomine oportet intellegi non mutatum esse uerbum susceptione hominis, sicuti nec membra ueste induta mutantur, quam quam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulauerit; sed, quantum uerba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur deus humanae fragilitatis assumtor, electum est, ut graece oxfjict et latine habitus diceretur illa susceptio.

DE ALIMENTIS. ,

[*]( 356* ) Quid est, quod accipit eam rem, quam commutat, ut animal cibum? quid, quod et accipitur et commutatur ut idem cibus? quid est, quod accipitur et non commutatur, ut oculis lux, sonus auribus ? sed haec per corpus accipit anima. quid est autem, quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit ? et quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat, ut ueritatem? quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum : macta et manduca, et quid in euangelio: et uita erat lux hominum. [*]( 24 Act. 10, 13 Io. 1, 4 ) [*]( 1 hominem P 2 conformans V: confirmans P 4 ? £ »v] ε∋IN Y kizik P 5 (7. 14) cxhma Y CDfJfA P 9 nec o: in hac PV 14 sequitur cap. CCCXXVII in GP 15 cap. 356* sine numero fertur in V; CCCXLVI P CCCLII G 16 accepit P 17 quid quod et P\'V: quid est quod GPl et commntatur GPl: quod mutatur V mutatur P1 ut idem-non commutatur] otn. Pl 20 per F: pro P 24 quid in V: quid est in P )

1039

CCCXXVI. DE EO QVOD DICTVM EST: PAENITET ME HOMINEM FECISSE.

Diuinae scripturae a terreno et humano sensu ad diuinum et caelestem nos erigentes usque ad ea uerba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. itaque etiam earum affectionum nomina, quas animus noster patitur, quas longissime a deo esse seiunctas iam qui melius sapit intellegit, non dubitauerunt illi uiri, per quos locutus est spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. ut uerbi causa, quoniam difficillimum est, ut homo aliquid uindicet sine ira, uindictam dei, quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen uocandam iudicauerunt. item quia coniugii castitatem zelando uiri custodire consueuerunt, illam dei prouidentiam, per quam praecipitur atque agitur, ne anima corrumpatur et deos alienos atque alios sequens quodam modo meretricetur, zelum dei appellauerunt. sic et manum dei uim, qua operatur, et pedes dei uim, qua omnia custodienda et gubernanda pertendit, et aures dei uel oculos dei uim, qua omnia percipit atque intellegit, et faciem dei uim, qua se manifestat atque dinoscitur, et cetera in hunc modum, propterea scilicet, quia nos, ad quos sermo dei fit, et manibus solemus operari et pedibus incedere et quo fert animus peruenire et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis corporalia percipere et facie innotescere, et si quid aliud ad hanc tamquam regulam pertinet. hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non fere solemus nisi paenitendo, quamquam diuina prouidentia serena mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam [*]( 2 Gen. 6, 7 ) [*]( 1 cap. CCCXLVII P CCCLIII G 16 alienos atque alios V: alioB atque alios GP 18 qua operatur PY: qui operatur P1 19 guuernanda V 20 faciem dei P: faciendi GV 22 nos plV: et nos P\' dei V: om, P 29 administrasse P )

1040
ea quae incipiant esse neque perseuerant, quantum perseueratura sperata sunt, quasi per paenitentiam dei dicuntur ablata.

CCCXXVII.
DE EO QVOD SCRIPTVM EST: LX SVNT REGINAE ET LXXX CONCVBINAE ET ADVLESCENTVLAE, QVARVM NON EST NVMERVS.

Denarius numerus potest significare uniuersitatis scientiam. quae si ad interiora et ad intelligibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est LX; si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est LXXX. reginae ergo sunt animae regnantes in intelligibilibus et spiritalibus. concubinae, quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est: acceperunt mercedem suam. adulescentulae, quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia et diuersis dogmatibus periclitari possunt, ut numerus quod dictum est significet certam et indubitatam confirmationem scientiae.

[DE TEMPORIBVS AETERNIS..

Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: ante tempora aeterna. (si enim tempora, quomodo aeterna? nisi forte ante omnia tempora) intellegi uoluit. quia, si dixisset: ante tempora, neque addidisset: aeterna, posset accipi ante [*]( 5 (et 15) Cant. 6, 7 15 Matth. 6, 2 21 Tit. 1, 2 ) [*]( 1 incipiant V: incipiunt P 3 sequitur cap. COCXXV ill GP 4 cap. CCCXLVnn P CCCLV G 11 octonario pt: octoginario V octogenario pI. 14 de quibus V: et de quibus P 20 quae seclusi om. MY cap. CCCL P CCCLVT G aeternis G: om. P 21 ab GSP: om. Gl 22 si enim-omnis tempora a: om. GP 23 ante intellegi add. G* in fIłØ.: ęterni quia, si o: quasi GP 24 posset a: possit GlP ut possit G* accipi ante quaedam Gs: accipiant aequenda Gx ancipiente quadam P )

1041
quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. aeterna autem maluit (dicere quam omnia fortasse ideo, quia tempus) non coepit ex tempore. an aeterna tempora aeuum significauit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile?]

