Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCVIII. EX EODEM LIBRO VII. QVOD VT IN PESSIMIS CATHOLICIS CORRECTIS BAPTISMA NON INCIPIT ADESSE, QVOD DEERAT, SED PRODESSE, QVOD INERAT, SIC ET IN HAERETICIS.

Ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab eis nefario schismate separarent. ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiam si de Maximianistis nihil [*]( 8 cf. Gal. 2, 14 21 cf. Philipp. 3, 15 ) [*]( 2 caritate V: a caritate Av elabsos V lapsoa G*v lapsus G* 4 quod scripsit-nolle) om. v 7 nati Vv: nam A 11 sortem v 12 claritate o: caritate libri unitates A 13 pro suis AGPv: prorsus MV 15 cap. CCXVIIIIA CCXXXVI P CCXXXVII Gv 16 VII] VII de baptismo AGPv 17 baptismus AGPv quod] qui GPv 18 sed prodesse-haereticil] om. A quod] qui GPv et] om. Pv 19 ostendit MV: ubi nobis ostendit AGPv 20 illos] de illos MV 21 eo] dditiiit in A sapiebat v 22 quoque] quod A 23 schismate (h ckl. m. 2) V scismate Pv 24 nihil dicamus] n**«* ***«mus A )

696
dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam, cui sociaretur, uel ipse Cyprianus inuenit: si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi, qui operantur opera carnis — qualia qui agunt regnum dei non possidebunt — habent ac tradunt et haeretici, qui inter illa opera enumerati sunt. quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt; sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse, quod erat de, sed prodesse, quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae, quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt non expauiscimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.

CCVIIII. EX LIBRO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI AD HONORATVM. QVAE SINT TENEBRAE EXTERIORES.

Timore itaque casto permanenti in saeculum saeculi timeat deum omne semen Israhel. timeant quem diligunt non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo, cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur. deus est enim, qui operatur in eis et uelle et Operari pro bona uoluntate.. [*]( 6 cf. Gal. 5, 19 sqq. 20 cf. Matth. 8, 12 21 cf. Ps. 18, 10 23 cf. Philipp. 2, 12 sq. ) [*]( 1 bony A nullam] numquid v 2 sotiaretur A 4 baptismum] baptiel/ll A 6 acunt A ac] hac A 7 et] om. v renumerati Å numerati v 9 tam] tamen v infructuosae A 11 correctis] om. v 12 erat de (de del. m. 2) V erada M\' (cf. p. 262, uy. deerat AGМ\'Pv sed-inerat] om. r 14 praecidere] praedidere V praescribere] fscribeie v 15 expauescimus v 18 cap. CCXX A CCXXXVII P CCXXXVIII Gv 21 permanente v 24 est] om. v )

697

Haec est iustitia dei, hoc est quod deus donat homini, cum iustificat impium; hanc dei iustitiam ignorantes superbi Iudaei et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; hac superbia deiciuntur, ut humilis inseratur oleaster, et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, uenientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbant cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est. quam si contemserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit, quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae; sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum. nec omnino talis huius uisibilis lucis phantasia cogitatur, quamquam et ibi est uidere, sed longe aliter, longe dissimiliter. qualis enim lux est ipsa caritas, quis uerbis explicat? quis earum rerum, quae sensibus corporis adiacent, ullo demonstrat exemplo? an forte lux caritas non est? audi apostolum dicentem Iohannem. ipse quippe dixit quod modo commemoraui: quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae, qui rursus dicit: deus caritas est. ac per hoc, si deus lux est et deus caritas est, profecto caritas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. item dicit: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. istae sunt tenebrae, in quas diabolus et angeli eius multum superbiendo progressi sunt. caritas enim non aemulatur, non inflatur; ideo non aemulatur, quia non inflatur. ubi enim praecedet inflatio, [*]( 2 cf. Prou. 17,15 cf. Rom. 10, 3 6 cf. Matth. 8,11 sq. 10 (et 18) I Io. 1, 5 20 I Io. 4, 8 21 Rom. 5, 5 23 I Io. 2. 9 26 I Cor. 13, 4 ) [*]( 1 iustitia (oro. est) A 2 dei PVv: deus A 3 sua A rlo 4 oliaster A 7 regnum A 8 exteris V: exte-ris (rio add. m. 2) A interiores v tenebrae v 9 contempserint Av exterioris A 12 talis AGlPV: talis ut GH 14 enim] om. v 16 demo.strat A 17 dicentem V: om. APv 24 sunt tenebrae] t. sunt v 27 praecedet Y: praecedit Av )

698
continuo sequitur aemulatio, quoniam superbia mater est inuidentiae.

Diabolus igitur et angeli eius a luce atque feruore caritatis auersi et nimis in superbiam inuidiamque progressi uelut glaciali duritia torperunt et ideo per figuram tamquam in aquilone ponuntur. unde cum generi humano diabolus incubaret, uentura gratia saluatoris dicitur in cantico canticorum: exsurge, aquilo, et ueni, auster, et perfla hortum meum, et fluent aromata. exsurge qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis; exsurge, ut a tuo pondere releuati erigantur quorum animas premendo curuasti. et ueni, auster, inquit, spiritum inuocans flantem de meridie uelut a parte feruida et luminosa, ut fluant aromata. unde apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco. hinc etiam dicitur in quodam psalmo: conuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro; captiuitatem scilicet, qua sub diabolo tamquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant et quodam modo congelauerant. hinc enim et euangelium dicit: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum. at uero flante austro glacies resoluitur et torrentes fluent, id est peccatis remissis populi ad Christum caritate concurrunt. hinc et alibi scriptum est: sicut glacies in sereno, ita soluuntur peccata tua. [*]( 8 Cant. 4, 16 14 U Cor. 2, 14 sq. 15 Ps. 125, 4 20 Matth. 24, 12 24 Eccli. 3, 15 ) [*]( 1 inuidentiae AV: inuidiae v 5 torbuerunt A ficuram A 6 bumano] o ex um corr. A 7 cantico] cantica v 8 exurge .A hortum] ortum v 9 floent V 10 possessus V praemia V 11 releuati] leuati A praemendo F 12 inuocans V: uocans A inuocans gratiae GPv flante A 13 parte (om. a) A luminusa A 16 torrens] turreps A 17 qua] quam V 18 habundante A friguerunt V 20 abundauit A refrigescet v 21 glaties Av resolbitur V 22 fluent (u add. m. 2) v 24 soluuntur AV: solbuntur Vx soluentur v tua peccata v )

