Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
; [His et talibus diuinarum scripturarum testimoniis, quibus, ut dixi, priores copiosius usi expugnauerunt haereticorum tales calumnias uel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas trinitatis. sed] quia multa in sanctis libris propter incarnationem uerbi dei, quae pro salute nostra reparanda facta est, ut mediator dei et hominum esset homo Christus Iesus, ita dicuntur, ut maiorem filio patrem significent uel etiam apertissime ostendant: errauerunt homines minus diligentes, scrutantes uel intuentes uniuersam seriem scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam, quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est, transferre conati sunt. et illi quidem dicunt minorem esse filium, quam pater est, quia scriptum est ipso domino dicente: pater maior me est. ueritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem filium; quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim sic accepit formam serui, ut amitteret formam dei, in qua erat aequalis patri. si ergo ita accepta est forma serui, ut non amitteretur forma dei, cum et in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unigenitus dei patris, in forma dei aequalis patri, in forma serui mediator dei et hominum, homo Christus Iesus: quis non intellegat, quod in [*]( 10 cf. I Tim. 2, 5 18 Io. 14, 28 21 Philipp. 2, 7 ) [*]( 1 cap. CCXXVII A CCXLIIII P CCXLV Gv 4 ex] ex eodem AGPv supra scripto] om. AGPv titulo VII] om. A 5 quae uncinis inclusi om. MV 6 hereticorum AGv 7 insinuatnr] et insinuata eat G"\'fJ 12 ostendent V diligentea V: diligenter Av 13 uniuersa V 14 quae AGv: om. V 17 filium esse Av pater est AV: patrem v 18 dicentem A 19 secundum] se secundum V 20 minor] om. v 25 patris AV: patris et v )
Illud autem quod ait idem apostolus: cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia aut ideo dictum est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conuersum iri postea in ipsam diuinitatem uel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura, sed est unitas incorporea trinitatis et incommutabilis et sibimet consubstantialis et coaeterna natura, aut, si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: et ipse filius subiectus erit qui illi subiecit omnia, ut ipsam subiectionem commutationem et conuersionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam uel essentiam creatoris, id est ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia creatoris, certe uel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc fuisse factum, cum dominus diceret: pater maior me est. dixit enim hoc, non solum antequam ascendisset in caelum, uerum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. illi autem qui putant humanam in eo [*]( 5 (et 13) I Cor. 15, 28 20 Io. 14, 28 ) [*]( 1 creaturam GI V diuinitate A 2 disisteret A creatura] creatura CCXXVIII ex eodem libro primo explicit liber A 3 quae uncinis inclusi desunt in MV cap. CCXLV P CCXLVI Gv 4 trinitate] t. P titulo VII* v 6 ipse (e ex i corr.) P subiect-us (ur eras.) G 8 quisquam Gv: quisque P 9 conuersum G2,,: conuersus GlP iri o: om. GPv 11 trinitaii. Gs: trinitas GlPv 12 quisquam Gv: quisque P 18 contendit] condit P ut] ut (a ras.) G aliqui GIp: aliquis G*v el senserunt GIp: senserit Gh 14 erit] erit (ei add. m. 3) G 15 commutationem G*: om. GlPv credit (a add. m. 3 F) P 17 fuerat substantiae P )
Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et patri, ut adimat sibi; nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. cum enim dicitur tradere regnum deo et patri, non separatur ipse, quia simul cum patre unus deus est. sed diuinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum, quod positum est, donec; ita namque sequitur: oportet enim illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis, tamquam cum posuerit non sit regnaturus, nec intellegunt ita dictum, sicut est illud: confirmatum est cor eius; non commouebitur, donec uideat super inimicos suos; non enim, cum uiderit, iam commouebitur.]