CCCXXVIII. DE HOMINE FACTO AD IMAGINEM ET SIMILITVDINEM DEI.

Cum exteriorem et interiorem hominem diuina scriptura commemoret et tantum eos discernat, ut ab apostolo dictum sit: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem: quaeri potest, utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem dei. nam illud quaerere stultum est: si unus, quis horum? quis enim dubitat eum potius qui renouatur quam eum qui corrumpitur dicere? utrum autem ambo, magna quaestio est. nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. sed cum Adam, sicut a deo factus est, bonus non manserit et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde uideri potest hoc ipsum ei fuisse carere imagine dei et similitudinem amittere. ac per hoc ipse renouatur et ipse est etiam interior. quomodo ergo est ipse exterior? an secundum corpus, ut interior sit secundum animam et interioris sit resurrectio et renouatio, quae nunc fit secundum mortem prioris uitae, id est peccati, et secundum regenerationem nonae uitae, id est iustitiae? quos item duo homines sic appellat, ut unum ueterem, quem debemus exuere, alterum nouum et eum induendum [*]( 7 cf. Gen. 1, 26 10 II Cor. 4, 16 25 cf. Col. 3, 9sq. ) [*]( 1 ante se o: ante ea P antea G baberent] halerent P 2 dicere-quia tempus a: om. GP 3 tempore G: tempora P an GP1: in G3, - om. P1 4 distat GSP: discat Gl 6 cap. CCCLI P CCCLVII G 8 et interiorem 02PV: om. Gl 9 commemoraret P 19 imaginem P similitudine Y 20 ac V: hac P 22 interioris V: interior P 25 item Y: idem P duo Y: duos GP 26 eum PlV: enim P ) [*]( vim. ) [*]( 66 )

1042
commemoret. quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem caelestis hominis, quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Christus Iesua. exterior autem homo nunc corrumpitur, futura resurrectione innouatur, cum istam mortem persoluerit, quam naturae debet lege illa, quae in paradiso per praeceptum dei data est.

Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem dei, facile intellegit qui diligenter attendit quod dictum est: et fecit deus omnia bona ualde. nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus bonus. multis enim modis dici possint res similes deo: aliae secundum uirtutem et sapientiam factae, quia in ipso est uirtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum uiuunt, quia ille summe et primitus uiuit, aliae in quantum sunt, quia ille summe ac primitus est. et ideo quae tantummodo sunt nec tamen uiuunt aut sapiunt, non perfectae, sed exiguae sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. omnia uero, quae uiuunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. quod enim uiuit, etiam est; non autem quid quid est, etiam uiuit. iam porro quae sapiunt, ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. quod enim participat sapientiae, et uiuit et est; quod autem uiuit, necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur et ideo nihil sit deo coniunctius. et sapit enim et uiuit et est: qua creatura nihil est melius.

Quod si exterior homo uita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus [*]( 1 cf. I Cor. 15, 49 10 Gen. 1, 31 ) [*]( 3 quia GP: qua V 4 iesus christus P 5 nunc V: qui nunc GP 7 dei V: om. P 12 possint Y: posBunt P 14 uiuont GP: uiunt V 22 similitudini PY: similitudine a )

1043
habemus communes — nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest — non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis dei, non solum quia uiuit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem conuertitur se regentem, quam inlustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. corpus quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in aluum prostratum est, cum sit uisibile et ad intuendum caelum erectum, quod est/ principium uisibilium, quamquam non sua, sed animae praesentia uiuere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis hoc ad imaginem et similitudinem- dei quam cetera corpora animalium facta iure uideri potest. tamen quia homo sine uita non recte appellatur, non corpus solum homo exterior neque sola uita, quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur.

Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo dei, qui etiam filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem dei, sicut hominem factum accipimus. sunt etiam qui non frustra intellegant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem, cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. sed ad imaginem mentem factam uolunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa ueritate formatur; qui etiam spiritus dicitur, non ille spiritus sanctus, qui est eiusdem substantiae, cuius pater et filius, sed spiritus hominis. nam ita hos discernit apostolus: nam nemo scit, quid agatur in homine nisi spiritus hominis; et nemo scit, quid agatur in deo nisi spiritus dei. item de spiritu hominis dicit: saluum faciet spiritum uestrum, animam et corpus. et iste enim factus est a deo sicut et cetera creatura. [*]( 21 Gen. 1, 26 27 I Cor. 2, 11 30 I Thesa. 5, 23 ) [*]( .1 Bensibilibus quae V: sensibilibusque P 8 pronum Y: p nomu P et PV: sed a 14 facta PF: factum a 19 qui PlY: quia P ad P: om. V ) [*]( 66* )

1044
scriptum est enim in Prouerbiis hoc modo: scito, quoniam dominus corda omnium nouit; et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia. ergo iste spiritus ad imaginem dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intellegentia ueritatis; haeret enim ueritati nulla interposita creatura. cetera hominis ad similitudinem facta uideri uolunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne, quod simile est, etiam imago proprie, sed forte abusiue dici potest. sed cauendum in talibus, ne quid nimis asseuerandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia dei. nam res, quae in parte minor est quam in toto, nec indigenti animae conuenit; quanto minus maiestati dei!

CCCXXVIIII.
DE EO QVOD AIT IN EVANGELIO: ERVNT IN VNA DOMODIVISI DVO ADVERSVS TRES ET TRES ADVERSVS DVO. EX PSALMO XLIIII.

Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. gladium tuum quid, nisi uerbum tuum? illo gladio strauit inimicos, illo gladio diuisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. legimus haec in euangelio: non ueni pacem mittere, sed gladium, et: erunt in una domo quinque aduersum se, et duo aduersum tres et tres ad uersum duo erunt diuisi, id est filius aduersus patrem, filia aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam. haec diuisio quo gladio facta est, Christus attulit. et re uera, fratres, etiam cotidianis exemplis uidemus haec. placet iuueni alicui seruire deo, displicet patri: diuisi sunt aduersum se. [*]( 1 Prou. 24, 12 15 (et 22) Luc. 12, 52 18 Ps. 44, 4 20 cf. Mattb. 10, 35 21 Matth. 10, 34 ) [*]( 6 facta P: factam V 10 quoniam JPxV: quando P* quodlibet GP: quolibet V 13 indigenti V: digenti P dignitati G* dignatio 01 mageatati P sequitur cap. CCCXVIIII in GP 14 cap. CCCLIII P CCCLVIIII G 23 et duo V: dno P )

1045
ille promittit terrenam hereditatem, ille amat caelestem: aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. non sibi putet factam iniuriam: deus solus illi praefertur. et tamen litigat cum filio uolente seruire deo. sed fortior est ille gladius spiritalis separans quam copulans natura carnalis. fit hoc de filia aduersus matrem suam, multo magis et de nuru aduersus socrum suam. nam aliquando in una domo nurus et socrus inueniuntur haeretica et catholica, et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. potuit diuidi filia aduersus matrem suam, et non potest nurus aduersus socrum suam?