699

Proinde rationalis creatura siue in angelico spiritu siue in anima humana ita facta est, ut sibi ipsa bonum, quo beata fiat, esse non possit, sed, mutabilitas eius si conuertatur ad incommutabile bonum, fiat beata; unde si auertatur, misera est. auersio eius uitium eius et conuersio uirtus eius est. natura ergo non est mala, quia creatura spiritus uitae rationalis etiam priuata bono, cuius participatione beatificatur, id est etiam uitiosa, melior est corpore, quod summum est in corporibus, id est hac luce, quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa corpus est. omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior, non mole, quia non nisi corporum est moles, sed ui quadam, qua supergreditur omnem phantasiam, quam uolutat animus haustam de sensibus corporis. sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est cum luce inluminantur et feruore uegetantur: sic incorporeae creaturae rationales ipsius creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima caritate, qua omni modo si caruerint, tenebriscent et obduriscent quodam modo.

Proinde infideles homines tenebrae sunt. qui per fidem conuersi ad deum quadam praemissa inluminatione lux fiunt; in qua proficiendo si ex fide ad speciem peruenerint, ut id quod credunt etiam prospicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem dei. talibus enim dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. porro diabolus et angeli eius tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores. plus enim ab illa [*](26 Eph. 5, 8. ) [*]( 1 angelico (om. in) A 4 incommutabilem A 5 anersio] auersi A conuersio) conuersio eius P 7 priuata GPv: pribata A probata V 10 omnia A 12 ui] ut v fantasiam v 13 quam] qua v uolutatur v sed] delituit in A 15 participationem V 19 qua] quam AV tenebrascunt A tenebrescnnt v obduriscent (u ex a corr. m. 2) V: obdurescent Av 25 perfectum A 27 angelis (s del. m. 2) A 28 hominibus] hominibus hominib. V )

700
caritate auersi et in suum fastum opstinationemque progressi sunt. et quoniam extremo iudicio dicturus est Christus eis quos ad sinistram discernit: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, his malignis spiritibus coniungendos simulque damnandos dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum eius. huic poenae contrarium est quod bono seruo dicitur: intra in gaudium domini tui, ut, quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. non haec per locorum interualla inani phantasmate cogitanda sunt. localia spatia non occupant nisi corporum moles. non est hoc spiritus uitae, non est hoc anima rationalis, multo minus deus, omnium benignissimus conditor et iustissimus ordinator. uoluntatibus et affectibus ista uel propinquare uel longe fieri uel intrare uel exire dicuntur.

Sed quia malo opere, id est tenebrose, delectantur facientes, secutura est autem poena, quae torqueat, ideo dominus ubi dicit: tenebras exteriores, addit etiam: ibi erit ploratus et stridor dentium, ne talibus oblectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque in- . iustitia tenebrae sunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment. quia enim uolentes iniuste utuntur bonis, iuste nolentes cruciabuntur malis. unde possunt etiam tenebrae exteriores intellegi poenae corporales. corpus quippe est animae exterius, ut sint animae mala, quibus a caritatis lumine. auersa in peccatis oblectatur, exterae tenebrae, corporis autem mala, quibus aeternis in fine torquebitur, exteriores tenebrae, [*](3 Matth. 25, 41 8 Matth. 25, 28 18 Matth. 8,12 (22,13) ) [*](1 fastum c: factum AV obstinationemque Av 2 eis Av. eos V 8 sinistra V 5 dicit ituros GPv : dicitur AV 6 diabuli A 7 huic] hinc A bono (o altera ex um corr.) A 13 benignuaimus (s ras.) A 15 intrare] intra v 16 tenebrosae V tenebroso APv 18 ploratus V: pluratus A fletus Pv 19 ne] nec AP* 21 tenebrae sunt MV (cf. 699,2): tenebrescunt AGPv usuros] arsuros v dementer] clementer v 22 exsistiment V 24 poene A 25 exterius AGPv: interius MV 26 exterae AMV: exteriores GPv )

701
quas solas timent qui seruili adhuc timore detinentur. nam si eis liceret in illis exteris, quae sunt in peccatis, impune semper uolui et inuolui, profecto numquam uellent accedere ad deum et inluminari et inhaerere illi per caritatem, ubi eat timor castus, permanens in saeculum saeculi. qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius; quod si dimiserit, cadit.

CCXX. EX LIBSO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI AD HONORATVM. QVAE SIT LATITVDO ET LONGITVDO ET ALTITVDO ET PRO- FVNDVM, QVOD AIT APOSTOLVS.

Merito ergo istorum qui saturantur uiuunt corda in saeculum saeculi. uita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. uident enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. unde ipsa caritas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subueniendum quaquauersum potest porrigit; et haec latitudo est. nunc longanimitate aduersa tolerat et in eo quod ueraciter tenuit perseuerat; et haec longitudo est. hoc autem totum propter adipiscendam uitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso; et haec altitudo est. exsistit uero ex occulto ista caritas, ubi fundati quodam modo et radicati sumus, ubi causae uoluntatis dei non inuestigantur, cuius [*]( 5 Pa. 18,10 10 cf. Eph. 3,18 12 cf. Pe. 21, 27 14 I Cor. 13, 12 ) [*]( 1 solas (a ex u corr.) A timore adhuc v timore AOPv. more MV 2 exteris] exterioribus v impune] imponi v 3 numquam] num quo v 7 cadit AV: cadet GPv 8 cap. CCXXI A CCXXXVin P CCXXXVIIII Ov 9 libro] 1. supra scripto Pv. 10 et altitudo] om. v 12 uiuent Av 14 post APv: potest V 15 enigmate APVv facie] faciem (m del. m. 2) A 17 qua se} quasi v porriget v porrigi A 18 eat] om. v tolerat] tulerat Å 19 haec] hoc v 21 altitudo APv: latitodo V ex] in v 23 uestigantur ÅP )

