Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CXII. QVOMODO INTELLEGATVR: NON COQVES AGNVH IN LACTE MATRIS SVAE. EX EODEM UBBO QVAESTIONVM EXODL

Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem, nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere P quid est autem: in lacte matris , suae? quasi posset, etiam si hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, ant non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit; ut coques quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax, et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae. [*]( 2 (et 6) Ei. 23,19 90 cf. Matth. 2,13-16 23 iccli. 21, 6 ) [*](1 cap. CXX T CXXVII P CXXVIII Gv 3 eodem om. v libro] libro aupra acxipto c 6 intellegwtnr v 7 repperiri e caus (a add. m. 2) V 8 aociperimu V 18 dacit (i m e corr. m. 1) V 19 quod] qao v 21 quoqaee v 25 querende T 26 eet] om. T 27 lactem V post matris suae add. T: hinc iam ex alio opere sci augustini quae secantnr adiecta sont )

392

[*]( 127. ) Non occides Christum; prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribnlatio quippe passionis tamquam ignis est; unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos, et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui » sententiae dominus quoque attestatur dicens: baptismo habeo baptizari, quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundum. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sanoto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et pro-10 batione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, cum ad passionem duceretur; ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit, ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid facient? monentur enim boni, ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. dictus est enim a gnus dei, qui tollet peccata mundi. non ergo coques agnum in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis in illo die, quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est VIII kaL apriles, ex quo die usque ad kal. ianuarias, quo natus commendatur, vnn menses computantur decimo inchoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. est autem alius sensus facilior. non coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc et lactantem — qualibus dicit apostolus: lac uobis potum. dedi, non escam — non mittes in praeproperam passionem: [*]( 4 Sap. 8, 6 6 Luc. 12, 49 et 00 9 Matih: 3, 11 Lnc. 3, 16 cf. Io. 1, 33 14 Luc. 23, 81 16 Io. 1, 29 25 I Cor. 3, 2 2 israhelitae boni v a] om. 2 4 fornacem MV 6 et sicut-illos] om. MV holocaustam (h add. m. 3) T holocausti (i ita ras. a m. 2) P 6 baptimo V baptismum PT 9 baptizauit v 10 igne v intellegitur] intelletur v et purgatione] ad purgationem v et probatibne) ad probatibnem t) 11 etiam] enim c 15 facient] fiet P* (w ras.) T monenttxr] morienturr tJ enim] ergo Tv 16 consentient v 17 tollit T1» 20 aprilis e ad kaL V: in VIII ki Tv 21 commendatus v 22 faeminatum V 23 antem V: om. Tv 26 mittaa v praepoperam] propere v - )

393
tamquam Christo sit dictam, qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in lacte matris, secutus ait euangelista: ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt, non adhuc agni in lacte, sed iam arietes in grege.

CXIII. CVB PROPITIATORIVM ARCAE SVPERPONENDVM DIXERIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Propitiatorium quid dicat superimponendum super aream quaeri solet; sed cum aureum fieri iubeat eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta. est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecepit, qua tegeretur arca: ita ut in ipso propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum dei. in arca. iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. ad hoc enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo superponitur, quia [*]( 2 Io. 18, 8 et 9 11 cf. Ex. 25, 17 ) [*]( 1 qui talibna] qualibus v 4 agnos v 5 ait om. T 8 non PTv: om. V 10 cap. CXXI T CXXVIII P CXXYIHI 11; om. Q 11 cur] qua tur P* quare P* archae T 15 quantam (m del. «. 1) V 16 eat] sit v 18 chernbim v 19 esset T pennie T 27 deuB om. T superponitur MPV: desuper ponitur re )

394
superexsultat misericordia iudicio. duo enim cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, quoniam ministeria ista sunt; et inuicem se attendunt, quia consonant — duo quippe testamenta figurantur ibi — et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit . locuturum deus ad Mosen de medio cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis in multitudine scientiae — quoniam hanc interpretationem habent cherubin — duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia deo, non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad multitudinem\' scientiae spes non est nisi in dei misericordia.