4 Factum est hoc generaliter etiam in genere humano: diuisus est filius aduersus patrem. fuimus enim aliquando filii diaboli. adhuc infidelibus dictum est: uos a patre diabolo estis. et omnis infidelitas nostra unde, nisi a patre diabolo, non ille creando, sed nos imitando? iam modo uidetis filium diuisum aduersus patrem: uenit gladius ille, re renuntiat diabolo, inuenit alium patrem, inuenit aliam matrem. ille ad imitationem se praebens generat in exitium: parentes duo, quos inuenimus, in uitam terrenam generant. diuisus est filius aduersus patrem, diuisa est filia aduersus matrem suam: plebs illa, quae de Iudaeis credidit, diuisa est aduersus synagogam. diuisa est et nurus aduersus socrum suam: plebs de gentibus ueniens nurus dicitur, quia Christus sponsus filius synagogae.

unde enim natus filius dei secundum carnem? ex illa synagoga ille qui dimisit patrem et matrem et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una, non coniectura nostra, sed attestante apostolo dicente: sacramentum hoc magnum est, ego [*]( 14 Io. 8, 44 26 cf. Eph. 5, 31 et Gen. 2, 24 28 Eph. 5,32 ) [*]( 2 eligit P\'Y: elegit P1 putet F: putet pater P 4 nolente P: nolentem F 5 de filia V: et de filia P 8 recipitur pI V: accipitur Pl 10 aduersum matrem P 13 aduersam P 16 creando P\': credendo PT 17 aduersum P re renuutiat Y: reountiat P 21 aduersum patrem P 25 carnem P: carne Y 28 dicente V: et dicente P )

1046
autem dico in Christo et ecclesia. dimisit enim patrem quodam modo, non omnino dimisit ueluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. quomodo dimisit? quia, cum esset in forma dei, no.n rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens. quomodo dimisit et matrem, gentem Iudaeorum, synagogam illam haerentem ueteribus sacramentis ? ad ipsam figuram pertinet quod ait: quae mihi mater, aut qui fratres? ille enim intus docebat, illi foris stabant. uidete, si non modo ita sunt Iudaei: docet Christus in ecclesia, illi foris stant. socrus ergo quae est ? mater sponsi. mater sponsi domini Iesu Christi synagoga est. proinde nurus eius — ecclesia ueniens de gentibus — non consentit ad circumcisionem carnalem: diuisa est aduersus socrum suam.

DE EO QVOD AIT DOMINVS: DATE, ET DABITVR VOBIS.

Quod dominus dicit: date, et dabitur uobis: mensuram bonam, confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum, ex illa sententia accipi potest, qua dicit alio loco: ut et ipsi recipiant t uos in tabernacula aeterna, ut plebi praeceptum uideatur quod dictum est: date, et dabitur uobis; secundum quam sententiam dicit apostolus: communicet qui cathecizatur uerbo ei qui se cathecizat in omnibus bonis. non enim diceret: dabunt in sinum uestrum; sed quia per illorum merita, quibus uel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederint, mercedem caelestem percipere merebuntur. [*]( 4 Philipp. 2, 6 sq. 9 Matth. 12, 48 16 (17. 22) Luc. 6, 38 20 Luc. 16, 9 23 Gal. 6, 6 26 cf. Matth. 10, 42 ) [*]( 1 ecclesia V: in ecclesia P 4 rapina F 16 cap. CCCLIllI P OCCLV v CCCLX G, om. MY; collati sunt codd. OfJ 18 confersam Gv (cf. JRonsch l. c. p. 295: Luc. 6, 38: mensuram.. contersam; Veron. Rehd.) 22 et dabitur — 25 non enim] abrosa in v 23 cathezizatnr et 24 cathezizat G 25 sed Gv. nisi a quia 0: qui v )

1047

DE CAECO DVCE CAECI.

Quod dominus dicit: numquid potest caecus caecum dncere? nonne ambo in foueam cadent? fortasse hoc ideo subiunxerit, ne sperarent a Lenitis (se) esse accepturos mensuram illam, de qua dixit: dabunt in sinum uestrum, quoniam ipsis decimas dabant. quos caecos dixit, quia euangelium non tenent, ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam sperare, quos imitatores suos uolens ostendere addidit etiam: non est discipulus super magistrum.]

CCCXXX. DE MAGIS PHARAONIS. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Non oportet moueri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis, quae fiunt per sanctos sernos dei, sicut scriptum est in Exhodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter, sicut fecit Moyses. non ergo haec oportet mirari,* quia omnia quae uisibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur. sed hoc interest, quod, cum sancti talia faciunt in nomine dei, a deo omnium rerum de sublimioribus apparatibus iubetur inferiori creaturae; cum autem alii homines malis artibus operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a daemonibus. digni sunt enim, qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod uidentur impetrare beneficium, [*]( 2 Luc. 6, 39 5 Luc. 6, 38 9 Luc. 6, 40 15 cf. Ex. 7, 11 ) [*]( 1 cap. CCCLV P CCCLXI G CCCLVI b caeco duci caeco P 4 se esse scripsix esse Gv se a 6 quoniam a: qui quoniam Gv dtbtnt G\'fJ: dabunt G\' quia o: qui Gv 11 cap. CCCLVI P CCCLXII G 15 ezbodo MY: exodo GP 16 haec MV: hoc P 18 potestates (es ex is corr. rn. 1) V 20 rubetur (k ex u eerr. m. 1) V 21 inferiori. (s ras.) P alii MY: mali P 23 digni sunt] cxplicit cod. b )

1048
cum eis exhibent quasi priuatim inferiores potestates quaedam miracula, ut eos habeant subiugatos, permisso tamen diuinae prouidentiae, ut pro meritis animarum suarum cuique tribuantur qiare ergo magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moses, famulus dei?

