CXXVII. SEQVITVR SETEXTVS LIBRI VICESIMI. DE ALLIGATIONE ET SOLVTIONE DIABOLI.
Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam essent ecclesia. neque enim dictum est: "ut non seduceret aliquem" sed: ut non seduceret, inquit, iam gentes; in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi. donec finiantur, inquit, mille anni, id est aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. nec sic accipiendum est quod ait: ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim cum misertus fuerit non erunt oculi seruorum eius ad dominum deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsum intellegendum, uelut * [*](7 Apoc. 30, 3 17 Ps. 122, 2 ) [*]( 1 cap. CXXXV T CXLIII Pc; num. om. Q 2 sequitur-uicesimi] om. T setextus M\'V : teztas v sextas P; om. M1 allegatione V S diaboli] d. libro uioensimi (sic) T 4 ligatus TV: alligatus v 6 essent (n tkl. m. 2) T esset v nec v 7 aliquemeedaeeret] add. T* in mg. sed ut] seductum v 14 seductnrum (eorr. m. 1) T praedistinata Tx 17 aliquotiens T aliquoties » lic] sic (uirgulam add. m. 2) V sic.. T 19 nostri TV nobis v 90 post oculi rasura 6 litt. in T 23 ita Tv: ista V 24 seorsum TV: snnum v ) [*]( 30* )
468
si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes, id est ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes.
Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? absit. numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: nouit dominus qui sunt eius. et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut ex quo est instituta hic fuit, et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.
CXXVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVID RESPONDENDVM SIT EIS QVI PVTANT RESVRRECTIONEM AD SOLA CORPORA, NON ETIAM AD ANIMAS PERTINERE.
. Haec resurrectio prima est. beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit uerum etiam in eo quod reuixerit permanebit. in istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum [*]( 1 (et 5) Apoc. 20, 8 9 II Tim. 2,19 18 Apoc. 20, 5 sq. ) [*]( 6 diabolu (n ex o corr. m. 2) T 8 sedncetur T: sedncitur Q- Pv seduceret (ret add. m. 2 in spatio 5 litt.) V seducere M praedistinata GPfJ et electa PT: om. GMVv 10 hic TV: haec v 14 cap. CXXXVI T CXLIin Pv; num. ont. G \'15 XX MV : XX inter cetera et (et del. T*) ad locum Tv 21 reuiuescet v* 28 ergo TV: om. v 25 tempore v )
469
tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet.
Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerunt quibus ait: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. hinc est et illud: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. quod autem dicunt non posse resurgere nisi qui cadunt et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino stat aut cadit, et: qui se putat stare caueat, ne cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis, non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; [*](12 Coloss. 8,1 14 Rom. 6, 4 16 Eph. 5,14 21 Eccli. 2, 7 Boxn. 14, 4 22 I Cor. 10, 12 26 Apoc. 20, 6 ) [*]( 1 reuiuiscendo (i aitera ex e corr.) T 6 contendant v est enim v 1 nam (om. et) v 8 cadabera V 12 reenrrexerant T 22 caneat TV: uideat v 26 cum TV: om. v dixisBet TV: dixit sed e 30 qui Tv- om. V propriae (a del. tn. 2) T )
470
sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et Christi, hoc est patris et filii, quamuis propter formam serui sicut hominis filius, etiam sacerdos ita Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re in hoc opere non semel diximus.
CXXVIIII. EX EODEM LIBRO XX. DE GOG ET MAGOG, QVOS AD PERSE- QVENDAM ECCLESIAM DEI SOLVTVS PROPE FINEM SAECVLI DIABOLVS INCITABIT.
Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa \' et uaria seducebat. exibit autem dictum est: "in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum". haec enim erit nouissima persecutio nouissimo imminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in [*]( 3 I Petro 2, 9 14 Apoc. 20, 7 sq., ) [*]( 2 memba (r add. m. 2) T 4 licet TV: licet et v 7 ita etiam aacerdos Tv 8 mecbisedech v re] r5 11 10 cap. CXXXVH T CXLY P CXLYI 11; num, om. 6 18 hMrena (e del. m. 2) T arenae v 22 nooissima Vv: in nonissima T persecutione (ne add. m. 2) T imminente V: imm«ente (in eras.) M inmente (in add. m. 2) T eminenti v 24 utraque TV: utrumque t 25 quippe] om. v 26 in aliqua TV: mali qua v. )
471
aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est: nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog "tectum", Magog "de tecto", tamquam domus et ipse qui procedit de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis. quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt.
cxxx. EX EODEM LIBRO XX. AN AD VLTIMVM IVDICIVM PERTINEAT IMPIORVM, QVOD DESCENDISSE IGNIS DE CAELO ET EOSDEM COMEDISSE MEMORATVR.