CXIIII. QVOD DICENTI MOSI: OSTENDE MIHI GLORIAM TVAM, RESPONDIT DOMINVS: EGO TEANSIBO ANTE TE ET CETERA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Cum dixisset Moses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea, et uocabo nomine domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; cum paulo ante dixisset: ipse antecedam te et requiem [*]( 1 Iac. 2, 13 17 (et 20) Ex. 33, 14-23 ) [*]( 1 snperexaltat MТ2V2v misericordiam v cberabim v 2 pennis Т2v 3 ministeria TV: mia v et] ei v 4 ibi testamenta figurantur Tv 6 una] unica v 7 moysen v cherubim v 8 si] aic v 11 pennis v 12 pennas Vv 16 cap. CXXH T CXXVUII P CXXX v; om. G 17 dicente Ov moysi Qv 20 mojses Ov 21 te] om. T 22 nomen Ov 28 et misericordiam—praestitero] om. T 25 cam] cai v )

395
tibi dabo. quod Moses sic uidetur accepisse: antecedam te, tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset; et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobis-cum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum, quod dixisti, faciam. quomodo ergo, cum dixisset Moses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est

Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat, cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moses, cum. haec audiret, typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor", actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus.

Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero, [*]( 10 Io. 18, 1 16 cf. Coloss. 1, 18 ) [*]( 1 mojMB v 2 tamqaam] et tamqaam v ei] ei (d ras.) T populoqae V: populo cui v populo T 6 moyses v 8 uideretur v 10 dicitur in euangelio v 11 aenisset] uidisset v transiret] transiret ihs Tv 15 eia] illis T 16 promogenitus V* 18 gntia V commenclat] commemorat c 19 nomen v tno - 90 conapectu] om. v 20 maysea v 21 ubique Tv: ubi MV 22 uocatur] uocaturus T 24 ∗∗genere (in? ras.) T 26 enim om. v )

396
et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc se misericorditer facere; sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam glorificare deum. hoc ergo praedictum est: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in domino glorietur. non enim ait: "miserebor talibus uel talibus", sed: cui misericors fuero: ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro impiis mortuus est.

Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praesti-IO tero - uel, sicut alii interpretati sunt: cui misericors fuero, — an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ε̉λεήω et οι̉ϰτειϱήϭω — quod unum atque idem uidetur significare — non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur: "miserebor cui misereor et miserebor cui misereor", aut "miserebor cui misertus ero", non satis commode [*]( 7 Rom. 15, 8 et 9 14 II Cor. 10,17 18 cf. Rom. 5, 6 ) [*]( 2 plane] ibi plane Tv expraessios V cocatione T 3 uocauit] ostendit v nostris] om. T 4 miBericordiam snam (corr. m. 1) V gentes] egentes v 5 nomen v 6 hoc] Ofn. v 7 dicit] dixit v 17 demonstet (r add. m. 2) T 22 in greco (om. liDgna) v 23 ε̉λεήϭω] eleeeo TV leeso v οιϰτειϱηωϭω] oectjreso V oeetyreso T on se cheso ωΝCEYPHCω (on se cheso a m. 2) v 24 post diaersis ras. 6 litt. in T 26 misereor] miierior T misertai v et] aat v 21 misereor—cui] om. r commodo Y pr. )

397
dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstranit-sicut: "amen, amen" sicut: "fiat. fiat" sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia — ant in utrisque populis, gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur.

Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi gloriam tuam, uel quod supra petiuerat Moses dicens : ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te: non poteris, inquit, uidere faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet: ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti est apparere non posse; id est, sicut est uideri in illa uita potest, ubi ut uiuatur huic uitae moriendum est.

Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans. et stabis, inquit, super petram — quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam — statim ut transiet gloria [*]( 6 Rom. 11, 30—32 27 Matth. 16, 18 ) [*]( 4 popolis (ia a m. 2 in rØl.) T 6 facturum esse V ita] om. t 7 uos] om. v 8 illorum] in illorum T 10 aestram misericordiam T 11 incredolitate T" 15 moyses v 16 uideam PlY: nt nideam P2Tv 18 nidebit] uidet v 19 corruptibilibus v 20 ricnti] sicnt T 21 potest om. v 24 loeu] locutos (ut dd. m.2) V paenes T deum (OIR. eat) T1 28 traoriVit b \' )

398
mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae. sed graecus habet dnyv; hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur.

Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum meam, et tunc uidebis posteriora mea; facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea — ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem — quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis; postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. qui ordo ita se habet: tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non uidebitur tibi; et stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, et ponam te in cauerna petrae. hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Mosi, hoc est Israhelitis, qui in dominum Iesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria. nam posteaquam [*]( 1 id est - mea] om. v stabis v 6 ο̉πήν] open TV ope v 7 caaerna v 8 tegam] ptegam v manum meam v 9 meam] meam naq. hic v posteriora] posterio T 14 tegam] tangam v 15 manum meam v 16 manum] manum meam v 19 recapitulati* (0 add. m. 2) T 20 quali] qua v postea (ostea a m. 2 in ras.) T 21 dixit] dicere v 22 manum meam v 24 stabis] atabilis T 26 cauernam v 27 moysi v hoc F: id Tv israheliticia v 29 transiuit 11 )

399
resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, misso desuper spiritu sancto cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum; quem ut non cognouissent et dominum gloriae crucifixissent,. caecitas ex parte Israhel facta est, sicut dictum fuerat: tegam manu mea super te donec transeam. unde psalmus dicit: quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua, diem appellans, quando Christus diuina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubauerunt qui in die crediderant. hoc est ergo: cum transiero, tunc uidebis posteriora mea: "transiero de hoc mundo ad patrem; posterius in me credituri sunt quorum typum geris". tunc enim compuncti corde dixerunt: quid faciemus? et iussi sunt ab apostolis. agere paenitentiam et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: die ac nocte grauata est super me manus tua — id est: ut non cognoscerem; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent\' — sequitur et iungit: conuersus sum in haerumnam, dum confringeretur spina, id est: cum essem corde compunctus. deinde addidit: peccatum meum cognoui et facinus meum non operui: posteaquam uiderunt, quanto scelere Christum crucifixerint. et quia receperunt consilium, ut agerent paenitentiam et in baptismo remissionem acciperent peccatorum: dixi, inquit, pronuntiabo aduersum me delictum meum domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. [*]( 5 cf. Rom. 11, 25 7 Ps. 81, 4 14 Act. 2, 37 et 88 18 I Cor. 2, 8 22 Ps. 31, 5 ) [*]( 4 ut] cum v 5 israhel V: in israhel Tv 6 manum meam * 10 crediderunt v 11 est] oм. P ergo] ergo ait P\' uidebunt P 12 transiero PTlVi cum transiero T\'p 17 cum] nto enet] eet v 18 cognoscerent v 19 dominom] deum v 20 aernmna v 21 confringitur v configeretar T 23 meus v uiderent T 24 crncifiierunt v 26 aduersus v 27 delicta mea v )
400

Hanc autem prophetiam, quam locutus est dominas ad Mosen, satis res ipsa indicat, quando quidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Mosen, cum\' ipse dominus utique etiam illa quae supra sunt loqueretur; atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera.

CXV. QVOMODO TABVLAE, QVAS ERAT MOVSES DEO VTIQVE PRAE- SCIENTE FRACTVRVS, NON AB HOMINE DICANTVR ESSE, PO- STERIORES VERO IN TABERNACVLO DEI TAMDIV MANSVRAE AB HOMINE ABSCISAE SINT VEL CONSCRIPTAE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI..

Et scripsit in tabulas uerba testamenti, decem uerba. de Mose dictum est, quod ipse scripserit, cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat scriptura et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Mosi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. deinde paulo [*]( 5 (et 21) Ex. 34, 1 16 Ez. 34, 27 sq. 25 Ez. 31, 18 ) [*]( 1 prophetiam Y: pr. potius fuisse P" pr. potaiBBe fuisse T 2 moysen Pv 5 scripture v 6 moysen Pv 8 sicut (om. et) v 10 cap. CXXIII T. CXXX P CXXXI v, om. G 11 moses T 15 exodi] ex e5 P genesi MY 16 tabulis To testamenta Tl 17 moyse Pv 21 est] om. v 23 narrat] OWl. v et] om. v 25 moysi v 26 Sina] sine v 27 scripta T )

401
post: et conuersus, inquit, Moses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae, scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei et sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quae erat Moses utique deo praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum; unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moses tabulas fregit? istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur — unde dicit apostolus: ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ideo tabulae humano opere sculptae et humano opere scriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei?

