Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Quid uero fuerit causae, ut post resurrectionem suam in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ergo existimo, quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris, qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae, hoc significans dominus Iesus bis dedisse spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere [*](9 I Cor. 13,12 14 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 4 15 cf. Rom. 5, 5 17 cf. Matth. 22, 40 22 Matth. 28, 19 ) [*]( 1 qui] om. G1 2 sunt GIp: del. Gt; om. v 3 digessimus GP: dignissimus v commendamus P 4 possent Ołp 7 conniciendo P 8 speculo O\'v 10 cap. CCLVIII P CCLX Gv 11 cur] quur (r in ras. a m. 2 P) MP quod G quare v ex] ex eodem o Pv supra scripto MV: XV de trinitate titulo XXVI (XXIII P) G Pv 13 in terra MV: et in terra GPv 15 ergo] ego Gs 18 dedisse MPV (ct. p. 558, 3 not.): dedit Gv 21 bis] his v sanctum MY: om. Gv 22 insuflasset V 23 gentes MPV: omnes gentes Gv )
Quaerat a me aliquis, quare bis dedit spiritum sanctum.
[*]( 268\' ) multi multa dixerunt et sicut homines quaesierunt et aliquid dixerunt, quod non esset contra fidem, alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam ueritatis. si dicam me scire quare bis dederit, mentior uobis. nescio. qui se dicit scire quod nescit temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus est. ergo fateor uobis: quare bis dederit dominus spiritum sanctum, adhuc quaero et ad aliquid certius cupio peruenire. adiuuet me dominus orantibus uobis, ut quod donare dignatur uobis non taceatur. ergo nescio. quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse — quid ergo existimem non tacebo. si hoc est, confirmet dominus; si aliud est quod uerius appareat, donet dominus. ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum spiritum sanctum, ut commendarentur duo praecepta caritatis. duo sunt enim praecepta et una est caritas: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua; et [*]( 26 Matth. 22, 37 sqc[. ) [*]( 2 diem MY: dies Gv decimum MY: decem Gv quam] qua e 3 dominus ascendit-non est qui MY: om. GPv 7 imponebat (n add. m. 2) v 10 ex MV: item ex P item G; sbros. in v sermonem 0 domini] om. GPv 13 esset Otptyt": ease GlP* 14 quod] om. v 15 scire quare G3: nescire quare GlVv mentiar v nescio] om. G*v 18 et oays om. Glv 20 nobis Y: et uobia Gv tamon Gv: tam Y )
— si enim fratrem, quem uides, non diliges, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? — ideo forte informans nos ad dilectionem proximi dedit in terra conspicuus et proximis proximus spiritum sanctum insufflando in faciem eorum; ut ab hac proximi caritate peruenirent ad eius (caritatem) qui in caelis est, de caelo misit iterum spiritum sanctum. accipe in terra et diliges fratrem; accipe de caelo et dilige deum, quia et in terra quod accepisti de caelo est. in terra Christus dedit, sed de caelo est quod dedit. ille enim dedit qui de caelo descendit; hic inuenit cui daret, sed inde attulit quod daret.
Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo caritas ad spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris. unde? quid tibi dabas? quid quasi de tuo praesumebas? quid enim habes, quod [*]( 11 I Io. 4, 20 24 Rom. 5, 3 eqq. \' 29 I Cor. 4, 7 ) [*]( 3 duo praecepta GPv: dua p. V 8 non sunt— diliguntur] add. v1 in mg. 11 diligis Gv 14 insuflando V 15 ut] add. P* supr. uers.; et G3 peruenirent ad eius G\'v: om. GlPV 16 caritatem addidi: om. GPVv qui PF: quae Gtt1; eras. G\' 17 diliges V: dilige Gv 20 dedit] om. v 27 confundit F: confundetur v )
Caritas ista non tenetur nisi in unitate ecclesiae. non illam habent diuisores, sicut dicit apostolus ludas: hi sunt qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes; ideo defluunt, quia coagulum non habent caritatis.
Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. inter cetera enim, cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: "si ergo" inquam "et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre procedit ? cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est ? unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de patre procedit, ut non diceret: "de me non procedit"? a quo autem habet filius, ut sit deus — est enim de deo deus — [*]( 4 Iud. 1, 19 18 cf. Tract. in euang. Io. 99, ssq. 19 (et 25) Io. 15, 26 22 Io. 7, 16 ) [*]( 1 unde ergo v 4 hi sunt (cf. p. 377, 24; gr. ovxot ftadv): his OMPVv 7 cap. CCLVUII P CCLXI Gv 8 quid] quod Gv 9 diferentia P 10 ex MY: ex eodem GPv 14 extendi] extenti v 20 eum] eam(?) V 21 ipse MV: et ipse Gv unde MY: unde et v 27 sit (om. deus) v )
Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt, ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt, quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa trinitate, quae deus est, credunt potius quod in sacris litteris [*]( 19 cf. Io. 5, 26 ) [*]( 1 ut] om. v procedat MY: procedit c 2 illo GlMPVv : filio G. supr. uere. procedat] procedit v 4 qualis v 6 si] om. v 9 dei MV (m. 1 et 2): deum GPv 10 simul MY: simul et GP" 11 matrem GP"v: matre MP Y 14 filium] n ex a corr. m. 1 V 15 dederit pater v 16 procedit v 18 uita pater MV: uita sit pater Ov 21 quae uncinis inclusi desunt in MV 22 fidelibus 0*v: de fidelibua OlP 28 hanc] haec 01 24 quam] quae v ueнra (ne reu.) 0 25 quae GJP: in 0*v 26 est] et G*v cur non o: qui non OlPv quin G\' supr. wen. )
Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam, o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem repperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum, et tamen multa uera uidisti non his oculis, quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: oculi mei uideant aequitatem. nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce, qua tibi lucente uidisti. attolle oculos ad ipsam lucem et eos in ea fige, si potes. sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei, propter quod filius unigenitus non de patre genitum — alioquin frater eius esset — sed procedere dixit spiritum sanctum, unde, cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii, amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. sed ad hoc lucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere, scio, non potes. uerum dico, mihi dico, quid non possim scio. ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa, in quibus te summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum uales, imaginem trinitatis agnosceres. ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus, sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur sitque in acie cogitantis imago simillima [*]( 4 cf. Ps. 138, 6 6 cf. Ps. 102, 3 7 cf. Lne. 10, 30 sqq. 11 Ps. 16, 2 ) [*]( 1 haec G\'v: hac GlP 2 audeo O\'fJ: audio G\'P profiteris P 7 agnoscis te GP: agnoscite v esse GP: essem r 8 perduxit P: prodoxit Gv inflictus GlP 12 discreuisti (cre a m. 2 in ras.) G 15 uerbi (i ex Q corr.) G 19 dicttu P: dictum Gv 22 te OPtJ: tu a ipsius] illius add. 01 swpr. uera. 24 agnosceres v: agnoscere GP 28 formemur P sitque Glp: sioqui Glv cogitantes Gx )
Omnis doctrina uel rerum est uel signorum; sed res per signa discuntur. proprie autem nunc res appellaui, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, pecus atque huius modi cetera. sed non illud lignum, quod [*](19 cf. Ps. 102, 3 ) [*]( 2 dilectionem P 8 iungentem Olf) 4 uel O\'PJJ: uult Gl 6 intelligibili P 8 qui 01PtJ: quae 01 10 sufficient P similitudinum (um ex em corr. m. 2) G 12 hoc] hęc 08 supr. wrl. 18 similitadinis P 17 possi* (a add. m. 2) G tibi fecit P: fecit tibi Gv 19 qui G\'PtJ: quę GI tuis P: om. Gv 20 cap. CCLX P CCLXn G CCLVII v 23 primo] om. v 26 sicuti Gv ) [*]( 51* )
Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt peruenire atque his inhaerere possimus. nos uero, qui fruimur et utimur inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus, quibus fruendum est, obtinendis uel retardemur uel etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti. [*]( 1 cf. Ex. 15, 25 2 cf. Gen. 28, 11 3 of. Gen. 22, 18 ) [*]( 1 moysen GPv amaritudinem V 2 ille GPtJ: illa V sibi ad caput GPv posuit V: posuerat GPv 3 haec GVv: hae P 4 sint V: sunt v autem GYv: etiam P 5 quorum GPtJ: quarum V 6 ad aliquid V: aliquid GPv 7 quid V: quod v eas res v 12 ita loquemur V: ita loquimur Gv aliqua v adhibere v 13 possunt v 14 disserimus PY: disseruimus Gv 18 utendum (om. est) Gf) 20 amminiculamnr libri 21 ut GPv: om. Y inhaerere V: haerere v 23 conatitnti Gv: constiti V 24 ełiam (et add. m. 2) v ab] a v 25 retardaemur v 26 amore V: amore inherendo v )
Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter ae ipsam, uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas optinendum referre, si tamen amandum est. nam usus inlicitus abusus potius uel abusio nominanda est. quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes in patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis uehiculis, quibus utendum esset, ut ad patriam, qua fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uia peregrinantes a domino si redire ad patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, hoc est ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus.