Quod uero ait: et ascenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi [*]( 21 Apoc. 20, 9. ) [*]( 1 quoe Vv: quod T 2 masagetas v 3 alienigeaas PTV: alienas v 5 nationes TV: in nationes v 6 angulis Tv: angnlos V 7 interpretatione T 8 de tecto TV: detectum v, 11 sese TV: se Pv illae TV- illi f 12 de tecto] detectum v 13 ipei v 14 nunc GMPT%Vv : non Tl includitur OMP Vv: concluditur T 15 ipsi v 16 operto TY: cooperto v H cap. CXXXVIH T CXLVI P CXLVII V; num. om. Q 19 de- MendiMet v 23 irnum TV: om. v 24 loco TV: om. v 26 rit (n add. m. 2) T )
472
ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque. tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est in angustias tribulationis artabitur, urguebitur, concludetur nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.
Quod uero ait: et descendit ignis de caelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. hic autem bene intellegitur ignis\'de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt attrahere in partes antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles erunt sancti: inde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est : zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus occupauit plebem ineruditam et nunc ignis contrarios comedet. et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes [*]( 9 Apoc. 20, 9 11 Matth. 25, 41 21 Ps. 68, 10 Es. 26, 11. ) [*]( 1 ubicumque TV: ubique v 3 ibi erit o: ubi e. TVv 4 ab TV: cum v inimicis TV: amicis v 5 ipae v erunt TY: erit v 7 urgebitur Tv concluditur v deseret TV (e tertium ex i corr. m. 1 V): deserit v 9 descendet v comedet v 11 dicitor v 19 intellegitur. T 15 cessitri Tv: cessura V 16 enim caelum at v illa (a in i corr.) T 17 quoniam Vv. qui (i in ras.) T potuerunt T" (n pr. del. m. 2 T) adtrahere (d ex t corr. m. 2) T 18 sanctos Christi] om. v 19 quia] qui P dei PTY: de eius v ernnt MV: flunt PTv 20 inde Y: unde PTv bonum v 22 occupabit Т2v nunc Vv: tunc T 25 DenieDti v )
473
inueniet super terram, quando interficiet antichristum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.
CXXXI. ITEM EX EODEM LIBRO XX DE CIVITATE DEI. QVID APOSTOLVS THESSALONICENSIBVS SCRIPSERIT DE MANIFESTATIONE ANTI- CHRISTI.
Roga.mus, inquit, uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostentans se, tamquam sit deus. non retinetis in memoria, quod adhuc, cum essem apud uos, haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus, interficiet spiritu oris sui, et [*](1 of. II Thess. 2, 8 . 9 II Thess. 2, 1-12 ) [*](3 ultimum (lt add. m. 2) T 5 cap. CXXXVIUI T CXLYII P CILVIII tJ: num. om. G 6 item] om. Tv quid MPV: quod GTv 7 thasaalloniceQBibus MV thesalouicensibus v 13 aepistalam (n in o corr. m. 2) T epistolam v nos MPTV: noe missam G2v 18 in templo PTv: templo V ostentas (n add. m. 2) T ostendeDI v 19 memoriS (uirgulam add. m. 2) T 20 dicebantur MV: dieebam PTv 21 detineant v 28 qui Tv. quo V 26 Ieeu T1 )
474
euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. nulli dubium est eum de antichristo ista dixisse diemque iudicii — hunc enim appellat diem domini — non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a domino deo. quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! sed in quo templo dei sit sessurus incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi antichristum uolunt rectiusque putant etiam latine dici, sicut in graeco est, non: in templo dei, sed: in templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis. quoniam scire illos dixit, aperte
[*](1iIluminatione(1add.m.2Y4pereuntjperenntetnon 1 inluminatione (l add. m. 2) V 4 pereunt] pereunt et non credunt v pro eo—receperunt] om. v 6 fient v mittet T1 F: mittit T-v 8 conserunt (sen add. m. 2) V 9 eum] OWl. T1 10 diemque (m del. m. 2) T dieque v 11 uenturam v 16 alicuius TV: oni. v dęmoniis V 18 uniuersam TV: ipsam v 19 multitudinS (g a m. 2 in ras.) T 22 sedeat Vv: sedet T 23 sedet Vv: sedet et T in amicum TV: inimicus v 26 quid hit T in TV: om. v dilationis Vv: dilectionis T ) 475
