Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCXXXI. DE HIS QVAE SPIRITVM SANCTVM NON MINOREM PATRE INDICANT, SED TANTVM QVOD DE PATRE PROCEDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. III.

Nam de spiritu sancto, de quo (non) dictum est: semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur et quaecumque uentura sunt annuntiabit uobis. (ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis.) post haec uerba nisi continuo dixisset: omnia, quae habet pater, mea sunt; propterea dixi: de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus, quemadmodum ille de patre. de se quippe dixerat: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur, et: quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. sed quia reddit causam, cur dixerit: de meo accipiet — ait enim: omnia, quaecumque habet pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet — restat, ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut filius. quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: cum autem uenerit paracletus, quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a patre procedet, ille testimonium perhibebit de me? procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semet ipso; et sicut non ex eo fit, ut minor sit filius, quia dixit: non [*]( 5 Philipp. 2, 7 7 (et 18) Io. 16, 13 sqq. 16 Io. 7, 16 25 Io. 15, 26 29 Io. 5, 19 ) [*]( 1 ctJp. CCXXXI MV: deest in GPx 2 quae MV: qui V Îłł eapitulis p. 24, 25; quod mutandum erat in quae 5 non a: om. V 11 ille me—annuntiabit nobis a: om. MV 12 continuo (nua obduxit m. 2) V 13 diii a: dixit V 20 redit V )

757
potest filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem — non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant, quod minor sit, sed quod de patre sit — ita non hinc efficitur, ut minor sit spiritus sanctus, quia dictum est de illo: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur; secundum hoc dictum est, quod de patre procedit.

CCXXXII.QVOD CLABIFICATIO, QVAE FIT INTER PATREM ET FILIVM ET SPIRITVM SANCTVM, NVLLAM DIFFERENTIAM IN TRINITATE SIGNIFICET. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE n, T. IIII.

Euigilent hic, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari pu-: tauerunt ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: pater, clarifica me. ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo ? porro autem, si propterea spiritus sanctus glorificat filium, quia de filio accepit, et ideo de eius accipit, quia omnia, quae habet pater, ipsius sunt: manifestum, quia, cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. unde cognoscimus, quod omnia, quae habet pater, non tantum filii, sed etiam spiritus sancti sunt, quia potest spiritus sanctus glorificare filium, quem glorificat pater. quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant, ut aequales sint qui se inuicem glorificant. scriptum est autem, quod et filius glorificet patrem. ego, inquit, te glorificau i super terram. sane caueant, ne putetur spiritus sanctus maior ambobus, qui glorificat filium, quem glorificat pater, ipse autem nec a patre nec a filio glorificatur. [*]( 15 Io. 17, 5 18 cf. Io. 16, 15 26 Io. 17, 4 ) [*](9 cap. CCXXXII dtest in omnibus libris praeter MV 27 qui V: quia a )

758

CCXXXIII QVOMODO INTELLEGENDA SIT MISSIO SIVE FILII SIVE SPIRITVS SANCTI. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. V.

Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: "maior est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc eat mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est — ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum ^— quo missus est nisi illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia [*]( 7 Io. 14, 26 10 Io. 16, 7 12 Io. 16, 28 15 Io. 1, 10 sq. 21 Hier. 23, 24 26 Sap. 8, 1 ) [*](1 cap. CCXLVIII P CCLI Gv 3 eodem] om. Gv II t. V] II. t. VII V; om. v 6 assiduae v 8 mittit v mens] om. Gv 11 qua GPv: quia F in quaestione V: inquiaitione GPo quo] a quo v 13 exire a patre v 18 exiit] exit v 21 deum V: dominum v 23 loquutum F 24 quia F: qui Gv )

759
suauiter? sed neque sine spiritu sancto usquam esse potuit. itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius; illuc ergo et spiritus sanctus missus est, ubi erat. nam et ille qui non inuenit locum, quo iret a facie dei, et dicit: si ascendero in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades, ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius; nam sic ait: quo abibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?

Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur, ubi erat quaerendum est, quomodo sit ista missio siue filii siue spir tus sancti; pater enim solus nusquam legitur missus. et de lio ita scribit apostolus: cum autem uenit plenitudo te aporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. misit, inquit, filium suum factum ex muliere: quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis, sed differentiam sexus hebraeo more loquendi significare uoluisse? cum itaque ait: misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium, quo factus est ex muliere. quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc missus aduenit. proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater, cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu sancto fecisse, uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: quomodo fiet istud? spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. et Matthaeus dicit: [*]( 4 Ps. 138,8 7Ps. 138, 7 12 Gal. 4, 4sq. 26 Luc. 1, 34 sq. ) [*]( 1 potuit esse v 2 etiam V: om. v 4 iret F: eat a PtJ 5 illic F: ibi OPv 7 abibo F: ibo aPt) ab F: a G p., 10 sit V: intellegatur OPv 12 filio V: filio quidem GPfJ 13 ex muliere. (m ras.) V 17 differentia F loquendi more Ov 19 ostendit] add. v7 in mg. 21 hunc F: bunc mundum (mundo P) OPv 24 sancto 03V: se GlPv fec«*ese (is ras.) P 25 manifestissime atque GPv : om. V 27 istud fiet Qv 28 mattheuB V mathens v )

760
inuenta est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam de aduentu suo futuro ipse Christus intellegitur dicere: nunc dominus misit me et spiritus eius.

Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium, quia ille Mariae uirginis conceptus et partus operatio trinitatis est, qua creante omnia creantur, et "quomodo iam" inquit "pater eum misit, si se ipse misit?" cui primum respondeo quaerens, ut dicat, si potest, quomodo eum pater sanctificauit, si se ipse sanctificauit. utrumque enim idem dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apostolus Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita [*]( 1 (et 24) Mattb. 1, 18 3 Es. 48, 16 11 Io. 10, 36 13 Io. 17, 19 16 Rom. 8, 32 18 Gal. 2, 20 ) [*]( 1 in utero PV: om. Cfv 2 ipse christas intellegitur de adnenta suo f. OPfJ 3 nunc V: et nunc GPv 5 cogitat V: cogit GlP cogat G3, \' abros. in v 6 filium esse v uirginis V: om. GPv operatio] opera v 8 ipse se op 9 pater eum GPv 14 his V: eis GPv 15 si ipse se tradiditT: otn. GPv 16 inquit suo V: suo inquit P inquit Gv 19 se F: semet Gv credo Y: credo pro me v si haec — sapit V: om. v 21 uirgine V: uirginis G PfJ natiuitate G PfJ 22 operatione GPv: om. V 23 inleparabiliter] et inseparabiliter v inde GPv: in Y 24 disparato scripri: disperato V separato GPv )

761
quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: quomodo misit deus filium suum? iussit, ut ueniret, atque ille iubenti obtemperauit, an rogauit, an tantummodo admonuit? sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem uerbum ipse est dei filius. quapropter dum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est, ut mitteretur. ergo a patre et filio missus est idem filius, quia uerbum patris est ipse filius. quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale uerbum a patre factum esse, ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? sed utique in ipso dei uerbo, quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore eam in carne apparere oporteret. itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum esset apud deum, et deus esset uerbum, sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis. quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere, id est ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo sine tempore erat quo tempore fieret. ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. cum itaque hoc a patre et filio factum esset, ut in carne filius appareret, consequenter dictus est missus ille qui in eadem carne hic apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. forma porro illa suscepti hominis [*]( 15 cf. Io. 1, 1. 2. 14 17 Gal. 4, 4 ) [*]( 1 enodatius V: enucleatius v 2 misit V: om. v 3 obtemperauit F: obtemperans uenit GPv 5 dum V (cf. Ennod. p. 222, 19; 436, 13 ed. Hartel): cum Gv 8 enim] om. v 12 tempore erat V: t. quae erat v 18 id est V: om. GPv id est] id est factum in tempore a 20 quo PV: in quo Gv 22 a patre et V: apparet v filio] filium v esset] esse v 23 consequenter] alibi congruenter 01 supr. uers. 24 hic scripsi: hoc F; om. GPv misisse—non apparuit V: om. v 26 naturae] natura F propterea F: et propterea v 27 porro F: quippe P; abros. in v )
762
filii persona est, non etiam patris. quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est, qui si eo modo uisibilis fieret, ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius, ut tantum missus, non etiam cum patre mittens inueniretur. cum uero sic accepta est forma serui, ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est, quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. cur ergo ait: et a me ipso non ueni? iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: ego non iudico quemquam.

Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque eorum. haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut [*]( 12 Io. 8, 42 14 Io. 8, 15 21 cf. Matth. 3,16 22 cf. Act. 2, 2 sqq. ) [*]( 1 pater GPo: om. V 2 una] unam V 4 substantiam v b. 5 innisilis (bi add. m. 2) v mutata GfJ: mutatam V 6 misaos Gv: miasum V a patre] apparere v 10 aparentibus v 12 iam] om. v 16 spiritali Gv: spiritalis V : 17 promptum v 18 missua etiam ipse V: et ipse missus Gv enim est v 20 cum Y: siue cum GPv 21 descendit Vv: discendit P decim P 22 die GPv: diem V factas] om. v 23 uisae V: uisi c 24 quasi V: sicut GPv consedit V: et insedit v )

763
appareret eius ipsa substantia, quia ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultum aeternitatis semper praesentis conuerterentur.

[QVOD OPERE DEI OMNIS CREATVRA ADMINISTRETVR, ET QVOD MIRA MVLTA ORDINE CONSVETVDINIS INSERANTVR. EX LIBRO DE TRINITATE III, CAPITVLO V.

Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et uinum facit nisi deus, qui et homine plantante et rigante incrementum dat? sed cum ad nutum domini aqua in uinum inusitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis diuina declarata est. quis arbusta fronde ac flore sollemniter uestit nisi deus? uerum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate diuinitas. et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit, ut haec terra produceret, et in eodem uerbo suo quae creauit regit atque agit? sed cum eandem materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime ac uelociter uertit, miraculum fuit rei quidem mutabilis, sed [*]( 9 cf. I Cor. 3, 7 10 cf. Io. 2, 9 13 cf. Num. 17, 8 17 cf. Qen. 1, 24 19 cf. Ex. 4, 3 ) [*]( 1 quia Y: qua Gv que et P1 qua et P* incommatabilis GPv: eommutabilis V 2 sed ut v: sed Y 3 corda F: om. v 4 occultum aeternitatis V: occultam aeternitatem Gv 5 quae uncinis indusi desunt in MY cap. CCL P CCLII Gv omne P amministretur GrJ: cum ministretur P et quod scripsi: quod et G pfJ 6 mira multa Gv : miranda P inseratur G1 7 V GP: II v 8 attrait P\'v umorem P butrum (o add. m. 2) P 9 homine G3: hominem 01 homini G\'v plantanti G\'v rigante G\': rigantem Gl riganti G\'ro 13 nerum (u ex a corr. WI. 2) G 14 conlocuta G3: conlocata G\'v cum G\': om. GI" diuinitas Gx: diuinitus O"v 17 et G3: om. GH 18 quae Gl: qui 0\'fJ quo G3 atque Glv: eaquQ G* 19 materiam - Moysi inj abrosa in v proxime ac uelociter] abros. in v )

764
tamen inusitata mutatio. quis autem animat quaeque uiua nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam, sicut opus fuerat, animauit?

Et quis reddidit cadaueribus animas suas, cum resurgerent mortui, nisi qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur morituri? sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluuio labentium manantiumque rerum ex occulto in promtum atque ex promto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia. dicuntur; cum uero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.]

CCXXXIIII QVOMODO IN TRINITATE ET PATER AD FILIVM PRINCIPIVM SIT ET PATER ET FILIVS AD SPIRITVM SANCTVM. EX LIBRO DE TRINITATE V, T. XIIII.

Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quaestio est, quia, ita si est, non iam principium ei tantum rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat ubi et illud elucescit, ut potest, quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus, cum et ipse a patre exeat, sicut in euangelio legitur. exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus, ut per gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. quod enim de patre natum est, ad patrem solum refertur, cum dicitur filius; et ideo filius patris est, non et noster. quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. itaque spiritus [*]( 4 cf. Ezech. 37, 1 sqq. 20 cf. Io. 15, 26 ) [*]( 1 quaeque] quaequi 01 uiua nascentia 03 in mg.: nans scientia G*v 6 fiunt G\'1): fident Oł (\'I) 7 manantiumque Gs: manentiumque GIf) promptum Gs: prompta G\'v 8 occultum G*: occulto 01f) 11 cap. CCXXXTIII MV: deest in GPv 14 V] XV (corr. m. 1) V 20 enim] enll enim V 23 nasceretur a: nosceretur Y )

765
sanctos non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus. unde scriptum est et de Iohanne, quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose intellegendum est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est: "dabo illis de spiritu sancto, quem iam tibi dedi". si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus deus.