Res igitur, quibus fruendum est, pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas, una quaedam summa res communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa; si tamen et causa. non enim facile nomen, quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod melius ita dicitur trinitas haec unus deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. ita pater et filius et spiritus sanctus et singulus quisque horum deus et simul omnes unus deus et singulus quisque horum plena substantia et simul omnes una substantia. pater nec filius est nec spiritus sanctus, [*]( 13 cf. II Cor. 5, 6 16 cf. Rom. 1, 20 24 cf. Rom. 11, 36 ) [*]( 2 ueniret v amas a: amat GlPVv amatur Gs sttpr. uera. 4 nominanda est] add. P* supr. uers. ergo] om. p. 5 possimus P 7 uellimas v 9 ualeremus V: ualuerimuB v amoenitas v 13 uia F: uita GPv 15 possimus Gv: possemus V utendum GPv. utendo V 20 communesque V 24 deus ex quo GPv: deus et simul omnes unus ds ex quo (corr. m. 1) V 26 singulus quisque F: singuli quique v 27 singuli quisque (sic) v )
Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum deo ? immo uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio. si autem dixi, non est quod dicere uolui. hoc unde scio, nisi quia deus ineffabilis est ? quod autem a me dictum est si ineffabile esset, dictum non esset. ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est deus, quia et cum hoc dicitur, aliquid dicitur et fit nescio qua pugna. uerborum, quoniam, si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce pacanda est. et tamen deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae uocis obsequia et uerbis nostris in laude sua gaudere nos uoluit. nam inde est et quod dicitur deus. non enim re uera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae socios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, monet ad cogitandam excellentissimam quandam immortalemque naturam.
Nam cum ille unus cogitatur deorum deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo siue in terra ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. [*]( 1 filius nec pater est V: pater nec filius v nec spiritus-nee filius est] om. v 7 connexa v 11 non est V: non hoc est G Po 14 hoc cum Gv 15 qua GIPY: quae G\'v 18 pacanda d F: propaganda v 19 ammisit v uocis (i ex e corr.) G obsequium Gv 23 socios G\'PVf): socius GIPI rcios a monit v 27 quo Y: quod v )
Quapropter cum illa ueritate perfruendum sit, quae incommutabiliter uiuit, et in ea trinitas deus, auctor et conditor uniuersitatis, rebus, quas condidit, consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem ualeat et inhaerere perspectae. quam purgationem quasi ambulationem quandam et quasi nauigationem ad patriam esse arbitremur. non enim ad eum qui ubique praesens est locis mouemur, sed bono studio bonisque moribus.
Quod non possemus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur et uiuendi nobis praeberet exemplum non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. sed quia nos, cum ad illam uenimus, sapienter facimus, ipsa, cum ad nos uenit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. et quoniam nos, cum ad illam uenimus, conualescimus, ipsa, cum ad nos uenit, quasi infirma existimata est. sed quod stultum est dei, sapientius est quam homines, quod infirmum est dei, fortius est quam homines. cum ergo ipsa sit patria, uiam quoque se nobis fecit ad patriam.
Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent oculis etiam carneis apparere dignata est. quia enim in [*]( 21 cf. I Cor. 1, 25 27 I Cor. 1, 21 ) [*](1 cap. CCXLVII MV. in raв.: CCLXI P CCLXIII Gv 3 ae uiam MY: si uia v 4 similibuB MV: de similibua P dissimilibuB v 7 conditor V: concorditer v 9 perspicere V: pspicere v 14 poslimUS v 21 sapientius .1\' (est add. m. 2) v 22 homines (quod)] e ac i corr. m. 2 P quod V: et quod GP" 23 se quoque G p" 27 carn«is (e ras.) v-)
Quomodo uenit, nisi quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis? sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas inlabatur, fit sonus uerbum, quod corde gestamus, et locutio uocatur, nec tamen in eundem sonum cogitatio nostra conuertitur, sed apud se manens integra formam uocis, qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita uerbum dei non commutatum caro tamen factum est, ut habitaret in nobis.
Sicut autem curatio uia est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. et quemadmodum medici, cum alligant uulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut uinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata uulneribus, de quibusdam contrariis curans et de quibusdam similibus. sicut etiam ille qui medetur uulneri corporis adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido uel humido siccum uel quid aliud eius modi, adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum uel rotundo [*]( 6 (et 9) Io. 1, 10 14 cf. Io. 1, 14 ) [*]( 10 eum V: eam v 19 qua se V: quasi v insinuat v 22 autem F: enim v 23 reficiendosque Y: reficiendo v 24 medici cum GPv: medicum MY 31 rotundo] rutundo V rotundum v )
Magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti an utrumque. praeceptum est nobis, ut diligamus inuicem. sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit an propter aliud. si enim propter se, fruimur eo; si prop ter aliud, utimur eo. uidetur autem mihi propter aliud [*]( 1 rotundum] cntundum (r add. m. 2) V rotando v oblongo F: longam v 5 labsus V 8 stultitia V: stultitia est v 9 usi F: uisi v 10 mortalitatem V 12 fęminae (q a m. 2) V 15 fęminam (q a m. 2) Y 16 mortales mortalis v 17 cap. CXLVIIl (C ras.) V CCLXII P CCLXIIII Ov 18 frui se] fuise Gł homo] homines GIł) debeant G* v 19 dilectionis G Pv: dictionis V 21 frui se G7PVvi fuisse Gl 22 est V: est enim GPv 23 homine GIY,,: hominibus Gl. )
Non autem omnia, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur ad deum, sicuti est homo uel angelus, aut ad nos relata beneficio dei per nos indigent, sicuti est corpus. nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum deum.
Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. quantumlibet enim homo excidit a ueritate, remanet illi dilectio sua et dilectio corporis sui. fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus dominari potuerit. inest enim uitioso animo id magis appetere et sibi tamquam debitum uindicare, quod uni proprie debetur deo. talis autem sui dilectio melius odium uocatur. inimicum est enim, quia uult sibi seruire quod infra se est, cum ipse superiori [*]( 1 quae] qui G1 2 riuolam (o in u corr. m. 2) G 5 qaae] % Gtx ad V: in Go 10 cap. CCLXIII P CCLXV Gv 11 rebos (v a m. 2) v habere Gv 13 conaolendum G. 17 ezcidit F: excidat Gl excedat G2u 18 dilectio sua V: dilectio sui QPv 19 incommntabile vł 20 ideo (ona. et) v 21 autem 7: ergo GP" 25 dilectio sai G" inimicam V: iniquum QPv )