702
gratia sumus salui facti, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum eius misericordiam. uoluntarie quippe genuit nos uerbo ueritatis, et haec uoluntas eius in abdito est. cuius secreti profunditatem quodam modo expauescens apostolus clamat: o altitudo d i ui tiar um sa.pientiae dei ao scientiae! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? et hoc est profundum. alti- . tudo quippe commune nomen est excelso et profundo, sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur, cum autem in profundo, difficultas inuestigationis et cognitionis. unde et illud deo dicitur: quam magnificata sunt opera tua, domine; nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. et iterum: iudicia tua uelut multa abyssus. hinc igitur est illud apostoli quod requirendum inter cetera posuisti: huius rei gratia, inquit, flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus uestris, ut in caritate radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. [*]( 1 cf. Tit. 3, 5 2 Iac. 1, 18 5 Rom. 11, 38 sq. 12 Ps. 91, 6 14 Ps. 35, 7 16 Eph. 3, 14-20 ) [*]( 2 uolantariae AV 4 abdito V: abditu A abscondito v modum V 5 expauiscens A 6 dei ac scientiae V: et scientiae dei AP" 9 nomen] numen A excelsum v profundum v 10 cummendatur A 11 inuistigationiB A 14 cogitationis A iudicia- igitur est AGPv: om. V 20 interiorem Y: interiore A interiori v 21 hominem V: homine A" 23 compraehendere A cum] coni A 24 latitudo Av: altitudo V 26 omni v 27 plenitudine v )

703

Attende omnia diligenter. huius rei gratia, inquit, flecto genua cordis mea ad patrem domini nostri Iesn Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. quaeris, cuius rei gratia? hoc supra dixerat: propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro uobis. hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulationibus apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad patrem. proinde non infirmari unde illis sit sequitur et dicit: ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius. hae sunt diuitiae, de quibus dicit: o altitudo diuitiarum abditas enim habent causas; ubi nullis meritis praecedentibus quid habemus quod non accepimus? deinde sequitur et quid oportet adiungit: in interiore, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus uestris; haec est uita cordium, qua uiuimus in saeculum saeculi ab initio fidei usque ad finem speciei, ut in caritate, inquit, radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis. ista est communio cuiusdam diuinae caelestisque reipublicae; hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, id est non commoda priuata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes. nam de ipso pane, quo tales saturantur, quodam loco apostolus dicit: unus panis, unum corpus multi sumus. quid ergo comprehendere? quae sit, inquit, latitudo, sicut iam dixi, in bonis operibus, quibus beniuolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos, [*]( 5 Eph. 3, 13 11 Rom. 11, 33 24 I Cor. 10, 17 ) [*]( 2 cordis V: om. APv mea] a ex u corr. m. 1 V 5 infirmari PVv: infirmari uos A 9 sequitur - nobiaJ add. A* in mg. det] dit A* 11 per] p A hae] haec AV 13 praecidentibus A quid] aliquid v 14 quid] quod vl oportet V: optet Av interiori v 19 compraehendere A cum] com A 22 commune] commune pane A 28 consolentes A 24 loco] o aUera ex um corr. A 25 cumpraehendere A ante quae spatium 4 litt. V 27 quibus] om. v beneuolentia AP porrigatur v )

704
et longitudo, ut longanimitate pro hac latitudine molestiae tolerentur, et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non uanum aliquid temporale speretur, et profundum, unde gratuita gratia dei secundum secretum et abditum uoluntatis eius exsistit. ibi enim radicati, ibi fundati sumus; radicati propter agriculturam, fundati propter aedificationem. quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus: dei agricultura, dei aedificatio estis. hoc totum agitur, cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. in futuro autem saeculo perfecta et plena caritas sine ulla malorum tolerantia non fide credit quod non uidet, nec spe desiderat quod non tenet, sed in aeternum ueritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cuius sine fine quietum opus erit laudare quod amat et amare quod laudat. de hac consequenter dicit: scire etiam super-is eminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei.

In hoc mysterio figura crucis ostenditur. qui enim quia uoluit mortuus est, quomodo uoluit mortuus est. non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis huius et longitudinis et altitudinis et profunditatis magister existeret. nam latitudo est in eo ligno, qua transuersum desuper figitur; hoc ad bona opera pertinet, quia. ibi extenduntur manus. longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est; ibi enim quodam modo statur, id est persistitur et perseueratur, quod longanimitati tribuitur. altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transuersum figitur sursum uersus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi, [*]( 8 I Cor. 3, 9 15 Eph. 3, 19 ) [*]( 1 ut P1 Vv: et AP1 longanimitatem P 3 uanom AVv. uarium P temporale] temporales A et temporale v 7 aedificatione» (m ras.) V 11 earitas] caritate v tolerantiam A 17 dei] om. v 18 mysterium A 21 huius et longitudinis] add. A1 supr. uers. altitudinis APv: latitudinis V 22 qua F: quo Av 23 pertinet] ptinet A extenditur A 24 ligno] longe v 27 quod APv: quad V1 quae Y\' 28 sursum] rursum v )

705
quia bene sperantium superna exspectatio est. iam uero illud ex ligno, quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae, in qua multorum ingenia conteruntur id uestigare conantia, ut ad extremum eis dicatur: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? uiuent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi, hoc est humilium caritate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium.

CCXXI. EX EPISTVLA AD BONIFATIVM EPISCOPVM DE PARVVLIS REQVTRENTEM, VTRVM PARENTES BAPTIZATIS PARVVLIS SVXS NOCEANT, CVM EO8 DAEMONIORVM SACRIFICIIS SANARE CONANTVR.

Quaeris a me, utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fi les, quorum eis non potest obesse perfidia. ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse uirtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem uoluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem uoluntatem, deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. etenim anima patris mea est, inquit, et anima filii mea est; anima, quae peccauerit, ipsa morietur ur. non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino [*]( 5 Rora. 9, 20 6 cf. Ps. 21, 27 23 Ezech. 18, 4 ) [*]( 1 eipectatio Å" 3 exurgit A exsnrget v 4 uestigare APV: inuestigare" conantibuB v 5 quia] qui A 7 flagnntiam A 8 suam (m del. m. 2) Å 9 cap. CCXXII A CCXXXVIIII P CCXL Gv 10 bonifacium Pv bouefacium G paruolis A 11 auÎJ MV: om. AGPv 13 cf. p. 714, 2 not. 14 quaeria GPv: quaerea  V paruolis A 21 uuluntatem Å 22 oinculo (o ex um corr.) A 23 etenim anima V: et anima enim Av 25 ei] et v ) [*]( VIIII. ) [*]( 45 )

706
nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur: et anima patris mea est, et anima filii mea est. iam itaque, cum homo in se ipso est ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente. iam est unde dicatur: anima, quae peccauerit, ipsa morietur.