Quid ergo est: cum tradiderit regnum deo et patri? quasi modo non habeat regnum deus et pater. sed quia omnes iustos, quibus nunc regnat ex fide uiuentibus, mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem, quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: cum tradiderit regnum deo et patri, ac si diceretur: "cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris". sicut enim dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et nemo nouit filium nisi pater; neque patrem quis nouit nisi filius et [*]( 3 I Cor. 15, 24 sq. 9 Ps. 111, 8 20 I Cor. 13, 12 23 Matth. 11, 27 ) [*]( « tt 1 arbitrem (ur add. m. 2) G Christum] om. P deo .,patri (et add. m. 2) G 3 tradere P: tradidit Gv 5 incuriosus 01 P studiosus G\'P 6 falli GlP uerbo G1- om. v namque G\': , que nam P etiam quod G\'v 7 illum (m ex d corr.) P 8 cum posuerit G\': posuerit GI P postea C\'o 13 num. et inscriptionem om. GPv 18 quibus PV: in quibus Gv n- regnat (unc add. m. 3) P regnat nunc v 23 sicut GlMV: sic v )
Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis \'atque aeterna perfectio gaudiorum. filii dei enim sumus, et nondum apparuit quod erimus; scimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. quod enim dixit famulo suo Moysi: ego sum qui sum; et dices itaque filiis Israhel: qui est, misit me ad uos: hoc contemplabimur, cum uiuemus in aeternum. ita quippe ait: haec est uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum. hoc fiet, cum uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierint. tunc erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: mane [*](2 I Cor. 15, 24 6 Cant. 1,11 sq. 9 Col. 3, 3 sq. 12 I Cor. 13, 12 16 I Io. 3, 2 20 Ex. 3, 14 22 Io. 17, 3 25 cf. I Cor. 4, 5 27 Ps. 5, 4 ) [*]( 4 similitudinis v 8 quoad usque] quo usque v 11 apparebitu cum ipso Gv 13 enigmate GPVv 15 liaec] hac v contemplatione v 16 dei enim V: enim dei Gv 17 quod V: quid G; deest in v 20 dices (e ex i corr.) P itaque G\'Vv: sic- (in ras.) P; om. G. 21 contemplabitur v 22 aiaemas (e ex i corr.) P 23 est uita Y: est autem uita GPv unum V: IOlum Gv )
Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur spiritus ueritatis, quem hic mundus accipere non potest. hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui trinitatis deo, ad cuius imaginem facti sumus. propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto, tamquam ipse solus sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit, quia separari a patre ac filio non potest, sicut et pater solus sufficit, quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus, quia separari a (patre et) spiritu sancto non potest. quid enim sibi uult quod ait: si diligitis m e, [*]( 2 Act. 15, 9 4 Matth. 5, 8 6 Ps. 90. 16 10 Iw 10, 30 12 cf. Pa. 15, 11 15 Io. 14, 17 24 Io. 14, 15 sqq. ) [*]( 1 cni G: cum P cuius v mercede GPv 3 illi P: illa GD contemplatione Gv mundentur P 4 sententiae P mundicordes a: mundocordes P mundi corde Gv 5 deus P: dominus Gv 6 longitudinem P 7 audiamus (i ex e corr.) P 8 tandundem P 9 ualeat P ostendi (i ex e corr.) P 10 denique Gv: deinde F 12 adimpleturos P1 adimpletos P1 17 est enim Gv: 3 nim P 18 trinitatis P: trinitate Gv deo P: dei G\'fJ 19 solus] om. Gv 20 sufficit P: sufficiat Gv 21 separare P ac Gv: et P sicut et P: sicut Gv 22 quia] quam Gl 23 a Gv: ab P patre et a: ojn. GPv 24 diligis (ti add. m. 2) P )
Oportebat ergo, ut auferretur ab oculis eorum forma serui, quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. inde est et illud quod ait: si diligeretis me, gauderetis, quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem; quia, dum me ita uidetis et ex hoc quod uidetis aestimatis, minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem, quam cum patre habeo, non intellegitis. inde est et illud: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. tactus enim tamquam finem facit notionis, ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. ascensio autem ad patrem erat ita uideri, sicut aequalis est patri, ut ibi esset finis uisionis, quae sufficit nobis.]
[Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis [*]( 1 cf. Philipp. 2, 7 8 Io. 14, 28 14 Io. 20, 17 ) [*]( 1 semet ipeum non G*v 2 forma P 3 cap. CCXLVI P CCXLVII Gv; decst in MV 4 ex] ut ex P 6 auferretur G*: auferetur G\'P auferatur O\'tJ 11 et] del. Ot; om. v 12 sum] 5 G* in raa. 2 litt.j om. v creaturam G*: creaturae GlPv 13 intellegetia Gl 14 inde PtJ: unde G et] om. v 16 ideoque cadd. m. 2) v 19 esset] esse v 20 cap. CCXLVII P CCXLVIII Gv 21 ex] ex eodem OPtJ 22 de trinitate n MY: om. GPv 23 quae uncinia indusi om. MV ) [*]( vnn. ) [*]( 47 )
Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei, ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium, quod non auferetur a nobis. hoc enim significat in eo quod dicit: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum, cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini, et ideo dominus conquerenti Marthae, quod eam soror non adiuuaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam, quae non auferetur. illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. boni quippe operis transituri merces est requies permansura. in illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus, quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: unam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. contemplabimur enim [*]( 8 Io. 16, 22 18 Luc. 10, 42 26 cf. Rom. 8, 26 Ps. 26, 4. ) [*]( 4 Christus MV: om. GPv nec V: nec patre nec GPv 6 bonorum G\'P 8 dicit V: ait GPv 9 huius gaudii—739, 26 uado ad patrem MV: om. GPv 17 conquaerenti MV 20 istam a: ista MV 25 inlustrari (1 add. m. 2) V 29 contemplabimor V: contemplabitur M )
Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et uiuentes ex fide, pro quibus nunc mediator dei et hominum interpellat, perduxerit ad contemplationem, cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. hoc significans ait: haec uobis I ocutus s u m in similitudinibus; ueniet hora, quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, id est iam non erunt similitudines, cum uisio fuerit faciem ad faciem. hoc est enim quod ait: sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si diceret: "manifeste patrem ostendam uobis"; nuntiabo quippe ait, quia uerbum eius est. sequitur enim et dicit: illa die in nomine meo petitis, et non dico uobis, quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos, quia uos me amastis et credidistis, quia ego a deo exiui. (a patre exiui) et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. quid est: a patre exiui nisi "non in ea forma, in qua aequalis sum patri, sed aliter, id est in assumta creatura minor apparui" ? et quid est: ueni in hunc mundum nisi "formam serui, [*]( 9 I Cor. 15, 24 14 Io. 16, 25-29 ) [*]( d. 6 qui illi a: illi qui MV 10 meator (di add. m. 2) M 14 loquutas V loqutus M 18 faciem ad Y (cf. d. ciu. d. II p. 624 et 628 ed. Dombarl): facie ad M 25 a patre exiui a: om. MV 27 patre (e ex i corr.) P eiii Glpt non ea (om. in) P in qua MV: qua GPv sum] -g- P 28 assumtam M V aparui P 29 mundam] add. P* supr. tiers. forma P ) [*]( 47* )
Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei, ut distinguamus, quid in eis sonet secundum formam dei, in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui, quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre, quia ipse dixit: pater maior me est; minor est se ipso, quia de illo dictum est: semet ipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto, quia ipse ait: qui dixerit blasphemiam in filium hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. et in ipso uirtutes operatus [*]( 19 Io. 14, 28 20 Philipp. 2, 7 22 Matth. 12, 32 ) [*]( 1 uos OIPfJ: nos G* quo. (d ras.) G 2 peruenimus G PfJ: peinemenras P2 3 amet] amat P 5 es" (se add. m. 2) P -per (sem add. m. 2) G ue*limtis (1 ras.) P 6 cap. CCXLVIII P CCXLVIIII Gv 8 et qua ratione-horam MPV: om. Gv 9 dicatur] om. Pl horam] h. qu5 (qua P1) scit pater P 12 souat v 13 qua est et MV: qua Gv 15 conturbabitur v 18 fonnam] hanc formam v 19 autem] om. v 23 dimittetur Y: remittetur GPo )