Certe ergo repetitio legis nonum testamentum significat; illud autem uetus significabat; unde confractum et abolitum est. maxime cum secundo lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur deus ad nos, ne moriamur: unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur soluitur haec quaestio, quare [*]( 1 Ex. 32, 15 et 16 17 Rom. 10, 3 27 Ex. 20, 19 ) [*]( 1 moyaea v 3 ex] om. v 4 atque hinc] atque inde v 5 scriptura scriptara Vv: scriptara T et sculpta] eat sculpta v 7 moyaes o deo utiijue T" 8 hominis opus TV: ab homine v 10 templum T 13 opus qua TV: ac per hoc illa v cordae T 15 moyses v 19 opere-quae cum] T* in ras. eiculptae T1 20 ad] om. v 25 mazirae TVv: maxime quoniam a 28 aeteri c 29 haec soluitur Tv ) [*]( VUIL ) [*]( 26 )

402
illae opus dei, istae opus hominis, et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores; quae subintrauit, ut abundaret delictum. non implebatur timore, quae non impletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit; nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius lex reum fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed implere. dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas; (et: fides), quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini in nouo testamento quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei, intus ea in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus; quoniam caritas dei, qua ueraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei [*]( 5 Rom. Ó, 20 12 Matth. 5, 17 13 Rom. 13, 10 14 Gal. 5, 6 19 II Cor. 3, 3 20 Rom. 5, 5 25 Rom. 7, 12 ) [*]( 1 digito TV: opere v 2 scriptae] om. v ab homine TV: opus hominis v ante an add. v: et ille conscripte digito clI. iste conscripte ab homine 3 praecepit ibi e 4 neteri v 6 habondaret v non V: non enim T" implebantur V 7 impletur PVv. implebatnr T nisi PVv: om. T 8 opos e* 9 reum ler Tv 11 fecit v conscribit TV: scripsit v 12 fecit v solnere legem v 14 et fides a: om. OPTVv 20 qua-praeceptum] om. v 21 nostris] om. T 24 conscritio v digito T 25 lex V: lex quidem PTfJ )
403
opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante. peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.

CXVI. EX SERMONE AD POPVLVM. QVAE SIT INREMISSIBILIS BLAS- PHEMIA IN SPIRITVM SANCTVM.

Prius ergo ut aduertatis et intellegatis, admoneo non dixisse dominum: "omnis blasphemia in spiritum non remittetur", neque dixisse: "qui dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei", sed: qui dixerit uerbum. illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret, unde disputare possemus. quoniam, si omnis blasphemia et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur hominibus, ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum uel Iudaeorum aut quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum quemquam ecclesia lucraretur. sed absit, ut hoc dominus diceret; absit, inquam, ut ueritas diceret omnem blasphemiam uel omne uerbum, quod contra spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem neque in, hoc saeculo neque in futuro. [*]( 2 Rom. 7, 13 13 Matth. 12, 32 ) [*]( 2 praemitur V S apareat v 7 cap. CXXIIII T CXXXI P CXXXII v, om. O 8 ante ex praemittunt GPTfJ: de (om. PT) blasphemia in spiritum (spiritu T) sanctum (sancto T) quae non remittetor uno nomine uocari potest impaenitentia id est cor impaenitens plasphemia v 10 ut] om. T 11 spiritu T remittitur T remittet v 12 neque TV: atque v 13 non] no v 15 possimus r 16 remittetur T 20 in] om. T 22 omuew] omne T omne] omnem v ) [*]( 26* )

404

Exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse, ut omnem blasphemiam et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane, ut sit aliquid blasphemiae et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam umquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursum nullum putauerimus, contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit. quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut, quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum definiatur, non sit necesse ex toto, sed fieri possit, ex parte ut intellegatur. ista ergo sententia ex toto, id est uniuersaliter pronuntiaretur, si diceretur: "omnis blasphemia in spiritum non remittetur" aut: "qui dixerit ullum uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro"; ex parte autem, id est particulariter pronuntiaretur, si diceretur: "quaedam blasphemia in spiritu non remittetur". quia nec uniuersaliter ergo nec particulariter pronuntiata sententia est — non enim dictum est: "omnis blasphemia spiritus" aut: "quaedam blasphemia", sed tantummodo indefinite dictum est: spiritus blasphemia non remittetur; nec dictum est: "qui dixerit quodcumque uerbum" aut: "qui dixerit quoddam uerbum", sed indefinite: qui dixerit uerbum — non est necesse, ut omnem [*]( 2 falsitate PV: facoltate Tv 5 aliquid. V: aliqua Tv blasphemiae scripsi: blasphemia PTVv et] ant v 6 si] om. v contra spiritum sanctum dicatur v 8 acciperimns V rursumj sursum v 9 contradicemns v 11 remittetnre v 15 diffiniatur v 16 possit Vv: posset T posse (e in ras. a m. 2) P ut ex parte PTv ista] ita T 22 nec nninersaliter ergo V: ergo non uninersaliter PTv 25 indefinitae V balsphemiae v 26 Dee) neque v 27 qui dixerit] om. v indefinitae V indifinite v infinite T. )