Vt autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. non enim scriptum est : "nisi quis renatus fuerit ex parentum uoluntate aut ex offerentium uel ministrantium fide", sed: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens uinculum culpae, reconcilians bonum naturae regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. regenerans ergo spiritus in maioribus offerentibus ut paruulo oblato renatoque communis est. ideo per societatem unius eiusdemque spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. quando autem in paruulum maiores peccant offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis uinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere [*]( 4 (et 10) Ezech. 18, 4 16 Io. 3, 5 ) [*]( 2 Adam] udam A solueretur Av: saluaretur V 5 fili V in] om. A ipso Av: ipaa MPV 6 alter AMPVv: aliter a effectus AP*v: affectus Mpt V peccato] peccata MI V peccata M\' alterius] aliterius A sine sua] in ea v 7 teneretur A 8 ammissum A amissum Vv 10 quae] qui A 12 possit Av: posset V 15 ministrantum A 19 reconchilians (h del. m. 2) V regenerans v 21 in] et in v ut F: et Av (et 28) paruolo A oblatu V 24 paruolum A 25 daemonium V 26 possint Av: possent V communeml cummune A )

707
communem; non enim sic communicatur culpa per alterius uoluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti spiritus unitatem. potest enim et in hoc et in illo homine esse unus spiritus sanctus, etiam si inuicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero et altero non peccante sit tamen culpa communis; ac per hoc potest paruulus semel ex parentum carne generatus dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur. non potest autem semel dei spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio, quae soluta est, iterum contrahatur; et ideo semel perceptam paruulus Christi gratiam non amittit nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus euaserit. tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.

Verum tamen recte dicuntur parentes uel quicumque maiores filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum sacrilegio obligare conantes spiritaliter homicidae. nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt. recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: nolite occidere paruulos uestros; dicit enim apostolus: spiritum nolite extinguere, non quia ille extingui potest, sed, quantum in ipsis est, extinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt, ut extinctum uelint.

» INTER CETERA.

Si enim sacramenta quandam similitudinem rerum earum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta [*]( 22 I Thesa. 5, 19 ) [*]( 2 per] om. v spiritus sancti v 3 unitate v hoc] hoci (i del. m. 2) V 4 sanctus] om. A 5 utriusque A: utrumque V ntrisque v spiritus poteat v 6 esae huius (om. et) v peccante] peccant V alterom et A 7 non] om. v sit] si V 8 pamolufl A 10 carne .(ne add. m. 1 in mg.) V 11 regenera (ri add. m. 1) V : generari APv 12 paruolas A 15 sanantur v 17 paruolos A 21 paruulos A 25 inter cetera MY: om. GPv item inter c. A ) [*]( 45* )

708
non essent. ex hac autem similitudine plerumque iam ipsarum rerum nomina accipiunt. sicut ergo secundum quandam sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. nihil est autem aliud credere quam fidem habere; ac per hoc, cum respondetur paruulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum et conuertere se ad deum propter conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti; sicut de ipso baptismo apostolus: consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in mortem; non ait: sepulturam significauimus", sed prorsus ait: consepulti sumus. sacramentum enim tantae rei non nisi eiusdem rei uocabulo nuncupauit.

Itaque paruulum etsi nondum fides illa, quae in credentium uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. nam sicut credere respondentur, ita etiam fideles uocantur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. cum autem sapere homo coeperit, non illud sacramentum repetit, sed intellegit eiusque ueritati consona etiam uoluntate coaptabitur. hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias potestates et tantum ualebit, ut, si ante maioris usum ex hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum commendante ecclesiae caritate ab illa condemnatione, quae per unum hominem intrauit in mundum, christiano adiutorio liberetur. hoc qui non credit et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est ille [*]( 10 Bom. 6, 4 25 cf. Rom. 5, 12 ) [*]( 2 quandam (sc. similitudinem) F: quendam modum A" 6 nondum] non v 7 habet APv- habent V 9 pertinet] om. o 11 sumns inquit v Christo] xpi A 12 sepultnra A aignificabimns A 13 enim Y: ergo AP" 15 paruolum A 17 fidelis A 20 repetet A intellegit V: intelleget Av 23 maioris APV (». e. quem natu maior facere poteat): om. v; rationis a usum v: usn AP V ex] e ex f corr. m. 1 V 26 christiano] xpi v liberatur A )

709
paruulus, qui etiam si fidem nondum habet in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit.

CCXXII. EX EPISTVLA AD SELEVCIANAM. AN APOSTOLI FVERINT BAPTIZATI.

Nescio quale cor habeat qui, cum apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat. quod autem dicitur Petrus egisse paenitentiam, cauendus est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in ecclesia qui proprie paenitentes uocantur. et quis hoc ferat, ut primum apostolorum inter tales paenitentes numerandum putemus? paenituit enim eum negasse Christum, quod eius indicant lacrimae; sic enim scriptum est, quia fleuit amare. nondum enim fuerant resurrectione domini confortati ex illo aduentu spiritus sancti, qui apparuit die pentecostes, uel illa inspiratione, quam demonstrauit dominus, post quam resurrexit a mortuis, cum exsufflauit in eorum faciem dicens: accipite spiritum sanctum.