hoc dicere noluit. et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus nec ualemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut antichristi uidebantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum antichristum suspicantur. alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. illud tamen quod ait apostolus: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat" id est de Romano tollatur. et tunc reuelabitur iniquus: quem significari antichristum nullus ambigit. alii uero et quod ait: quid detineat scitis et: mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniat ad tantum numerum, qui antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis,
[*](1 illi. T 5 qui Tv: quo V 6 fiat (tam. 2 in ras.) V 8 uapicionea TV: suspitio est v 11 calumnia V incurret T 12 speraretur Tv: speretur v ut V: in Tv 13 enim V: etiam T; om. v 14 oeronem TV: nec romanum v 15 nonnulli ipsum] nonnullu psum V1 (corr. m. 2) 16 suspicantur—occisum] m. T1 20 opinantium (u MI ras.) T 28 sit dictum v 29 perueniat TY: pemeoiaat v antichristi T ) 476
quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide, quam tenent, tenaciter perseuerent dicendo: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod antichristus sit uenturus, nunc autem antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus, quod nonissima sit hora. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum antichristum pertinebunt, et tunc renelabitur. alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius antichristus, quamuis ad occultum iam iudicium dei pertineat quod ab illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt. tunc enim soluetur satanas et per illum antichristus in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi
[*](7 I Io. 2, 18 sq. 22 II Thess. 2, 9 sq. ) [*]( 2 fide Tv: fidem V 8 qui T2Vv : quo T1 5 arbitrantur (n M r corr. tn. 1 V) TV: arbitratum v 6 epistola T*v 10 ezieb runt ez nobie v 12 ora (h add. m. 2) T 13 inquiunt TV: in . qua niuunt v 14 anticbristoB dicit v 17 apostoli T2Vv : apoatolna T1 coniectat V: coniunctat T contractat v 18 qaod TV: quq v 20 seducendai V eius Yo: uest (id add. m. 3) T 21 iam ad occultum Tv 26 antichristua V: antichristum Tv sua TV: om. 0 27 mendaciter TV: non mendaciter v ) 477
utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiam si erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit, phantasmata fuerunt, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumsit et turbo irruens et domum deiciens filios eius occidit; quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quod horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent nec dubitauit apostolus addere ac dicere: ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum facere ista permittit iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. sed iudicati seducuntur illis iudiciis dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam indicare cessauit; seducti autem iudicabuntur
[*](1 aint TV: sunt v 4 credituras Ti. 5 ea TV: om. w Leri T 6 acciperit V accepere v 7 quando] om. P de] dae T ignis] om. P phantpamata fuerant MV: om. GPTv . 8 tantam GMPVv. tamquam T 10 occidit M V: occidit (oeoidens Ov) phantasmata fuerunt OPTv 11 dederant (n del. m. 2) T propter MV: sed propter GPTv quod Vv: quid T horum] eorum v 12 ergo TV: ero v sint TV: snnt v . prodigia-dictum lit] om. v 18 sedncent v 14 eia TV: eos v 16 reciperant V 16 duhitaoit TV: dum uitanit v 17 mittet Т-V: mittit Tb 19 permittit V: permittet Tv ipse F: ipao Tv 23 seducentur a 24 inste TV: iustis v ) 478
nouissimo manifestissimoque iudicio per Christum Iesum iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.