Omnis anima partim priuati cuiusdam sui potestatem gerit, partim uniuersitatis legibus sicut publicis cohercetur et regitur. quia ergo unaquaeque res uisibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis diuina scriptura testatur, de ea re, cui praeposita est, (quasi priuato iure agit,) aliter tamquam publice agere cogitur. potentior est enim. parte uniuersitas, quoniam et illud quod ibi priuatim agit tantum agere sinitur, quantum lex uniuersitatis sinit. sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto priuato suo minus delectata legem uniuersitatis intuetur eique deuote ac libenter obtemperat. est enim lex uniuersitatis diuina sapientia. quanto autem amplius priuato suo gaudet et neglecto deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi uel aliis quibus potuerit uult esse pro deo, suam potius in se uel in alios quam illius uel in omnes diligens potestatem, tanto est sordidatior tantoque magis poenaliter diuinis legibus tamquam publicis seruire cogitur. quanto igitur anima humana deserto deo suis honoribus uel potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae priuato suo gaudent et honorari ab hominibus sicut di cupiunt: quibus diuina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subiugauerint priuato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. sed ubi diuiua tamquam publica lex iubet, uincit utique priuatam licentiam, quamquam et ipsa priuata licentia nisi uniuersalis diuinae potestatis permissione nulla esset. ideoque fit, ut sancti [*]( 2 permisso MY: pennisu P diaine F1 3 suarum JfF: sua P 4 quare ergo et quae secuntur exhib. MV, om. GP 10 quaai - agit a: om. MY; fort. aliter priuatim agit 21 sordi- (latior scripsi: sordiditior V aordidior (?) M 25 sicut di] sicuti MV 26 eis a: eos MV 30 diuina a: diaa MV )

1049
dei serui, quando eos hoc donum habere utile est, secundum )publicam et quodam modo imperialem legem, hoc est summi dei potestatem, imperent infimis potestatibus ad quaedam uisibilia facienda miracula. in illis enim deus ipse imperat, cuius- templum sunt et quem contemta sua priuata potestate ardentissime diligunt; in magicis autem imperationibus ad inlecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et mysteriis eorum, priuato illo iure largientes quod sibi licet largiri honorantibus se sibique seruientibus et quaedam secum in sacramentis suis pacta seruantibus. et quando uidentur impetrare magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent et nonnulla uisibilia, quae propter infirmitatem carnis magna uidentur hominibus non ualentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat dilectoribus suis uerus deus, mirantibus exhibent. haec autem permittit deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus seruitutes eorum libertatesque distribuat. et si quando inuocatione summi dei aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, uindicta est illa, non gratia. non enim frustra dicit apostolus: tradidit illos deus in desideria cordis illorum. quorundam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.

Quod autem dominus dicit: non potest satanas satanan excludere, ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam domini sententiam, ad hoc intellegat dictum, quia hoc modo satanas etiam corpori aut corporis sensibus parcit, ut ipsi hominis uoluntati per impietatis errorem triumpho maiore dominetur. hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, [*]( 20 Rom. 1, 24 23 Marc. 3, 23 ) [*]( 3 imperent (?) M: impetrent P 6 imperationibus V: impetra- tionibna (?) M imprecationibus a 8 mysteriis MV: ministeriis a 11 impetrare MY: imperare a 15 exhibent a: exhibeant MY 20 desideri M 26 putet a: putat MV 27 etiam MV: etiam si a 28 parcit MY: parcit, ideo parcit a errorem a: errore MV )

1050
quemadmodum dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat ant eorum corpora conlidebat, sed in eorum uoluntate uel potius cupiditate regnabat..

Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant, si fieri potest, etiam electos, admonet utique, ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt. nec tamen ideo potioris loci apud deum esse arbitrandi sunt. non enim acceptiores erant deo quam populus Israhel magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamuis Moses in uirtute dei maiora potuerit. sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus uita aeterna comparatur. propterea dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: nolite in hoc gaudere, quia spiritus uobis subditi sunt, sed gaudete, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelo.

Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti faciunt, talia quidem uisibiliter esse apparent, sed et diuerso fine et diuerso iure fiunt. illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine sue quasi priuata commercia uel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradet emtori uel cuilibet donat aut commodat. et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant et ab eis aliquid, quod publice [*]( 1 Eph. 2, 2 6 cf. Matth. 24, 24 18 Lue. 10, 20 ) [*]( 9 sancti facere M: scTficare V 10 loci a: locis MV 22 sed et diaerso F: sed e diuerso M 24 (et 26) illi MV (cf. p. 372,12. 742, 23. 1045, 1): isti a 28 donat М\' Y: dat M1 30 commendat MY: condemnat a nonnnllos a: nnllos MV )

1051
on iubetur, extorquent: ita nonnumquam mali christiani uel chismatici uel haeretici per nomen Christi ant uerba aut acramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honoris Christi cedere indictum est. cum autem malis iubenibus uoluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per priuatos contractus; boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publica iustitiae. nec mirum est, quod haec signa ualent, cum ab eis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris ualent. ei quibus fuit ille de quo discipuli domino nuntiauerunt, quod in nomine eius eiceret daemonia, quamuis cum eis non sequeretur. cum autem non cedunt his signis huius modi potestates, deus ipse prohibet occultis modis, cum id iustum atque utile iudicat. (nam nullo modo ulli spiritus audent) haec signa contemnere; contremescunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. sed nescientibus hominibus aliud iubetur diuinitus uel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi, sicut de Sceuae filiis in Actibus apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus: Iesum scio et Paulum noui; uos autem qui estis? uel admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non iactanter, sed utiliter possint; uel ad discernenda dona membrorum ecclesiae, sicut apostolus dicit: numquid omnes uirtutes? numquid omnes dona habent curationum? propter has ergo causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur diuinitus, id est ut his signis adhibitis huius modi potestates uoluntati hominum non obtemperent.