Et de die et hora nemo scit, neque angeli in caelo neque filius, nisi pater. hoc enim nescit quidquid nescientes [*]( 1 Matth. 12, 28 4 Es. 61,1 Luc. 4,18 sq. 9 Io. 1, 3 10 cf. Gal. 4, 4 11 cf. Io. 10, 30 12 cf. Io. 6, 38 13 Įo. 5, 26 16 Matth. 26, 38 sq. 18 I Io. 5, 20 19 Philipp. 2, 8 21 cf. Io. 16,15 Io. 17, 10 23 cf. Io. 7,16 24 Marc. 13,32 ) [*]( 1 spiritu V: spiritu dei GPv 3 synagogam Y 4 spiritus-20 autem crucis MPV: om. Gv 5 uncxit P 6 euangelizare — misit me] add. P1 in mg. 7 remissione M 20 ante secundum formam praemittunt Gv titulum: CCL. Qua ratione nescire dicatur filius diem et horam quam scit pater. ex eodem libro de trinitate t. XII. 21 tua mea sunt inquit GPv 22 et mea V: et omnia mea Gv non eat .1". (eias add. m. 3) G 23 illius V (cf. p. 372,12): ipsrus GPc 24 de] om. V in caelo] om. v 25 nescit] scit P quidquid Horte!: quotquot V quod GpfJ )
Secundum formam dei dictum est: ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: [*]( 2 Gen. 22, 12 6 Io. 15, 15 11 Io. 16, 12 13 I Cor. 2, 2 17 I Cor. 3, 1 22 I Cor. 2, 6 27 Pron. 8, 25 ) [*]( 4 et] om. Gv 5 oportuno Gv 9 feci uobis v 10 certo OlV: pro certo G\'v loquutus 7 12 illa] om. vl intellegitur (om. et) Gv 13 hora (om. de) Gv 14 scire inquit Gv inter uobis V (cf. gr. iv vfj.lv, Rdnsch p. 442): in uobis Gv 15 et hunc crucihum] om. v 17 loqui uobis Gv 19 et Gv: de V 20 se] om. v 23 loquutionis V 24 quo] quod P 25 (et 26) loquuntur V humano v 27 forma V 28 et] om. v )
Quod autem paratum est a patre eius, et ab ipso filio [*]( 1 Ps. 109, 3 2 Proa. 8, 22 4 Io. 14, 6 6 cf. Apoc. 1, 5 9 cf. Io. 8, 26 10 Gen. 1, 1 11 PI. 18, 6 12 Col. 1, 15 et 17 sq. 15 cf. I Cor. 2, 8 17 Rom. 8, 30 20 cf. Rom. 4, 5 21 cf. Bom. 3, 26 24 Matth. 20, 23 ) [*]( 1 tempora et GSpV: om. Glv 4 quia V: qui v nerites secundum V: u. et secundum GPv 8 creatus (om. eat) v 11 procedeos F: procedit v 14 illi GlV: in illo G*v 15. forma F 17 praedistiuauit v 21 iustus sit v 22 ipse F: ipse et Qv ipse est et qui P 25 meam aut ad sinistram GPV: aut sinistram meam v )
Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: si quis non [*](1 cf. Io. 10, 30 5 Io. 16, 7 7 Io. 14, 25 sq. 12 (et 23) Matth. 20, 23 25 Io. 16, 15 28 Io. 12, 47—50 ) [*]( 1 ipse V: et ipse v 4 unius V: hniua v 5 de (tlPVv: om. G. ego] ergo Gap iero V: abiero GPtJ eum V: illum G Pt 6 mittemus GfJ: mittimus V 8 loquutaa V 9 mittit v 12 qaibus V: sed quibus Gv 15 se missorum Gv 18 a patre Gpt,,: aperte pi (?) V 19 praestruximus V: praestrinzimus v 22 boc Y: haec Gpy, per quod (fiPb: quod per V pro quod U. et] om. P1 28 sit V: est v )
Quaero itaque, quomodo intellegamus: ego non iudicabo, sed uerbum, quod locutus sum, iudicabit. quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret: "ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit." uerbum autem patris est ipse filius dei. sicine intellegendum est: "ego non iudicabo, sed iudicabo"? quomodo istud potest esse uerum nisi ita: negoego scilicet non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi, quoniam filius dei sum." aut si contraria et repugnantia uidentur: „ego non iudicabo, sed iudicabo", quid illic dicemus, ubi ait: mea [*]( 6 (et 10) Io. 5, 26 18 I Io. 5, 20 15 Io. 12, 48 18 Io. 12, 50 29 Io. 7, 16 ) [*]( 3 ante assumtam creaturam V: assumptionem creaturae GP\'v ante assnmptionem creaturae P\' 9 cum eo ipso GPtJ: om. V 15 loquutus V 18 eius 0ZPestis V; om. GI Plv 21 loquutus V 24 sicine V: om. v 25 sed V: sed ego GP; om. v 28 contraria et repugnantia GPv: contrariae repugnantiae V 29 sed F: sed ego GPv dicimus v )
Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam serui, quam accepit, qui est filius dei propter formam dei, in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. ex forma enim serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est; talis enim erat illa susceptio, quae deum hominem faceret et hominem deum. quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuuante domino prudens et diligens et pius lector intellegit. nam ecce diximus, quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique, quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate carnis, sicut dicimus, quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate diuina, non ex humana; et tamen ipse homo iudicaturus est, sicut dominus gloriae crucifixus est. ita enim aperte dicit: cum uenerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et cetera, quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. et Iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est, uidebunt in quem pupugerunt. cum enim et boni et mali uisuri sint [*]( 10 I Cor. 2, 8 19 cf. II Cor. 13,4 23 Matth. 25, 31 sq. 28 Io. 19, 37 (Zach. 12, 10) ) [*]( 3 cap. OCXXVIIII decst in ommbus libris praeter MV 14 tamen a: tam (uel tum) enim V )