CCXXXV. MQVOMODO IN SPIRITV SANCTO, ETIAM ANTEQVAM DABETVB, POSSIT DONI NOMEN INTELLEGI, VT EI SEMPER NON ALTVD PVERIT DONVM ESSE QVAM IPSVM ESSE. EX LIBRO 8. 8. T. XV.

Interius autem quaeritur utrum, quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo, ut filius sit, sed omnino, ut sit, [*]( 2 PB. 3, 9 7 Mattb. 6, 11 8 1 Cor. 4, 7 12 cf. Luc. 1,17 14 Num. 11, 17 ) [*]( 2 sicut dicitur-4 qui accepimus o: om. MY 8 & quo MV: om. a 13 sed Y: scilicet a de Mose] de mosen V 24 eap. OCXXXY MY: deest m OPv )

766
sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum, ut donum sit, sed omnino, ut sit. utrum ergo erat, antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus, iam donum erat, et antequam daretur? sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique, priusquam esset cui daretur, quomodo iam erat ipsa substantia, si non est nisi quia datur? sicut filius non tantum, ut filius — quod relatiue dicitur — sed omnino ut sit ipsa substantia, nascendo habet an semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit? sed quia sic procedebat, ut esset donabile, iam donum erat, et antequam esset cui daretur. aliter enim intellegitur, cum dicitur donum, aliter, cum dicitur donatum; nam donum potest esse, et antequam detur, donatum autem nisi donatum fuerit nullo modo dici potest.

CCXXXVI DE APPELLATIONIBVS RELATIVIS, QVAE NON AD DEVM, SED AD CREATVRAM REFERENDAE SVNT, QVONIAM DEO NIHIL ACCIDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE V, T. XVI.

Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum to quod donatum diximus. nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. nam et dominus si non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est, cuius est ille dominus. quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio huius disputationis tractauimus? ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam iste sempiterne famularetur. sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum, [*]( 8 ipsa substantia V: ipsam lubstantiam a 16 cap. CCXXTFT MV: deest in OPv 30 iste F: ista a )

767
sic nec dominus qui non habet seruum. et quisquis extiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse — non enim erat tempus, antequam inciperent tempora, et ideo non de tempore accidit deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt — quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique deus non erat, antequam esset cuius esset? certe uel ut dominus hominis esset, ex tempore accidit deo; ut omnis auferri uideatur controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit deo; aut et, si propter obscuram quaestionem animae uideatur incertum, quid, ut esset dominus populi Israhel? quia etsi iam erat animae natura, quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tamen ille populus nondum erat et quomodo esse coepit apparet. postremo, ut dominus esset huius arboris et huius segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt, quia, etsi materies iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae, quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus iam esset. quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo mutator, ut ea sint accidentia relatiua, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt? sicut amicus relatiue dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluutatis, ut amicus dicatur. nummus autem cum dicitur pretium, relatiue dicitur, nec tamen mutatus est, cum esse coepit pretium; neque cum dicitur pignus et si qua similia. si ergo nummus potest nulla [*]( 2 qui a: quia V 8 dens Y: dominus a 15 quod modo a: quomodo V 16 et quomodo scripsi: quomodo V et quando a 19 esse dominum iam factae a: om. V 21 post arcae addidit libranus cod. V quod supra omiserat: aliud esse dominum iam factae 25 quae a: qu. V 26 accidant a: accedaat Y )
768
sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura, quod antequam ad eum refugeremus non erat ? in nobis ergo fit aliqua mutatio — deteriores enim fuimus, antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores — in illo autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse, sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. [*]( 7 Ps. 89, 1 15 cf. Io. 1, 12 26 cf. Io. 17, 24 ) [*]( 6 accidisse F: accidisse aliquid a 20 dei a: deni V 26 constitationem a: constitatiooe V )
769

CCXXXVII. DE SPIRITVS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO DE TRINITATE VI, T. V.

Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna, quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur; aequalis est igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est [*]( 11 cf. Eph. 4, 3 18 cf. Matth. 22,40 17 cf. Ps. 72,28. 27 28 I Io. 4, 16 ) [*](1 cap. CCXXXVn MV: deest in G pfJ 20 at a: aut V coMMtantialis (b add. m. 2) V 25 a se V I ad se a ) [*]( vnn. ) [*]( 49 )

770
\'igitur etiam spiritus sanctus et, si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est. et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. quae si nihil est, quomodo deus dilectio est ? si non est substantia, quomodo deus substantia est?