Yt autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter [*]( 13 cf. Luc. 9, 49 22 Act. 19, 15 26 I Cor. 12, 29 aq. ) [*]( 1 nonnumquam o: omDinmquam MV 9 publica MV: pnblicae G 17 nam nuno-audent a: om. MV 28 iubetur a: iubentur MY 32 maiorem a: maiorum MY )

1052
exercitationem patientiae. itaque anima christiana semper inuigilet in tribulationibus suis sequi uoluntatem domini sui, ne ordinationi dei resistendo adquirat sibi grauius iudicium. quod enim ipse dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, et diabolo hoc Iob posset dicere: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. non ergo eius uoluntas (cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius uoluntas) a quo haec potestas datur, debet nobis esse carissima, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia uero probationem, probatio uero spem; spes uero non confundit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

CCCXXXI.
ADVERSVS MATHEMATICOS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

Non eos appellarunt mathematicos ueteres qui nunc appellantur, sed illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum peruestigarunt: de quibus rectissime dicitur in scripturis sanctis: iterum nec his debet ignosci. si enim tantum potuerunt scire, ut possint aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius inuenerunt? mens enim humana de uisibilibus iudicans potest agnoscere omnibus uisibilibus se ipsam esse meliorem. quae tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, inuenit supra esse incommutabilem ueritatem atque ita adhaerens post ipsam — sicut dictum est: adhaesit anima mea post te — beata efficitur, intrinsecus inueniens etiam omnium uisibilium creatorem atque dominum, [*]( 5 Io. 19, 11 9 Rom. 5, 3 sqq. 19 Sap. 13, 8 sq. 26 Ps. 62, 9 ) [*]( 7 cuius malitiae-uolnntsa a: om. MY 14 cap. CCCXXXI M V: om. GP 15 mathemattaicos MV 16 mathematichos Y mathemathicos M 23 se ipsam a: sed ipsam MY 25 supra MY: supra se a )

1053
non quaerens extrinsecus uisibilia quamuis caelestia, quae aut non inueniuntur aut cum magno labore frustra inueniuntur, nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine inueniatur artifex, qui intus est et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur.

Aduersus eos autem qui nunc appellantur mathematici, nolentes actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos uendere stellis ipsumque pretium, quo uenditur, a nobis accipere, nihil uerius et breuius dici potest quam eos non respondere nisi acceptis constellationibus; in constellationibus autem notari partes, quales trecentas LX dicunt habere signiferum circulum; motum autem caeli per unam horam fieri in XV partibus, ut tanta mora XV partes oriantur, quantum tenet una hora; quae partes singulae LX minutas habere dicuntur. minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non inueniunt. conceptus autem geminorum quoniam uno concubitu efficitur testantibus medicis, disciplina quorum multo est certior atque manifestior, tam paruo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. unde ergo in geminis tanta diuersitas actionum et euentuum et uoluntatum, quos necesse est eandem constellationem conceptionalem habere et amborum unam constellationem dari mathematico tamquam unius hominis? si autem ad genitales constellationes se tenere uoluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post inuicem funduntur ex utero, ut hoc temporis interuallum rursus ad minutas minutarum reuertatur, quas tractandas in constellationibus numquam accipiunt nec possunt tractare. cum autem multa uera eos dixisse praedicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea quae illorum responsis prouenerint ea quae non prouenerint obliuiscuntur et ea commemorant quae non arte illa, [*]( 1 extrinsecus a: intrinsecus MV 4 superiores a: superioris MV 5 inferiores pulchritudines a: inferioris pulchritodinis MV 6 mathemathici V 8 uendere V*: uindere V1 uenditur V: uendimur a 23 mathemathico V 32 ea commemorant a: ea quae commemorant M V )

1054
quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contiflgunt.I quod si peritiae illorum uolunt tribuere, dicant artificiose; diuinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro uoluntate sors exit. quod si non arte de codicibus exit saepe uersus futura pronuntians, quid mirum, si etiam ea animo loquentis non arte, sed sorte exit aliqua praedictio futurorum?

.DE VERBO. EX LIBRO S. S.

In principio erat uerbum. quod graece Xoyog dicitur, latine et rationem et uerbum significat. sed hoc loco melius uerbum interpretamur, ut significetur ad patrem respectus, sed ad illa etiam quae per uerbum facta sunt operatiua potentia. ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.

[QVARE FILIVS DEI IN HOMINE APPARVIT ET SPIRITVS SAKCTVS IN COLVMBA.

- Quia ille uenit, ut exemplum uiuendi demonstaret hominibus, ille, ut donum ipsum, quo bene uiuendo peruenitur, significaret, apparuit. utrumque autem uisibiliter factum est propter carnales ab his quae oculis corporeis cernunt, ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. nam et uerba sonant et transeunt, nec tamen ea quae uerbis significantur, cum aliquid diuinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.) [*](9 Io. 1, 1 15 cf. Matth. 3, 16 ) [*](5 pronuntians Y: praenuntians a 8 cap. CCCLVII P CCCLXIIl G; numerum om. MY uerbo] uerao P 9 logos GMPV 10 ratione Y 11 significetur MV: sig. non solum GP 13 per illa P 17 uiuendi a: uidendi GP 18 ille GP (cf. p. 1050, 24): iste a quo G: quod P peruenitur G: om. P 19 carnales] lesu P; om. G 20 cernunt GP: cerauntur a )

1055

CCCXXII. DE EO QVOD SCBIPTVM EST IN EVANGELIO: SINE IPSO FACTVM EST NIHIL, ET DE DVABVS PRAEPOSITIONIBVS DE ET EX. EX LIBRO DE NATVBA BONI.