CXXXII. EX EODEM LIBRO XX. QVID IDEM APOSTOLVS IN PRIMA AD EOSDEM EPISTVLA DE RESVRRECTIONE MORTVORVM DOCVERIT.
Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resur-rexit, ita et deus eos qui dormierunt per Christum adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum domini, non praeueniemus eos qui ante dormierunt; quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendit de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapimur in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus. haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt.
Sed quaeri solet, utrum illi quos hic uiuentes inuenturus est [*]( 7 I Theas. 4, 13—17 ) [*]( 1 manifestissimoque MV: manifeatoque PTv 2 iniastissime indicatum] om. v 3 eap. CXL T CXLVIII P CXLVIIII c; num. om. a G 5 epiatola v 7 inquit-fratrea] obduxit m. 2 V 9 ceri (te add. m. 3) Y 11 Christum TV: ihm v 12 eo V: illo Tv 13 nos Vv: om. T 14 aduentu v non praeueniemus-dominus] om. v 16 in tuba Vv: tuba T dei] om. Tpr. descendit TV: descendet v 17 primo TV: primi v 18 rapimur V: rapiemur Tv 19 obuiam V: in obuiam Tv Christo TV: om. e 20 haec (hae a m. 2 in ras.) V 21 utique christaa Tv )
479
Christus, quorum personas in se atque in illos qui tunc secum uiuebant transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. quod enim ait: et ita semper cum domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum domino esse mansuros, quia nec ipse utique ibi manebit, quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti. sed ita cum domino erimus, id est sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos quos hic uiuos inuenturus est dominus in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urguere ubi dicit: in Christo omnes uiuificabuntur, cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur. quomodo igitur quos uiuentes hic Christus inueniet per immortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram — sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: terra es et in terram ibis: — fatendum
[*]( 17 I Cor. 15, 22 19 I Cor. 15, 36 27 Gen. 3, 19 ) [*]( 1 penonaa T: personam v personae V m. 1 et 2 in illos Y: illos T" 2 transfigurat v 3 an TV: sed in v 6 snblime TV: sablimia v 7 reoiaiacant v 10 nec TV: om. v quia neniens] qua u. T 14 quo TV: quod v exsistimemus V 16 noi PТ2Vv : nos non T1 17 urgere PTv arguere V 18 loquens IT: loqueretur v 19 dicit T" nisi TV: nisi prius v 21 per TV: in v 24 seminare v 25 quoquo (quo del. m. 2) Y 26 transgressorem TV: transgressione v patrem TV: patris v 27 terram Tv: terra V ) 480
est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de Genesi non teneri, quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sine nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.
Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes resurgimus, uel, sicut alii codices habent: omnes dormiemus. cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem, quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de corporibus mortalibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: omnes resurgimus aut: omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem uiuificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt quamuis breuissima, non tamen nulla. cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum [*]( 7 (et 26) I Cor. 15, 52 ) [*]( 1 egressis v 8 resurgimus TV: reanrgemus v 9 niai] T1 in ras. 10 ponimus V: possumus Tv 11 si tam-resurgent] om. v 13 repperientur V 15 mortalibus corporibm Tv 18 resurgimus V: resurgemus v surgimus T 20 paulolum v tamen TV: om. v 21 quam TV: qua v 22 prooedunt v 24 seminare v 25 reoiuisoere v 28 tamque v: tamquam V iamque T )
481
cadauerum puluerem ? nec ab illa sententia, qua homini dictum est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur immunes, si eorum morientium in terra non reccident corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. in terram quippe ibis est: "in hoc ibis amissa uita quod eras, antequam sumeres uitam", id est hoc eris exanimatus quod eras, ante quam esses animatus — terrae quippe insufflauit deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam — tamquam diceretur: ,,terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras;" quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem quod fit cinis, it in uetustatem quod fit uetus, it in testam quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse uolumus, ut credamus. sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non ualemus.