Nemo ergo se odit. et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. sed neque corpus suum quisquam odit. uerum est enim quod ait apostolus: nemo umquam carnem suam odio habuit. et quod nonnulli dicunt malle se esse sine corpore omnino, falluntur; non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus uolunt habere, sed putant nullum corpus esse, si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi uidentur corpora sua, qui hoc recte faciunt, non id agunt, ut non habeant corpus, sed ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria. libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quandam militiam extinguere affectant. nam non se interimunt, et curam suae ualetudinis gerunt. qui autem peruerse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. in quo . fallit eos quod legunt: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim [*](1 Ps. 10, 5 12 Eph. 5, 29 27 Gal. 5, 17 ) [*](1 semire] sernile v nolit] noluit Gtf) 6 potiore (e in i corr. rn. 2) G 7 naturabiliter v 8 intollerabilis G1 omnino Gav: enim omnino Glv 13 malle] male v malli Gl 16 oellerimom G 19 quasi PV: om. Gv 21 libidines (e ex i corr. m. 2) G 22 utentis Otx inclinationis V: inclinationes GlPv inclinatioris G* et inclinationes a 25 et Gt PV: sed Gł.J ualitudinis Gnb ualetudines Gl 26 inimico. (s ras.) G suo. (s ras.) G corpora G1 )
Diliges, inquit, dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est dei et proximi. quod si te totum intellegas, id est animum et corpus, et proximum totum, id est animum et corpus eius — homo enim ex anima constat et corpore — nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. cum enim praecurrat dilectio dei eiusque dilectionis [*]( 17 Matth. 22, 37. 39 sq. 21 cf. I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 sibi PF: om. Gv 3 concupiscentia G*: concnpiscentiam (u ex a corr. YJ) Gt PVx 4 mala edomita] male domitam 01 5 erit] erat v 7 uigeat Gv: uigilat V uiuat P etiam Gap V: enim 01" 11 spiritu Gv: spiritum V quo V: quia Gv 12 esse] om. G1 meliore Gl resistente GtJ: resiste V resistere P 13 per] om. P consuetudinis] consuetndis v 14 legi v 15 domando v 20 pendet Gt y,,: pendet oms Gl p. et omnes o-a "\'JW. utra. 22 te] om. Gl corpus Gay: corpus eius Glv 23 eias] om. C\'c 24 anima Y: animo Gv )
Ille autem iuste et sancte uiuit qui rerum integer aestimator est; ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum aut non diligat quod diligendum est aut amplius diligat quod minus diligendum est aut aeque diligat quod uel minus aut amplius diligendum est aut minus uel amplius quod aeque diligendum est. omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter deum, deus uero propter se ipsum. et si deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque deum debet diligere quam se ipsum. item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam uiuit, qua fruimur deo.
Omnes autem aeque diligendi sunt. sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium uel indigentia uel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius faceres, quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus, quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum [*](3 Matth. 22, 39 ) [*](1 praescriptas GPv: perocribtns V 2 de] om. 01 nihil] nil Krv 3 sicut V: tamquam Opx 9 aut amplins V: vel amplius Gv 10 omnia (i ex e corr. m. 2) 0 13 homine] homini G\'łtJ 14 diligere] deligere v 20 possi* (e add. m. 2) 0 consolendum V 21 oportnnitatibus libri 22 quadam (a prior ex i corr.) G 23 ai] вi. (c ras.) 0 habundaret G*v habnndaretnr 01 24 dari (i ex e corr. m. 2) G 26 nt GVv: ant P eligerea G\'V,,: iegeree GlP* legeris P1 27 essetj est 01x )
Omnium autem, qui nobiscum frui possunt deo, partim eos diligimus quos ipsi adiuuamus, partim a quibus adiuuamur, partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subuenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. uelle tamen debemus, ut omnes nobiscum diligant deum, et totum, quod eos uel adiuuamus uel adiuuamur ab eis, ad unum illum finem referendum est.