In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est: non est factum sine ipso aliquid.

Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huius modi uanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil in fine sententiae positum est. "ergo" inquiunt "factum est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est." sensum enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil interesse, utrum dicatur: sine illo factum est nihil, an: sine illo nihil factum est, quia, si illo ordine diceretur: sine illo nihil factum est, possint nihilominus dicere ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim re uera est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur: sine illo facta est domus, an: sine illo domus est facta, dum intellegatur aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue dicatur: sine illo factum est nihil, siue: sine illo nihil est factum, uel: nihil factum est, nihil interest. quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum quod dixi: nihil interest, possunt dicere: "ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est"? hi autem qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam [*]( 2 (16. 23) Io. 1, 3 5 Io. 1, 1-3 ) [*]( 1 cap. CCCXXXII MV, deest in OP 12 aanitatem a: anitatem MV 17 quia, si scripsi: quasi MV quia et si a 19 quia a: qui MV 23 quoniam a: quo MV 25 nihil factum est uel (corr. m. 1) V )

1056
uident hoc idem intellegi, cum dixi: nihil interest, quod intellegeretur, si dicerem: interest nihil. at isti si alieni dicant: "quid fecisti?" et ille respondeat nihil se fecisse, consequens est, ut ei calumnientur dicentes: "fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est." habent t autem et ipsum dominum in fine sententiae ponentem hoc uerbum, ubi ait: in occulto locutus sum nihil. ergo legant et taceant.

Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed . de his quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit — ita dicit apostolus: qui uocat ea quae non sunt, tamquam sint; apertius autem in libro Macchabaeorum scriptum est: oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt: uide et scito, quia non erant ex quibus fecit nos dominus deus; et illud quod in psalmo scriptum est: ipse dixit, et facta sunt — manifestum, quod non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit. quod autem non de se, utique de nihilo; non enim erat aliud, unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quo n i am ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.

Ex ipso autem non hoc significat quod de ipso. quod enim de ipso est, dicit et ex ipso; non autem omne, quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. ex ipso enim caelum et terra, quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia sua. sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus; sed filius de ipso, domus de terra et ligno, sed hoc, quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere. deus autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat, adiuuari omnipotentiam suam. [*]( 7 Io. 18, 20 12 Hom. 4, 17 14 II Macch. 7, 28 17 Ps. 148, 5 20 Rom. 11, 36 ) [*]( 6 fine o: finem Y 14 oro te a: ora te F1 o. nate MV* 23 dicit et (sc. apostolus) MY: potest dici a; fort. dicitur et 24 terra a: terram V )

1057
Cum autem audimus: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso, omnes utique naturas intellegere debemus, quas naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non seruant, sed uitiant. quae peccata ex uoluntate esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue illo quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans, quoniam patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam antem cordis tni et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et renelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua.

Nec tamen, cum in deo sint uniuersa quae condidit, inquinant eum qui peccant, de cuius sapientia dicitur: attingit autem a (fine usque ad) finem fortiter et disponit omnia suauiter, omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.

CCCXXIII.
DE CORPORE DOMINI POST RESVRRECTIONEM. EX EPISTVLA AD CONSENTIVM DE EADEM RE CONSVLENTEM.

Quaeris, utrum nunc corpus domini ossa et sanguinem habeat aut reliqua carnis liniamenta. Quid, si adderes, utrum etiam uestimenta, nonne augeretur quaestio? qua causa, nisi quia ea quae in usu uitae huius nostrae corruptibilia nouimus, sine corruptione cogitare uix possumus, cum diuinorum miraculorum [*]( 6 Rom. 2, 8—6 16 Sap. 8, 1 18 Sap. 7, 24 sq. ) [*]( 6 o homo] io homo V 15 in deo o: ideo MV 17 a finesuaoiter MY: otn. a fine usque ad addidi: om. MV disponit SCt\'ipft (cf. p. 1064, 3): disponet MV 21 inqaoinquinabilem MY 22 cap. CCCLXXIIl MY: om. GP ) [*]( TIIII. ) [*]( 67 )

1058
quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora? nam si uestis Israhelitarum per tot annos in heremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calciamentorum tamdiu sine labe durauit, potest utique deus quorumlibet corporum per quantum uoluerit tempus incorruptam protendere qualitatem. ego proinde domini corpus ita in caelo esse credo, ut erat, quando ascendit in caelum. dixerat autem discipulis suis, ut in euangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus et illud quod uidebant non corpus, sed spiritum esse putantibus: uidete manus meas et pedes; palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. sic eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in caelum, deductus aspectibus. ibi uox angelica sonuit: sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in caelum. fides adsit, et nulla quaestio remanebit.

Nisi forte de sanguine requirendum est, quia, cum dixisset: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, non addidit: sanguinem. 11-on ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere et de compendio, si» placet, finita sit quaestio. fortassis enim accepta occasione sanguinis urguebit nos molestior perscrutator et dicit: si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flauum et fel nigrum, quibus quattuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caueat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat.

Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera diuina infirmitas metitur humana et acutule sese garrire arbitratur, Quam. dicit: si caro est, et sanguis est; si sanguis est, et ceteri humores; si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum [*]( 10 (et 18) Luc. 24, 39 14 Act. 1, 11 ) [*]( 2 haeremo MV 4 utique MV: ubique a 7 erat quando AIY: erat in terra quando a 12 sic MV: sicut a 22 perscrutator a: praescrutator Y dicit F: dicet a 29 sese scripsi: ses V se a )

1059
trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum esse non dubitat quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit non posse corrumpi qui fecit ignem non posse corrumpere? nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat, ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc sermo nobis est. qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciunt quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus auferre quas uoluerit qualitates, ac per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis manentibus, corruptione uero mortalitatis emortua stabili uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, assit motio, absit fatigatio, adsit uescendi potestas, absit esuriendi necessitas.