Itaque utrumque dici potest, et: filius hominis iudicabit, et: non filius hominis iudicabit: (et filius hominis iudicabit), ut uerum sit quod ait: cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit, ut uerum sit quod ait: ego non iudicabo et: ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. nam secundum id quod in iudicio non forma dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. (secundum hoc enim dictum est: pa ter [*]( 6 Matth. 5, 8 7 cf. I Cor. 13, 12 9 cf. I Cor. 15, 24 11 I Cor. 15, 28 16 Io. 14, 21 24 Matth. 25, 31 sq. 26 Io. 12, 47 27 Io. 8, 50 30 Io. 5, 22 ) [*]( 7 faciem ad V (cf. p. 739,18): facie ad a 10 subiecta a: subiecta V 11 quia a: qua V 23 et (scripsi: quia o) filius-iudicabit a: om. V 30 secundum hoc-quemquam o: om. V )
Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam, qua ostendimus ipsam fuisse causam, ut diceret: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia index forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris, sed filii, nec ea filii, in qua aequalis est patri, sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. paulo post enim dicit: amen dico uobis, quia qui uerba mea audit et credit in eum qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet de morte inuitam. haec uita aeterna est illa uisio, quae non pertinet ad malos. deinde sequitur: amen, amen dico uobis, quia ueniet hora et nunc est, cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent. et hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de incarnatione eius, ut credant, quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiant minorem patre in forma serui, (ut credant, quia aequalis est patri in forma dei.) et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: sicut enim habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere insemet ipso. deinde uenit ad uisionem suae claritatis, in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. sequitur enim et dicit: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. puto nihil esse manifestius. nam quia filius dei est et aequalis est. patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi, sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam, ut boni et mali eum uideant iudicantem, quia filius hominis est. uisio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt, id est solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia [*]( 3 Io. b, 22 8 Io. 5, 24-28 30 Matth. 5, 8 ) [*]( 3 ostendimus V: ostendamus a 5 filii a: fili V 7 bonis a: bonus V 17 ut credant-forma dei a: om. V 31 ipsum a: ipsad V (cf. Sdnsch l. c. p. 276) quia ostendere V (cfp. 540, 9 et Viet. Vito p. 78, 16 ed. Petschenig): quia.... ottendet a )
Secundum illam uisionem bonus est, secundum quam uisionem deus apparet mundis corde, quoniam quam bonus deus Israhel rectis corde! quando autem iudicem uidebunt mali, non eis uidebitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae, in numero itaque malorum omnium et infidelium. propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae uitae aeternae respondit: quid me, inquit, interrogas de bono? nemo bonus nisi unus deus, cum [*]( 18 Io. 17,8 24 Pe. 72,1 27 cf. Apoo. 1, 7 30 Mattb. 19, 17 ) [*]( 3 miramur V: miratur a 11 omnes (e M i corr. m. 1) V 22 filii a: fili V 23 bonus a: bonum V 28 itaque V: ntiqae a 31 cum a: eam V ) [*]( VnII. ) [*]( 48 )
Sunt quaedam in scripturis ita posita, ut ambiguum sit, quonam referenda sint, utrum ad illud, quod propter assumtam creaturam minor est filius, an ad illud, quod, quamuis aequalis, tamen quia de patre sit indicatur. et mihi quidem uidetur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex qualibet regula sit sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. nam et ex forma serui potest accipi, sicut iam superiore libro tractauimus, et ex forma dei, in qua sic aequalis est patri, ut tamen de patre sit. in dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius eius est, ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius eius est. ac per hoc, sicut id quod dictum est: dedit filio uitam non aliud intellegitur quam: genuit filium, qui est uita, sic etiam cum dicitor: dedit filio doctrinam, bene intellegitur: genuit filium, qui est doctrina, ut quod dictum est: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, sic intellegatur, ac si dictum sit: "ego non 25 sum a me ipso, sed ab illo qui me misit." [*]( 13 (et 23) Io. 7, 16 15 de Tria. I, 12 20 Io. 5, 26 ) [*]( 1 cap. CCXXX MV: om. GPfJ 3 patre scripsi: patrem MV indicant seripsi: indicat MV (cf. Rdnsch l. c. p. 436) 6 t. II] t. (omiuo numero) V 12 qualibet V: utralibet a regula sit MY: regula a 15 superiore V: in 8. a (ef. d. ciu. dei I, 233, 23. 511, 28 ed. Dombart) 17 alind filias a: aliue f. V ) [*]( 48* )