[*]( 8 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 8 terram (on. reccident F: recident T recidunt v 4 resnrgent Y: resnrgnnt Tv 5 est TV: id est v in hoc] obduxit m. 2 V 6 ibis Vv: ibi T sumeres - antequam] om. 11 8 insnfUnit TV inflanit v 10 terra∗ eris(s ras.) T ezanimis Tvx ezanimea V 11 pntreecat V 14 quemadmodum it M2Tv : q. id M\'V 17 ait TV: fit., 19 possimus Vv: possemns T 21 indicatnros V 24 nalemns (a add. m. 2) v ) [*]( VIIII. ) [*]( 31 ) 482
"CXXXIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE ADVENTV HELIAB ANTE IVDICIVK, CVIVS PRAEDICATIONE SCRIPTVRARVM SECRETA ,- : RESERANTE IVDAEI CONVERTENTVR AD CHMSTVM.
Cum admonuisset, ut meminissent legis Mosi — quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos — continuo subiecit: et ecce ego mittam uobis Helian Tesbiten, antequam ueniat dies domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo temporum ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. ipse quippe ante aduentum iudicis saluatoris non immerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non immerito creditur. curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. cum uenerit ergo expo- nendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quemadmodum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moses. sic enim cor [*]( ,1 Mal. 4, 5sq. 18 cf. IIII Reg. 2, 11 ) [*]( 1 cap. CXLI T OXLVIIII P CL v; num. om. Q 5 ammonuisset TV iam monaisset v moysi v 8 heliam Tv tesbiton TV: thespiteQ v ueniet T 9 conuertat v 12 expositam Tv (m del. m. 2 T) 13 sibi lege TV: legem sibi v temporum MV: tempore Tv iudiciam (a in u corr. m. 2) V 15 quippe TV: qui v 16 speratur esse TV: sperandus est v 17 quia TV: qui v 18 raptus] ruptus Tpr. 19 ergo uenerit v exponendo TV: exponere v 20 carnaliter TV: om. v 21 ad filium-patrum] om. v 22 singulare T 23 ut TV: om. v intellegunt v legem] om. v 25 et TV: om. v moyses v )
483
patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: et cor hominis ad proximum suum. sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior \'inueniri, ut intellegatur Helias cor dei patris conuersurus ad filium; non utique agendo, ut pater diligat filium, sed docendo, quod pater diligat filium; ut et Iudaei quem prius oderant diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet deus a Christo nostro, quia hoc putant. eis ergo tunc cor eius conuertetur ad filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem patris in filium. quod uero sequitur: et cor hominis ad proximum suum, id est conuertit Helias et cor hominis ad proximum suum, quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? cum enim sit in forma dei deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. hoc ergo faciet Helias. ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. terra sunt enim qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra deum murmura illa uenerunt: quia mali ei placent, et: uanus est qui serui t deo.
[*]( 23 Mal. 2, 17 Mal. 3, 14 ) [*]( 1 perdaeitor v 2 ad intellegentiam flliorum] om. v intellegeatla T patras 2V: patre V 8 consentiunt TV: sentiont o nbi TV: ibi v 6 interpretum TV: interpretatum v 7 alius TV: alio v sensu v eademque v electior T: lectori V lectio v tnuenire V 8 intellegator Tv: intellegantur V 9 at a: quod TVv dooendo — filium] om. v 10 ut et TV: ut v 11 christum TV (m -ex B corr. m. 1 V): christus v Menum T aduersum v 15. id est - proiimum auum] om. T* 20 paenitus T 23 mali TV: mala v ei Vv. et T . ) [*]( 31* ) 484
CXXXIIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. AN POSSINT CORPORA IN VSTIONE IGNIS ESSE PERPETVA.
Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? nolunt enim hoc ad omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant, nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo impune contrectat, illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus, aut, si ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis adhuc ad exemplum esse rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt. suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. si hoc autem creditur, cur non et illud? [*]( 1 cap. CXLII T CLI v; num. om. G P 10 in TV: om. v uiuant TV: uiuunt v 11 scaturrigine T: scaturriginem MY scatarine v repperiri MV 12 impane (m a m. 2 in nu.) T 13 lesiono V 14 credere TV: haec credere v 16 eatis MVi satis esse PTv adhuc scripsi: ad hoc MY hoc PTv ad PTVo: om. M eese MY: om. PTv 17 est Vw: om. T infideiitatem T contendunt v animalia Vv: in animali* T 18 foruoribus T 21 dolere V: dolore T durare b 22 et tamen-ignibus] om. v dolere Vv: dolore T 23 autem hoc Tv )
485