Constat itaque neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulchro non uiderit — unde scriptum est: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem — clauis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est nunc esse in gloria uitae aeternae, et quod ex infirmitate potuit crucifigi nunc in uirtute regnare, et quod erat corpus animale — quoniam [*]( 2 cf. Dan. 3, 23 26 Ps. 15, 10 ) [*]( 1 fornacem a: fornace V 5 nec igne MV: nec poase corrumpi igne a 17 coniciunt V: coniciant a 18 nisibili o: nisibilia MV tractabili a: tractabilia MV 22 labes a: labis Y ) [*]( 67* )

1060
ex Adam sumtus est — nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est.

CCCXXXIIII. DE CORPORE ANIMALI ET CORPORE SPIRITALI. EX EADEM EPISTVLA AD CONSENTIVM.

Dixit apostolus: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. proinde sicut animale corpus non est anima, sed corpus, et spiritale corpus ita non est spiritus, sed corpus. quis porro audeat opinari uel Christi corpus non spiritale resurrexisse uel, si spiritale resurrexit, non iam corpus fuisse, sed spiritum, cum hanc opinionem discipulorum refellat, ubi, cum eum uidentes existimarent se spiritum uidere, ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? iam igitur illa caro spiritale erat corpus; (nec tamen spiritus erat, sed corpus,> nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum, sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ei animali spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus. seruatae iustitiae daret coronam.

Vnde dominus Christus per nos ad nos uenit, cum peccatores iustus inuenit, per stratum quodam modo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit, qui utique, si uoluisset, cum corpore immortali primitus aduenisset. sed quia nos humilitate filii dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit et fidei nostrae meritum ac praemium uirtute suae resurrectionis ostendit. ideo sequitur [*]( 6 I Cor. 15, 44 13 Luc. 24, 39 17 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 1 sumtua MV: sumtum a spiritale o: spiritalem MY 3 eap. CCCXXXini MV: om. GP 15 nec tamen—sed corpus 8: om. MY 19 futurum MY: fuerat futurum a )

1061
apostolus et dicit: nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, siue intellegatur primus Adam, qui de puluere ante formatus est, nouissimus autem Adam, qui de uirgine procreatus est, sine in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, nouissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam uiuentem et spiritum uiuificantem hoc interesse uoluit, ut illic sit corpus animale, hic spiritale. anima quippe in corpore animali uiuit, sed non uiuificat usque ad auferendam corruptionem; in corpore uero spiritali, quoniam perfecte adhaerens deo unus spiritus est, sic uiuificat, ut spiritale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem.

Et nos, inquit, commutabimur. ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt, sed, sicut dominus in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: qui non credit, inquit, iam iudicatus est. proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum. isti uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur.

Quid sibi ergo uult ista distinctio: et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam immutabuntur in illam incorruptelam, cui omnino nulla possit nocere corruptio? ac per hoc qui non commutabuntur in eam, incorrupti quidem resurgent in integritate membrorum, sed tamen [*]( 1 I Cor. 15, 46 11 I Cor. 6, 17 14 (et 26) I Cor. 16, 52 17 Io. 5, 29 20 Io. 3, 18 24 Es. 66, 24 ) [*]( 10 uero a: uiro V 11 deo MV: domino a 21 commutabnntur a: commutabunt MV 28 ex his a: his MV )

1062
corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione iustorum cum dixisset: nos commutabimur, tamquam quaereremus, quomodo istud fiat uel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis; secundum enim qualitates hoc loco carnem et sanguinem nuncupauit.

Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit, sicut scriptum est: ne forte temtauerit uos qui temtat et inanis sit labor noster, atque hic intellegitur diabolus, tamquam deus omnino non temtet, de quo alio loco scriptura dicit: ipse autem neminem temtat, nec contraria est ista sententia ei qua dicitur: temtat nos dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum temtationis diuersas intellegentias habet eo, quod alia sit temtatio deceptionis, alia temtatio probationis; secundum illam non intellegitur qui temtat, nisi diabolus; secundum hanc uero temtat deus: ita cum dicitur: caro possidebit regnum dei, et: caro et sanguis non possidebit regnum dei, etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit quaestio, quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei; caro autem cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. hoc enim expositum est, cum diceretur: caro et san g u is. regnum dei non possidebunt, in eo quod continuo [*]( 1 Matth. 25, 41 3 cf. Ps. 111, 7 6 I Cor. 15, 53 9 I Cor. 15, 50 14 I These. 3, 5 17 Iac. 1, 13 18 Deut. 13, 3 27 Luc. 24, 39 ) [*]( 11 secundum MY: secundumhas a 13 aliquit F 24 et sanguis MV: om. a 28 possidet F: possidebit a )

1063
additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.

CCCXXXV.
VTRVM SINGILLATIM A CREATORE DEO CORPORVM LINIAMENTA FORMENTVR. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA..

Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari , cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non\'format, quomodo legitur: priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. non dixit: "dedit" aut "disposuit", sed dat, ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis [*]( 10 Io. 5, 17 17 Hier. 1, 5 18 Matth. 6, 30 24 I Cor. 15, 37 sq. ) [*](8 cap. CCCXXXV MV; om. GP 10 dicat a: om. MV 11 unde (u ex o uel e corr. m. 1) V 14 admimstratar a: ministratur Y 25 fere MV: ut puta a )

1064
temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur.