Cum homine in deo frueris, deo potius quam homine frueris; illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te peruenisse laetaberis, in quo spem ponis, ut uenias. inde ad Filemonem Paulus: ita, frater, inquit, ego te fruar in domino. quod si non addidisset: in do m ino et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. quamquam etiam uicinissime dicitur frui cum dilectione uti. cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat, per quam si transieris eamque ad illud ubi permanendum est rettuleris, uteris ea et abusiue, non proprie diceris frui. si uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa trinitate, id est summo et incommutabili bono. [*]( 17 Philem. 20 ) [*]( 3 posont v deo GPv: deum Y 4 adianamas GPv: adiuaamar V partim V: partim eos GPv 5 quorum et GPv: et quorum V indigimas Gx 7 uelle] aelli Gs., 11 cap. Cc.L- (X et VI ras.) V CCLXIUI P CCLXVI Gv 16 philemonem GPv 17 paulUI (as ex as corr. m. 2) v 18 tantum fruar v 21 delectationem] dilectionem G*v 23 retuleris Gv )
Vide quemadmodum, cum ipsa ueritas et uerbum, per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis, tamen ait apostolus: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. ille quippe qui non solum peruenientibus possessionem sed etiam uiam se praebere uoluit uenientibus, ad principium uiarum noluit carnem assumere. unde est etiam illud: dominus creauit me principium uiarum suarum, ut inde inciperent qui uellent uenire. apostolus igitur, quamuis adhuc ambularet in uia et ad palmam supernae uocationis sequeretur uocantem dominum, tamen ea quae retro sunt obliuiscens et in ea quae ante sunt extentus iam principium uiarum transierat, hoc est eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus, qui ad ueritatem peruenire et in uita aeterna permanere desiderant. sic enim ait: ego sum uia et ueritas et uita, hoc est "per me peruenitur, ad me peruenitur, in me permanetur". cum enim ad ipsum peruenitur, ad patrem peruenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur uinciente et tamquam agglutinante nos sancto spiritu, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. ex quo intellegitur, quia nulla res in uia tenere nos debeat, quando nec ipse dominus, in quantum uia nostra esse dignatus est, tenere nos uoluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, quamuis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum [*]( 1 cf. Io. 1, 3 et 14 3 II Cor. 5, 16 7 Prou. 8, 22 9 cf. Philipp. 3, 12-14 15 Io. 14, 6 ) [*]( 1 et V: om. v per V: om. v 2 esset V: est GPv entl 5 peruenibus (enti add. m. 2) v 8 principium V: in principio Gv 10 et V: ut v dominum V: deum GPv 13 eo GPtJ: ea V 16 per me peruenitur V: per me uenitur Qv peruenitur P 17 peruenitur ad] peruenitur quę (qui P1) ad P1 p. etiam ad G* supr. uers. peruenitur ad patrem] om. Glv ad patrem peruenitur} del. m. 2 P 19 acglutinante v spiritu sancto v quo] quod v 20 possumus v 24 illo F: eo Qv 25 infirmiter V: firmiter v )
Omnium igitur, quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intellegatur legis et omnium diuinarum scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei, qua fruendum est, et rei, quae nobiscum ea re frui potest, quia, ut se quisque diligat, praecepto non opus est. hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per diuinam prouidentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius tamquam uiae, tamquam uehiculorum uel aliorum quorumlibet instrumentorum aut si quid congruentius dici potest, ut ea quibus ferimur propter illud ad quod ferimur diligamus.
Quisquis igitur scripturas diuinas uel quamlibet earum partem intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem dei et proximi, nondum intellexit. quisquis uero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino mentitur. inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi, et ideo multos inuenimus, qui mentiri uelint, qui autem falli, neminem. cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis apparet in una eademque re illum qui fallitur eo qui mentitur esse meliorem, quando quidem pati melius est iniquitatem quam facere. omnis autem, qui mentitur, inique facit, et si cuiquam uidetur aliquando utile esse [*]( 5 cf. Rom. 13, 10. I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 temporalibus F: temporibus v 2 peruehi Gap: prouehi 0% Vx 3 igitur OVv: autem P dicta F: praedicta GPfJ 5 qua] quam v 7 nossemus V: nos aimus v 8 posBimus n pro V: propter v nostram Balutem v 9 qua V: quia v uti F: ut v 10 mansuria (m. 1 et 2) V 11 uiae tamquam] om. v aliorum GPv: aliarum F 13 quibus ferimur V: quibus fruimur OPv ad quod GP,,: ac quod P1; om. V 19 probabitur F: probatus v 26 si F: ei Ov cuiquam OlPV: cui 0\'v utile aliquando Gv ) [*]( mII. ) [*]( 52 )
Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. quae si uera et certa esse contendit, illud non possit . uerum esse quod senserat fitque in eo nescio quomodo, ut amando sententiam suam scripturae incipiat offensior esse quam sibi. quod malum si serpere siuerit, euertetur ex eo. per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem fides, si diuinarum scripturarum uaccillat auctoritas. porro fide titubante caritas etiam ipsa languescit. nam si a fide quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. non enim potest diligere quod esse non credit. porro si credit et diligit, as bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse uenturum. [*]( 21 cf. n Cor. 5, 7 ) [*]( 17 contendit VS: consentit GV (e corr.) v 18 quomodo F: quodam modo v 19 offensior G: offensor Vv 20 euertitur 010 22 uaccillat] baccillat V uacillat GPv 24 quisque PF: quisquam Gv 25 si credit F: si et credit GPv )
Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, caritas.