Nam de spiritu sancto, de quo (non) dictum est: semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur et quaecumque uentura sunt annuntiabit uobis. (ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis.) post haec uerba nisi continuo dixisset: omnia, quae habet pater, mea sunt; propterea dixi: de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus, quemadmodum ille de patre. de se quippe dixerat: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur, et: quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. sed quia reddit causam, cur dixerit: de meo accipiet — ait enim: omnia, quaecumque habet pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet — restat, ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut filius. quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: cum autem uenerit paracletus, quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a patre procedet, ille testimonium perhibebit de me? procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semet ipso; et sicut non ex eo fit, ut minor sit filius, quia dixit: non [*]( 5 Philipp. 2, 7 7 (et 18) Io. 16, 13 sqq. 16 Io. 7, 16 25 Io. 15, 26 29 Io. 5, 19 ) [*]( 1 ctJp. CCXXXI MV: deest in GPx 2 quae MV: qui V Îłł eapitulis p. 24, 25; quod mutandum erat in quae 5 non a: om. V 11 ille me—annuntiabit nobis a: om. MV 12 continuo (nua obduxit m. 2) V 13 diii a: dixit V 20 redit V )
Euigilent hic, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari pu-: tauerunt ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: pater, clarifica me. ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo ? porro autem, si propterea spiritus sanctus glorificat filium, quia de filio accepit, et ideo de eius accipit, quia omnia, quae habet pater, ipsius sunt: manifestum, quia, cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. unde cognoscimus, quod omnia, quae habet pater, non tantum filii, sed etiam spiritus sancti sunt, quia potest spiritus sanctus glorificare filium, quem glorificat pater. quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant, ut aequales sint qui se inuicem glorificant. scriptum est autem, quod et filius glorificet patrem. ego, inquit, te glorificau i super terram. sane caueant, ne putetur spiritus sanctus maior ambobus, qui glorificat filium, quem glorificat pater, ipse autem nec a patre nec a filio glorificatur. [*]( 15 Io. 17, 5 18 cf. Io. 16, 15 26 Io. 17, 4 ) [*](9 cap. CCXXXII dtest in omnibus libris praeter MV 27 qui V: quia a )
Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: "maior est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc eat mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est — ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum ^— quo missus est nisi illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia [*]( 7 Io. 14, 26 10 Io. 16, 7 12 Io. 16, 28 15 Io. 1, 10 sq. 21 Hier. 23, 24 26 Sap. 8, 1 ) [*](1 cap. CCXLVIII P CCLI Gv 3 eodem] om. Gv II t. V] II. t. VII V; om. v 6 assiduae v 8 mittit v mens] om. Gv 11 qua GPv: quia F in quaestione V: inquiaitione GPo quo] a quo v 13 exire a patre v 18 exiit] exit v 21 deum V: dominum v 23 loquutum F 24 quia F: qui Gv )
Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur, ubi erat quaerendum est, quomodo sit ista missio siue filii siue spir tus sancti; pater enim solus nusquam legitur missus. et de lio ita scribit apostolus: cum autem uenit plenitudo te aporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. misit, inquit, filium suum factum ex muliere: quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis, sed differentiam sexus hebraeo more loquendi significare uoluisse? cum itaque ait: misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium, quo factus est ex muliere. quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc missus aduenit. proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater, cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu sancto fecisse, uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: quomodo fiet istud? spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. et Matthaeus dicit: [*]( 4 Ps. 138,8 7Ps. 138, 7 12 Gal. 4, 4sq. 26 Luc. 1, 34 sq. ) [*]( 1 potuit esse v 2 etiam V: om. v 4 iret F: eat a PtJ 5 illic F: ibi OPv 7 abibo F: ibo aPt) ab F: a G p., 10 sit V: intellegatur OPv 12 filio V: filio quidem GPfJ 13 ex muliere. (m ras.) V 17 differentia F loquendi more Ov 19 ostendit] add. v7 in mg. 21 hunc F: bunc mundum (mundo P) OPv 24 sancto 03V: se GlPv fec«*ese (is ras.) P 25 manifestissime atque GPv : om. V 27 istud fiet Qv 28 mattheuB V mathens v )
Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium, quia ille Mariae uirginis conceptus et partus operatio trinitatis est, qua creante omnia creantur, et "quomodo iam" inquit "pater eum misit, si se ipse misit?" cui primum respondeo quaerens, ut dicat, si potest, quomodo eum pater sanctificauit, si se ipse sanctificauit. utrumque enim idem dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apostolus Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita [*]( 1 (et 24) Mattb. 1, 18 3 Es. 48, 16 11 Io. 10, 36 13 Io. 17, 19 16 Rom. 8, 32 18 Gal. 2, 20 ) [*]( 1 in utero PV: om. Cfv 2 ipse christas intellegitur de adnenta suo f. OPfJ 3 nunc V: et nunc GPv 5 cogitat V: cogit GlP cogat G3, \' abros. in v 6 filium esse v uirginis V: om. GPv operatio] opera v 8 ipse se op 9 pater eum GPv 14 his V: eis GPv 15 si ipse se tradiditT: otn. GPv 16 inquit suo V: suo inquit P inquit Gv 19 se F: semet Gv credo Y: credo pro me v si haec — sapit V: om. v 21 uirgine V: uirginis G PfJ natiuitate G PfJ 22 operatione GPv: om. V 23 inleparabiliter] et inseparabiliter v inde GPv: in Y 24 disparato scripri: disperato V separato GPv )
Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque eorum. haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut [*]( 12 Io. 8, 42 14 Io. 8, 15 21 cf. Matth. 3,16 22 cf. Act. 2, 2 sqq. ) [*]( 1 pater GPo: om. V 2 una] unam V 4 substantiam v b. 5 innisilis (bi add. m. 2) v mutata GfJ: mutatam V 6 misaos Gv: miasum V a patre] apparere v 10 aparentibus v 12 iam] om. v 16 spiritali Gv: spiritalis V : 17 promptum v 18 missua etiam ipse V: et ipse missus Gv enim est v 20 cum Y: siue cum GPv 21 descendit Vv: discendit P decim P 22 die GPv: diem V factas] om. v 23 uisae V: uisi c 24 quasi V: sicut GPv consedit V: et insedit v )
Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et uinum facit nisi deus, qui et homine plantante et rigante incrementum dat? sed cum ad nutum domini aqua in uinum inusitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis diuina declarata est. quis arbusta fronde ac flore sollemniter uestit nisi deus? uerum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate diuinitas. et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit, ut haec terra produceret, et in eodem uerbo suo quae creauit regit atque agit? sed cum eandem materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime ac uelociter uertit, miraculum fuit rei quidem mutabilis, sed [*]( 9 cf. I Cor. 3, 7 10 cf. Io. 2, 9 13 cf. Num. 17, 8 17 cf. Qen. 1, 24 19 cf. Ex. 4, 3 ) [*]( 1 quia Y: qua Gv que et P1 qua et P* incommatabilis GPv: eommutabilis V 2 sed ut v: sed Y 3 corda F: om. v 4 occultum aeternitatis V: occultam aeternitatem Gv 5 quae uncinis indusi desunt in MY cap. CCL P CCLII Gv omne P amministretur GrJ: cum ministretur P et quod scripsi: quod et G pfJ 6 mira multa Gv : miranda P inseratur G1 7 V GP: II v 8 attrait P\'v umorem P butrum (o add. m. 2) P 9 homine G3: hominem 01 homini G\'v plantanti G\'v rigante G\': rigantem Gl riganti G\'ro 13 nerum (u ex a corr. WI. 2) G 14 conlocuta G3: conlocata G\'v cum G\': om. GI" diuinitas Gx: diuinitus O"v 17 et G3: om. GH 18 quae Gl: qui 0\'fJ quo G3 atque Glv: eaquQ G* 19 materiam - Moysi inj abrosa in v proxime ac uelociter] abros. in v )
Et quis reddidit cadaueribus animas suas, cum resurgerent mortui, nisi qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur morituri? sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluuio labentium manantiumque rerum ex occulto in promtum atque ex promto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia. dicuntur; cum uero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.]