CCCXXXVI. DE ANIMAE QVAESTIONE. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA.

Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam idem ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: omnem flatum ego feci. quod sequentia satis indicant; sequitur enim: propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeant. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura, sed ipsius dei substantia, tamquam unigenitus dei filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur. tamquam illa natura atque substantia, qua deus est quidquid est, commutabilis esse possit; quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. nam quod attinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec adhuc scio. [*]( 2 Sap. 8,1 12 Es. 57, 16 eq. 24 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 3 non] n prior eae d (?) corr. m. 1 V 6 aeterna stabili MY: aeterna et stabili a 7 cap. CCCXXXVI MY: om. GP 18 tam- quam a: tam MV . )

1065

EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA.

Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod [*]( 372* ) nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos homines dicimus nasci sine anima sine corpore. at uero secundum originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate . renouantur.

Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoraui: qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui fingit singillatim corda hominum. de quibus uides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nihilo, incertum est. illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur [*]( 7 Es. 57,16 26 Zach. 12,1 Ps. 32,15 31 Eccle. 12, 7 . ) [*]( 2 nescire] i ex e corr. m. 1 Y 11 omne a: omnem Y 20 originale a: originalem Y 23 canhonicis Y repperi MY: comperi a 28 possit a a: posita MV 31 ecclesiaste a: ecclesiuten V )

1066
puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima. "sicut enim nostrum corpus" inquiunt "(quamuis) ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est." ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, deus utique dedit eum.

Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit.

Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur [*]( 18 Gen. 46, 26 25 tien. 2, 23 ) [*]( 5 quamuis o: om. MV 17 proferendum a: praeferendam MV 21 aperte a: apparet MV 24 a parte a: aperte V 25 caro de I de carne V )

1067
genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines?

INTER CETERA.

Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a [*]( .1 (18. 20) Gen. 46, 26 5 Verg. Aen. I, 724 13Num. 6,6 ) [*](8 per nomen scripsi-. nomen V nomine a 10 locum a: per locum V 12 enl (uirgwlam add. tn. 2) V 14 cadaber Y 17siata: sicutibfV 23 exiBse MV: exisse homines o 26 inter cetera scripsi: cetera MY 27 si a: sic MV 30 potes a: potest V)

1068
propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni modo. non est enim falsa in baptismate remissio peccatorum nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur.

INTER CETERA.

Vt autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parui aestimandum, immo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur, mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus credendum est ex propagine peccatrici animam uenire non potuisse, cuius caro uenit ex uirgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne peccati. si autem peccato primae animae peccatricis ideo ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto illa quam sibi unigenitus coaptauit aut peccatum inde non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato qui soluit nostra peccata, aut qui nonam creauit ei carni, quam sine parente fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro sumsit ex femina.

INTER CETERA.

[*]( 372b ) Ego enim adhuc, fateor, non inueni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat — unde dubitare fas non est — et ipsa ex Adam non trahatur. quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius asserendum est.

INTER CETERA.

Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare [*]( 15 cf. Rom. 8, 3 ) [*]( 3 in baptismate V: etiam in parualoram baptiamate a 5 inter addidi: om. Y 13 peccatrici V: peccatricis a 24 (et 29) inter addidi: om. V )

1069
debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus soit. cum ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse, sine ex propagine, sicut <corpus, sine extra propaginem, sicut) illa quae primo homini data est, nescio, deus scit? unum horum uis ut confirmem. possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod nescio. si autem nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester, Christus; si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit non solum quid doceat, uerum etiam quid nobis discere expediat.

Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem et hoc scire quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo qui scit omnia discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, responsum acceperunt: non est uestrum scire tempora, quae pater in sua posuit potestate. quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, sicut et tempora, quae [*]( 3 II Cor. 12, 2 sq. 17 Matth. 23, 8 28 Act. 1, 7 ) [*]( 10 et prorsus) et et prorsas V 11 corpus sine- sicut a: om. MV 12 unum V: utrum a ut I at confirmem V 28 acciperunt V 30 post nostrum scire add, a: qui profecto scit quid nobis sit utile scire? et illud quidem per illam scio, non esse nostri Mire; om. MV sicut et MV: om. a )

1070
pater in sua posuit potestate? utrum autem originem animarum, quam nondum scio, an sit scire, id est pertineat I ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, quamdiu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem. nunc autem quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus illic docendi caueam (temeritatem, quam discendi habeam) cupiditatem, tamen et hoc etiam uellem scire, si possem. et licet multo amplius sit necessarium quod ait ille sanctus: notum mihi fac, domine, finem meum — non enim ait: initium — (utinam tamen nunc initium,) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret.

Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationalem uel intellectualem scio, nec eam dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari et a uita dei, cuius participatione beata fit, alienari potest, et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc uitam uel bene uel male sit, amittere non potest. scio etiam non eam pro actibus. ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, nec si unius diei, sicut scriptum est, fuerit uita eius super terram. ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci: unde et paruulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. haec tam multa nec parua de initio uel de origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio in origine animarum, utrum illas deus hominibus ei propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo quam nescire; sed quamdiu non possum, [*]( 10 Ps. 38, 5 22 Iob. 14, 5 ) [*]( 2 an MV: an nostrum a 7 temeri tatem - habeam a: on- MV 11 utinam - iuitium] om. MY 21 sed nec s: sed ne Y )

1071
melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte non debeo.

Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam, utrum animae ceterae omnes ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis fiant — ab ipso enim fieri, sine sic sine sic, non negamus — patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresem detestabilem detestabiliter incurramus. si hoc quod ego interrogo nec tu scis, sine me patienter utramque nescire, quod tu interrogas et quod ego. si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod uis ut respondeam nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare non dubites quod quaerebas.

Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum putaui, qui propaginem animarum iam quasi certus improbandam existimas. ceterum si illis qui hanc asserunt rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur ignorent, et, ne hoc asserere auderent, quanta ratione formidare deberent ostenderem. « [*]( 7 singulis V: Bingulis singulae a 11 originale a: originalem V 22 rescribendum a: si scribendam V 25 ostenderem MY: om. a )

1072

CCCXXVII.