Sed fidei succedet species, quam uidebimus, speciei succedet beatitudo ipsa, ad quam peruenturi sumus; caritas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. si enim credendo diligimus quod nondum uidemus, quanto magis, cum uidere coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum peruenimus, quanto magis, cum peruenerimus ? inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur, antequam habeatur, uilescit autem, cum aduenerit — non enim satiat animam, cui uera est et certa sedes aeternitatis — aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei uilescat, cum minus inuenerit, sed quantum quisque ueniens existimare potuerit, plus perueniens inuenturus est.
Homo itaque fide, spe et caritate subnixus eaque inconcusse retinens non indiget scripturis nisi ad alios instruendos. itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus uiuunt. unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: siue prophetiae, euacuabuntur, sine linguae, cessabunt, siue scientia, euacuabitur, quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit [*]( 25 I Cor. 13, 8 ) [*]( 1 cap. CCLI ex CCXLVII ras. corr. V: CCLXV P CCLXVII (h 2 decedente PV: decente at decenter G\'fJ 4 primo] primo de doctrina christiana Ov 7 fidei succedit OPv speciei F1: "speciei P et spei GPtJ snccedit GPv 9 decedentibus V: decidentibna n 15 sedes G\'V\'ł1: sedis Olyt aeternitatis V: aetemitas (Jp" 17 ezsistimare V 21 caritate (om. et) v 22 instrnendoe V: introducendos v 27 tanta V: tantae v snrrexerit v ) [*]( 52* )
Quapropter cum quisque cognouerit finem praecepti esse caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, omnem intellectum diuinarum scripturarum ad ista tria relaturus ad tractationem illorum librorum securus accedat. cum enim diceret: caritas, addidit: de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. conscientiam uero bonam subiunxit propter spem; ille enim se ad id quod credit et diligit peruenturum esse desperat cui malae conscientiae scrupulus inest. tertio: et fide, inquit, non ficta. si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum et recte uiuendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur.
Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens, ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant, uicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est quod significant. signum est enim res praeter speciem, [*]( 4 I Cor. 13, 13 9 (et 12) I Tim. 1, 5 ) [*]( 3 est et sancti V: et sancti est Gv 5 est caritas V: cantu Gv 6 et cum GxVv: cum et 03 supr. uers. aeternam (m deL m. 1) V 11 ad tractationem GPv: attractationem V 14 conscientia v bona v 20 cap. CCLII ex CCXLVm corr. V: CCLXVI P CCLXYIII Gv 22 de doctrina christiana secnndo Gv )
Data uero signa sunt, quae sibi quaeque uidentia inuicem dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui uel sensa aut intellecta quaelibet, nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit qui signum dat. horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus data, quae in scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt. [*]( 2 uestigio GPv: uestigatio F 5 de tuba F: tuba GPv progredi se GVv: progredi.se (a ras.) P 10 expertarum V: expectarunt v animaduersionem v 12 transeuntis animantis G Pt, 16 nonj om. v 17 sibi (s ex t corr. m. 1) V uidentia PF: uiuentia Gv 18 dant ad PV: danda v 19 sensa GPv: sensu V 20 significandam P signi dandi G\'Pv: signa dandi 01 significandi F 22 horum V: bonorum v 24 in F: om. GPv )
Omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. uerba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. nam et odore ungenti dominus, quo perfusi sunt pedes eius, signum aliquod dedit et sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significauit quod uoluit, et cum mulier tangendo fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil significat. sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. nam illa signa omnia, quorum genera breuiter attigi, potui uerbis enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem.
Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. ita uoces oculis ostenduntur, non per se ipsas, sed per signa quaedam sua. ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus gentibus peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos sed etiam uoces dissonas habere meruerunt.
Ex quo factum est, ut scriptura diuina, qua tantis morbis humanarum uoluntatium subuenitur, ab una lingua profecta,» [*]( 8 cf. Io. 12, 3 sqq. 9 cf. Luc. 22, 19 sq. 10 cf. Uattb. 9, 21 22 cf. Gen. 11, 1-9 ) [*]( 1 cap. CCLIII ex CCXLYIIII corr. V: CCLXVII P CCLXVIII v CCLXVIIII G 3 potuerunt Gv 4 gentibus V: generibus o eodem] om. Gv II] de doctrina christiana II Gv 7 concipiuntur GPlvi concupiuntur V conspiciuntur P* 8 odorem v unguenti GPv 10 per gustatum GlPV: praegustatum G\'v 13 nam signa illa Gv 19 ista V: ita v igitur V: igitur sua v 23 dissonas V: dissonantes v 24 ut V: ut etiam GPv 25 uoluntatium Y: uoluntatum Gv )
Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt: ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt.
Quid est, quaeso, quod, si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt et imitatione bonorum sibimet quodam modo incorporat; qui boni fideles et uere boni serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde 85 ascendentes conceptione sancti spiritus fructum dant geminae caritatis, id est dei et proximi — quid est ergo, quod, si haec quisquam dicat, minus delectat audientem, quam si ad eundem [*]( 17 Cant. 4, 2 ) [*]( 1 oportune V 2 innotesceret Ga: innotescere G\'PYv 12 renooandom GPVv: reuocandum a cui V: quia v 14 cap. CCLXVIH P CCLXX Gv 15 snanius GPv: suauis V excitat Of) 16 illud] om. v 18 supra scripta] de doctrina christiana secundo Gv 22 imitationem V 23 uere boni V: uere dei Gv ueri dei P 27 quisquam V: quisque GPv delectat audientem G\'1P\'v: dilectat aud. GlPl delicta tua dientem V )
Ante omnia igitur opus est dei timore conuerti ad cognoscendam eius uoluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. deinde mitiscere opus est pietate neque contradicere diuinae scripturae siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. nam in eo se exercet omnis diuinarum scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse deum propter deum et proximum propter deum, et illum quidem ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, proximum uero tamquam se ipsum, id est ut tota proximi sicut etiam nostri dilectio referatur in deum. de quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractauimus. necesse est ergo, ut primo se quisque in scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum longe seiunctum esse a tanto amore dei et tanto amore proximi, quantum scriptura ipsa praescribit. tum uero timor ille, quo cogitat de iudicio dei, et illa pietas, qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum librorum, cogit eum se ipsum lugere. nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem, sed lamentantem facit. quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, ne desperatione frangatur. [*]( 15 cf. Matth. 22, 37 et 39 ) [*]( 2 fugiendumque V: faciendumque v 3 cogitationem V: cognationem v 4 incutiat V: ut incutiat (ut add. m. 2 in mg.) v clabatis V 6 mitescere GPo neque] om. Pl 8 praecipere V: percipere v 9 potius cogitare Gv id V: om. v esse (a altera ex t corr. m. 2) V 24 ille timor GPv illa V: ille v pietas] om. v qua V: quo v 25 auctoritati GPv: auctoritatis V 29 sequitur cap. CCLVI in GPv )
Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. sunt autem signa uel propria uel translata. propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. translata sunt, cum et ipsae res, quas propriis uerbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bouem et per has duas syllabas intellegimus pecus, quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus euangelistam, quem significauit scriptura interpretante apostolo: bouem triturantem non infrenabis.