Vnde recte dici potest quia, cum Petrus negauit dominum, nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua, sed spiritu sancto. hoc eis dixit, posteaquam resurrexit et conuersatus est cum eis: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies usque ad pentecosten. alii autem codices habent: uos autem spiritu sancto incipietis baptizari. sed siue dicatur [*]( 14 Mattb. 26, 75 18 Io. 20, 22 22 Act. 1. 5 ) [*]( 3 percepit v 4 cap. CCXXIII A CCXL P CCXLI Gv 5 epistoIa p., Seleucianam A: seleucianum MPVv 7 qui cum PVv: quam A apostolus A 9 cauendus V: canendam AP" 11 ferat PYv: fecerat A primus v 15 confortati MV: conflrmati A" ex V: et Av 16 pentecosten v illa] om. o 17 posteaquam Av ezsuflauit V insuflaait A insufflauit v 18 accipete A 20 fuerant] om. v 21 hoc V: hoc enim AP" 22 iohannis A )

710
baptizabimini, siue dicatur incipietis baptizari, ad rem nihil interest; nam in quibuscumque codicibus inueniuntur baptizabitis aut incipietis baptizare, mendosi sunt: qui ex graecis facillime conuincuntur. si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est, ne grauiter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi baptismum, quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et hi qui cum illo erant etiam accepto spiritu sancto fuerint baptizati.

Sicut antiqui iusti si non circumciderentur, non erat eis peccatum, postea uero quam iussit deus, ut circumcideretur Abraham eiusque posteritas, iam, si non fieret, graue peccatum fuit: sic etiam antequam dominus Christus in ecclesia sua sacramentum noui testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit et apertissime dixit: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, iam non debemus quaerere, quando quisque fuerit baptizatus, sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est ecclesia, pertinere ad regnum caelorum, non nisi baptizatos intellegere debemus, nisi forte quos angustia passionis inuenit et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur, occisi sunt; quibus ipsa passio pro baptismo deputata est. sed numquid hoc possumus de apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt, quo baptizarentur,. ut alios etiam baptizauerint? sed non omnia, quae facta sunt, etiam scripta inueniuntur, uerum tamen facta esse ex, ceteris documentis probatur. scriptum est, quando baptizatus est apostolus Paulus, et scriptum non est, quando baptizati sunt [*]( 8 cf. Act. 10, 48 15 Io. 3, 5 27 cf. Act. 9, 18 ) [*]( bt 2 inuenitur v 3 baptizatis (bi add. m. 2) P 4 qui PVv: quia A grecia Av conuinoontur A dicimus Av: dicis V 5 meduendum A 6 ne demus] et ne d. v 7 contempnendum A 9 etiam Vv: etiam iam A fuerant v 12 eius* (q. add. m. 2) A 21 negare] necare A 24 adeo] adeam (m dd. m. 2) A 26 tamen] etiam v 27 probatur Vv: probantur A 28 sunt] sint v )

711
apostoli alii; uerum tamen etiam ipsos baptizatos intellegere debemus, quemadmodum scriptum est, quando baptizatae sunt plebes ecclesiarum in Hierusalem et in Samaria; quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus apostoli epistulas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas minime dubitamus propter illam domini sententiam: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum.

Vtrumque autem de domino scriptum est, et quia baptizabat plus quam Iohannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli eius, ut intellegeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia maiestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus. ipsius enim erat baptismi sacramentum, ad discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. tunc ergo, quando dicit Iohannes euangelista in euangelio suo: post haec exiit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, tunc paulo post de ipso loquens ait: ut ergo cognouit Iesus, quod audierunt pharisaei, quod Iesus plures discipulos haberet et baptizaret plures quam Iohannes — quamquam Iesus ipse non baptizaret, sed discipuli eius — reliquit Iudaeam terram et abiit iterum in Galilaeam: tunc ergo, quando ab Hierosolymis exiit cum discipulis suis in Iudaeam et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos suos, quos intellegimus iam fuisse baptizatos siue baptismo Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue, quod magis credibile est, baptismo Christi. neque enim ministerium baptizandi [*]( 3 cf. Act 2, 41 et 8, 12 7 Io. 3, 5 16 Io. 3, 22 18 Io. 4, 1-3 ) [*]( 1 alii apostoli APv 8 sunt PVv: sint A hierusalem (om. in) v 6 ipsas MV: ipsas baptisatas Av 10 iohanniB A ipse non PVv: non ipse A 11 ut PlY: utet APxv 13 manibos F: manibus suis Av 15 quando PlY: om. AP*v iohannis A 17 terram] suam v 18 ipso V: illo Av 19 quod aud. V: quia a. Av audierant Av 20 discipulus A baptizare v quam Iohannes] on. v 22 reliquid V 23 galileam Av quando quando (corr. m. 1) V 28 enim] enim ei v...... )

712
defugeret, ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lauit pedes et petenti Petro, ut non tantum pedes, uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus; ubi intellegitur, quod iam Petrus fuerat baptizatus.

[EX LIBRO DE CIVITATE DEI XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM. QVOD SVPERBIS VEL OCCVLTE PECCANTIBVS VTTLJE SIT CADERE IN ALIQVOD APERTVM MANIFESTVMQVE PECCATVM.

Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, ni iam ille sibi ipsi placere coepisset. hinc enim et delectauit quod dictum est: eritis sicut di. quod melius esse possent summo ueroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi exsistendo principium per superbiam. di enim creati non sua ueritate, sed dei ueri participatione sunt di. plus autem appetendo minus est qui, dum sibi sufficere delegit, ab illo qui ei uere sufficit defecit. illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, auertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen — illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum, quod [*]( 5 Io. 13, 10 15 Gen. 3, 5 ) [*]( 1 defugeret AV: defuerat v 2 difugit v memorabile v 4 capud A 6 totus mundus v 8 cap. CCXXIIII A CCXLI P CCXLII Gv; deest in MY inter-locum A: om. GPfJ 10 aliquod] aliquo A apertum] aptum A 13 homine A eoepisset AP ni A: nisi GPv sibi ille Gv 14 ipai] ipse Gv 15 di] dl A dii GPv poesent] possit Gv 16 coherendo AGv 17 per auperbiatn di A: per superbiendi Gx saperbiendo G*v p supbia quando G* enim] om. Gv 18 di AGl: dii G"P" 19 delegit A: diligit Gv 20 defecit AGl: deficit G1 v quo] quod A 22 ei AG\': et GItJ illum A 23 praecesiit] percessit Gl )

713
perpetratum est in aperto. ueram est enim quod scriptum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae est in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus excelsus? quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens atque indubitata transgressio ? propter hoc deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumsit. hoc dicit et sacer psalmus: imple facies eorum ignominia, et quaerunt nomen tuum, domine, id est, ut et tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.

Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam imploratio medicinae.] [*]( 2 Prou. 18, 12 12 cf. Mattb. 26, 33 et 75 14 Pa. 82, 17 20 Gen. 8, 13 21 Qen. 3, 12 ) [*]( 2 exaltatar A\' 9 ammisaum A amiMum 01 possit A 10 audeo] audio 01 11 displiciant A iam sibi] iam ipsi Gl iam sibi ipsis G*v 13 praesumpsit libri 15 quaerunt A: quaerant 01 quaerent 02" tu (om. et) G3P, - om. v eis] om. Gv 16 placoerant A quaerendum A 18 qua] quae O\'tJ 19 inquiritur AGinquirit G2tJ 21 mecum AG1: mihi G\'v 22 a AP: de Gv 23 nusquamj numquam 01 )

714

CCXXIII. EX EPISTVLA DE TRINITATE AD COKSENTIVM.

Cogitationis carnalis compositionem uanumque figmentum ubi uera ratio labefactare incipiet, continuo intus illo adiuuante atque inluminante qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non uult, ita ista confringere atque a fide nostra quodam modo excussare festinamus, ut ne puluerem quidem ullum talium phantasmatum illic manere patiamur.

Quam ob rem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti ipsi intrinsecus ueritate lucente haec falsa esse perspicimus, fides in nostro corde antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae uera sunt audiremus? ac per hoc, quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat inuenit. falsae itaque rationi non solum ratio uera, qua id quod credimus intellegimus, uerum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. melius est enim quamuis nondum uisum credere quod uerum est, quam putare te uerum uidere quod falsum est. habet namque fides oculos suos, quibus quodam modo uidet uerum esse quod nondum uidet, et quibus certissime uidet nondum se uidere quod credit. porro autem qui uera ratione iam quod tantummodo credebat [*]( 1 cap. CCXXV A CCXLII P CCXLIII Gv 2 ex] om. P cetera de trinitate ex epistola A consentiam A post Consentium add. MV: et si non nocet quomodo eis prosit cum baptiaantur parentum fides quorum eia non potest obesse perfidia; cf. cap. CCXXI 3 cogitationes V carnales AVv figmentum] firmamentum v 4 aera ratio] ueneratio v labefactari v incipiet V: incipit Pv coeperit A 6 conf.ingere (r ras.) P atque] om. A a dPsn : ad p. V fidem nostram P\'V 7 ezcussare scripst (cr. Bdnsch t. c. p. 215): excusare V excutere Å" festinemns v puluere V 8 fantasmatum v manere V: remanere APv 9 ratione v forensecus A 10 aeritatis v lucente] luce ne v praespicimas I A 12 audirem v 15 rationi] ratione (corr. m. 2) A ratio V 16 intellecturum A 18 te] om. v 19 nideri v 21 et] ex v )

715
intellegit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intellegere quod credit. si autem nec cupit et ea quae intellegenda sunt credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat. nam pia fides sine spe et sine caritate esse non uult. sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum uidet, ut uisionem et speret et amet.

Et uisibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc uidenda sperantur, sed facta et transacta creduntur. sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec iam moritur et mors ei ultra non dominabitur. ea uero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam uidenda sperentur, sed ostendi modo nullo possunt modo. quae uero ita sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia, sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia, sicut Christi immortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit; sed ideo dicuntur inuisibilia, quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa quae uisibilia sunt permanentia possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano. [*]( 10 cf. Rom. 6, 9sq. 24 cf. Matth. 28 Marc. 16 Luc. 24 Io. 20 sq. 25 cf. Act. 9, 8 sq. et 7, 55 ) [*]( 1 proponendus A 8 exsistimat V 5 nondum PVv: non A 6 uidet (e ex i corr.) A ut] et v 8 speratur Y 10 semel] om. v nostris] om. v resorrexit A 11 moritur V ■ {cf. gr. anoih>rjoxei): morietur Av 13 etiam AV: iam v 14 modo nnllo] nullo modo v 15 ut neque PVv: utque A 17 sapientia] patientia v uisibilia 1\\ fol. 66" bilia A 18 conspicuuntur A 19 cum uidentur] om. v 20 cerciora A quae] quam v 22 permanentia possunt] om. v 23 ostendatur A 25 ascensione V Paulo PVv: om. A )

716

Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros, nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique nouimus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit, nequaquam tamen dubito, sine quod de illa testibus multis, sine quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quid- quid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et modulis corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus sine spatiis infinitis. ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur: hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgore per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter, et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus. [*]( 1 bisibili» (b in v corr. m. 2) V 3 compraehendere A 5 cum] com A 6 et] om. v anthiociam V anthiochiam A antiociam v 7 cartaginem A illam (a eas u corr.) A 8 hanc] haec A 9 ista "eis (m add. m. 2) A 13 modulis V: molibus Av 15 ipsoque A 18 recordemur] refordemur (d del., m add. m. 2) V fingamus] ficamus A 19 simili A 20 disaimillimum V: dissimillium A dissimillimam v intelligentiam v 21 deiudicantur A 22 fulgor AP\'v 25 et tamen intellegibiliter] om. MV 26 efficit V: efflcet A effecit v quae] quo v )

717

Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut hoc caelum et terra et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, siue recordata uel oblata quasi corpora contuemur; unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse uolumus trinitatem ? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus est quam illa summa et incommutabilis quae dei sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem. si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.

Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista trinitas et sic est inuisibilis, ut nec mente uideatur, multo minus de illa huius modi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus uel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate [*]( 2 hoc] hunc P" terram v 3 aimele A 4 spirito A II imanamur (corr. m. 2) A 5 oblata AGlVv. oblita G* contaentor v 7 loqualibus V 8 similitudine A 10 conspiciuntur v 13 si AV- om. v 15 summam (m del. m. 2) A 16 puto quod-18 dicitur AGPv: om. MY 18 quantumque A 19 in] om. v enigmate libri 20 corporibus et ab omnibus] om. v 22 putanda PVv: pacanda A 24 de illa APv: om. V at Av: quod V eam] ea A 25 simile A 26 pulchritudine molis Av: pulchritudinein oculis V 27 magnitudinem (m del. m. 1) Y )

718
naturae. et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, caritas, castitas et cetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intellegimus, sine aliqua corpulentia uel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus: quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere apostolus testis est, ubi ait: inuisibilia enim eius a constitutione Mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas. ac per hoc, cum eadem trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. anima itaque considerata maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intellegentias non euicerit, sed eius quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam, mente atque intellegentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intellegendum ipso adiuuante meditemur attollere. si autem in se ipsa deficit sibique succumbit, pia fide contenta sit, quamdiu peregrinatur a domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo, qui potens est, sicut ait apostolus, facere supra quam petimus et intellegimus.

Restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantumlibet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod uidebimus. cum uero [*]( 9 Rom. 1, 20 22 cf. II Cor. 5, 6 23 Eph. 3, 20 ) [*]( 8 tali a] alia A nec] non A 5 corpulentia] copnlentia F uel AV: sine v 9 testes A 14 maximae A humana et] humanae V 17 quod] quid v 18 mente atque intellegentia] eras. V; om. v appraehendere A 20 attollere] re eras. V 21 in se] ipse (p in n corr. m. 1) V 22 quamdio A 26 sub- \'tantiae A 29 enigmate libri )

719
quod in resurrectione promittitur spiritale corpus habere coeperimus, sine illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem, in parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus.

Quod uero posuisti in epistula tua, uideri tibi, uel potius quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, nquiaquia iustitia" sicut dicis "non in se, sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit": ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat quidquid non falso dicimus uiuere. puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat. porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliunt mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita — neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere, nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito uocantur — non tamen ob aliud amissa iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet immortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est, tamquam uita uitarum; quae cum sunt in corporibus, etiam [*]( 21 cf. Matth. 8, 22 ) [*]( 1 habere Ati: debere V 2 mentem A 3 gratiam A uideamur A 4 minorem in parte GPv: minorem nec in parte GS; om. I AMV 7 epistola v 8 uidebatur] om. v uuum A 10 na-t tura v quia V: quae APv 11 nos Å": non V 13 ad hoc] adhuc v 17 qua Av: qui V 21 sepeliunt V: sepeliant Å" intelleguntur A 23 qua] qu.a (i ras.) A 27 qualiscumque c iustitia est] iuatitiae v 28 uita] uitam A )

720
ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur: quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere.

Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque participes: ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemtio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: "nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae deus est sola asseratur esse iustitia". est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire, ea nostra est in hac peregrinatione iustitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores. [*]( 16 I Cor. 1, 30 sq. ) [*]( 1 nequaeunt A 3 eis AV: his v 6 nunccnpentur A deainant] desinent A sinant v 9 in] om. A 10 eius Vv: eis AP efficiamur A 12 iustitiam A coherendo Av (et 13) magis Av: maius V (cf. p.,44, 12) . 14 unigenitu A 19 ni" forte (si add. m. 2) A 21 summus (us ex e corr. m. 1) V uel illeiustitia AGPv: om. V 22 summa GPo: summus A profecto (to ex tu corr.) A sitire V: sitire debemus AP" 24 nostra] U nam v iustia (ti add. m. 2) A 27 iustioris A )

721

Si ergo cauendum est, ne iustitiae nostrae similem putemus deum, quoniam lumen, quod inluminat, incommutabiliter excellentius illo est quod inluminatur: quanto magis caueri oportet, ne aliquid inferius et quodam modo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra iustitia? quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, uel quaelibet uirtus, qua recte sapienterque uiuitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam corpus sumus ad imaginem dei. unde nobis dicitur: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et placitum et perfectum. si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora siue cernuntur siue cogitantur, sed in uirtute intellegibili, qualis est iustitia, mentem dicimus seu nouimus seu uolumus pulchram et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem dei: profecto ipsius dei, qui nos reformauit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo, eoque iustorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incommutabiliter iustior. [*]( 9 Rom. 12, 2 ) [*]( 2 incommutabiliter MV: incomparabiliter AGPv 3 illo est V: est illo AG eat illo v quod] quo V 4 decoloratius AGv: decoratine V 6 rectae A 7 sapienterque] sapienter quia Gl 11 mentes Å 12 placitum] placitum est A bene placitum P 13 in mole] immobile v 16 hunc A 17 profectu A protu fecto—dei] om. v 18 in] om. v 19 pulchrido (tu add. m. 2) V pulcritudo A 20 incommutabiiiter MV: incomparabiliter A GPv ) [*]( VIlli. ) [*]( 46 )

722

CCXXIIII. DE VNITATE PATRIS ET FILII ET SPIRITVS SANCTI, QVAE EST VNVS ET SOLVS ET VERVS DEVS. EX LIBRO DE TRINITATE I, TITVLO VI.

Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum aut non esse uerum deum aut non cum patre unum et solum deum aut non uere immortalem, quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. unde sunt illa: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. manifeste enim uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius, quae facta est in tempore ex uirgine. in eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia, cum dixisset: et deus erat uerbum, hoc erat, inquit, in principio aput deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. neque enim dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia; et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. omnis enim substantia, quae deus non est, creatura est, et quae creatura non est, deus est. et si non est filius eiusdem substantiae, cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta [*]( 9 Io. 1, 1 12 Io. 1, 14 15 Io. 1, 2sq. ) [*](1 cap. CCXXVI A CCXLIII P CCXLIIII G; om, v 2 quae] qui AGP est] P\' in ras.; sunt AGP\' 4 titulo VI] inter cetera et ad locum A 6 aut non cum—solum deum AGPv: om. MY non cum} non esse cum Gv 11 manifeste MV: manifestum A manifestum est Gv enim MV: enim quod AGv uerbum] uerum Gv filium dei AGPvi om. MV 15 quia] qui v 16 inquid A 17 apud AGv 21 si autem] et si v 25 substantia ..t non (est add. m. 2) A 26 at si-facta sunt AGv: om. V at Go: ut A )

723
sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est, et ideo non tantum deus sed et uerus deus. quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: scimus, quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. hic est uerus deus et uita aeterna.

Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem, ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur, ubi dictum est: solus habet immortalitatem; eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuimus in aeternum. si enim dixisset: "quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem", nec sic inde separatum filium oporteret intellegi. neque enim, quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae — ipse est enim sapientia dei — ait: gyrum caeli circuiui sola, separauit a se patrem, quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: ut serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus [*]( 3 I Io. 5, 20 8 (et 12) I Tim. 6, 16 21 cf. I Cor. 1, 24 Eccli. 24, 5 25 I Tim. 6, 14sqq. ) [*]( 1 substantiae] substantia V 2 iohannis A 5 simne (i ex n corr.) A 7 intelligitur A 11 aetena A 13 aeternaf] ueternae A 14 modolo A immortalis A 15 efficimus v uita aeterna AGv: uitae aeternae V 16 uiuimns V: uiuemus A Gv 17 ostendit AlGlV: ostendet A\'G2v 19 sic] sit A 21 girum v 22 circuiui Vv: circuii A 24 solus] qui solus v 25 inquid A 26 inrepraehensibile A ) [*]( 46* )

724
propriis ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. in quibus uerbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas.

Nisi forte quae secuntur conturbabunt hunc intellectum, quia dixit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem accipiatur, quam non uiderunt Iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. uideri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur, quo iam qui uident, non homines, sed ultra homines sunt. recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. sic enim dictum est: solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: qui facit mirabilia solus. quod uelim scire, de quo dictum accipiunt; si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? an quicquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? dicit autem idem filius: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec [*]( 20 Ps. 71, 18 23 Io. 5, 19 26 Io. 5, 21 ) [*]( 1 ostendet v potens] om. v 3 quem] que A 4 uidit Vv: uidet A 6 propriae A 10 sequuntur AGtJ conturbabunt] conturaabunt V perturbabunt AGv 11 uideri (ri ex re corr.) G 13 eius V: eiusdem AGv 15 humano uiau AGv: h. usn V eo] ideo v uiso (o ex u corr.) A 18 ostendens] om. A 21 uelim AV: uellem Gv dictum] dictum est Gl dictum esse G\'" accipiunt V; accipiant AGv 22 quomodo] modo A ergo] om. Gn 24 filius] filius similiter 01 25 autem] h... v )

725
filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum, uerum, solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum?

Item dicit idem apostolus: nobis unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Iohannes: omnia per ipsum facta sunt? quaero itaque, de quo dicit alio loco: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum? si enim de patre et filio et spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre, per ipsum, per filium, in ipso, spiritu sancto, manifestum, quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est, quando singulariter intulit: ipsi gloria in saecula saeculorum. unde enim coepit hunc sensum, non ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae "patris aut filii aut spiritus sancti", sed sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius. quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. amen. si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt, sicut hic dicitur, et omnia per filium, sicut ad Corinthios, ubi ait: et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et sicut in euangelio Iohannis: omnia per ipsum facta sunt? si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium; si autem omnia per patrem et [*]( 3 (et 25) I Cor. 8, 6 7 (et 27) Io. 1, 3 8 (et 15) Rom. 11, 33sqq. ) [*]( 1 intellegiaF: intellegant v 7 omnia] om. Gl 11 patre (om. ei) G\'Pv 12 filium (om. per) GlPv spiritu APV: in spiritn Gv 16 fili V 18 iniiistigabiles A ipsius AV: eius v 20 prior dedit illi V: ei prior dedit AGv 24 patrem f): patre dY snnt] om. v 29 nec PVv: et A autem] haec v )

726
omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. aequalis ergo patri est filius et inseparabilis operatio est patris et filii, quia, si uel filium fecit pater, quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt; at omnia per filium facta sunt: ipse igitur factus non est, ut cum patre faceret omnia, quae facta sunt. quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: caput autem Christi deus est.

Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus, et non creatura. quod si non creatura, non tantum deus — nam et homines dicti sunt dii — sed etiam uerus deus. ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. maxime uero illo loco satis claret, quod spiritus sanctus non sit creatura, ubi iubemur non seruire creaturae, sed creatori, non eo modo, quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece dovXeveiv, sed eo modo, quo tantum deo seruitur, quod est graece hxvquveiv\\ unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam quae deo debetur exhibent seruitutem. secundum hanc enim seruitutem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur ????? enim habet. porro si tali [*]( 7 Philipp. 2, 6 10 I Cor. 11, 3 14 cf. Pa. 81, 6 18 cf. Rom. 1, 25 19 cf. Gal. 5, 13 23 Deut. 6, 13 ) [*]( 1 quae per tilium] q. p filium A 2 ergo patri est V: eat ergo p. A ergo patri v patris] patri A 3 uel filium] sine filio v 4 at omnia - facta sunt] om. Aj add. P5 in ras. 6 ipso Av: ipse V 9 propriae A patrem proprie v 10 est V: om. AGti 12 usi Av: uisi V 13qu!aF 14 tantum A V: tamen v dii] di A deus uerus A 15 in] om. A 19 est] add. A* supr. uers. 20 AOYAS.YS.IN V: duleuin AOv quo] quod v 21 AATPS.YS.1N V: latreuin AGtJ idololatriae V idolatre AGv 22 seruitutem exhibent (exibent A) quae debetur deo AGv 25 inuenitur] om. Glv AATPSYClC V latreusis AGv )

727
seruitute creaturae seruire prohibemur — quando quidem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies; unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori—non est utique creatura spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco XatQetovreg; plures enim codices etiam latini sic habent: qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes ant paene omnes. in nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus. sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? alio enim loco dicit: corpora uestra membra sunt Christi. si autem quae membra sunt Christi, templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est, ut huic eam seruitutem debeamus, qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur wreeia. unde consequenter dicit: glorificate ergo et portate deum in corpore uestro. [*]( 2 Deut. 6, 13 6 Philipp. 3, 3 13 I Cor. 6, 19 18 I Cor. 6, 15 24 I Cor. 6, 20 ) [*]( 1 seruire creaturae v eeruire] om. Gl 8 testatur Gl 5 omnibus] hominibus A 7 AATPGYONTtC V: latreuontes A O* latreuolentes GS" 8 sic] om. v 9 autem] autem haec v 11 spiritu* (i ras.) G 12 auctoritate AlGlv detractant (e add. m. 3) G 13 repperiunt GVv 14 sancti] scs v 15 magisque] maiusque v 17 quam] qua v 20 sancti] scs v sanctns AGPv: sa V 23 quae] quod v AATPIA V latria AGtJ 24 corpore uestro AGSV: cordibua uestris OSf) )

728