405
blasphemiam uel omne uerbum intellegamus, sed necesse est plane, ut quandam blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intellegi dominus, quamuis id exprimere noluerit, ut quaerendo, petendo, pulsando si quid recti intellectus acceperimus, non uiliter habeamus.

Hoc ut manifestius uideatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. neque enim ita dictum est, ut sine ullo omnino peccato uellet intellegi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset et locutus eis fuisset; plenos quippe inuenit oneratosque peccatis. propter quod dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis. unde, nisi sarcinis peccatorum ex transgressionibus legis? quoniam lex subintrauit, ut abundaret delictum. cum ergo ipse etiam alibi dicat: non ueni uocare iustos, sed peccatores, quomodo, si non uenisset, peccatum non haberent, nisi quia ista sententia nec uniuersaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intellegi? sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset et locutus eis fuisset, falsam — quod absit- sententiam esse dicemus. non ergo ait: "si non uenissem et locutus eis fuissem, nullum peccatum haberent", ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit: "si non uenissem et locutus eis fuissem, quoddam peccatum non haberent", ne pium studium parum exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis et exercemur obscuris: illinc famis expellitur, hinc fastidium. quia ergo [*]( 7 Io. 15, 22 11 Matth. 11, 28 13 Rom. 5, 20 15 Matth. 9, 13 ) [*]( 1 omnem T nerbum] uer v 3 id] om. v 4 acciperimus V non uiliter] non ui**liter (ri ras.) T uiriliter v 8 haberet T 9 ullo TV: illo v peccato TV: peccatores v 10 uenisset] inuenisset T 15 dicit T1 18 indefinite T: indifinite v infinitae V pronuntiat v cogit Tv: coget V 19 intelleIerimus) non intellexerimus v 20 eis] om. v 21 diceremuB v 23 definitae V difinite v 24 ne pium] nempe dum v 26 et V: om. Tv 27 illinc] om. v )

406
dictum non est: "peccatum nullum haberent", non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiam si dominus non uenisset, agnoscimus; sed tamen quia dictum est: si non uenissem, peccatum non haberent. unde necesse est, etiam si non omne, aliquod tamen eos ex aduentu domini quod non habebant contraxisse peccatum. illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt eumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. sicut ergo ibi cum audiuimus: peccatum non haberent, non omne, sed ali- . quod peccatum intellegimus, ita in hodierna lectione cum audiuimus: spiritus blasphemia non remittetur, non omnem blasphemiam, sed quandam; et cum audissemus: qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, non omne uerbum, sed quoddam intellegere debemus. nam et hoc ipsum quod ait: spiritus autem blasphemia non remittetur, utique non omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intellegamus. quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud intellegeret? secundum hanc regulam locutionis et illud accipitur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. non enim ait: "et ab spiritu sancto", et tamen hoc intellegitur. nec quoniam dixit: ex aqua et spiritu, omnem spiritum quisquam intellegere cogitur. quocirca cum audis: spiritus autem blasphemia non remittetur, sicut non omnem spiritum, ita non omnem blasphemiam oportet accipias. [*]( 22 lo. 3, 5 ) [*]( 1 non est dictum Tv haberent] habent T non haberent v pertnraemur Y 5 aliquid T 7 sibique PT2 Vv: sibi TI. eamque] cumque v 9 orrendam v 10 utique] om. v sicutnon haberent] om. v 11 non omne] utiqae non omne v omne. {s ras.) T 12 intellegamus v hodierna∗∗ T 13 blasphemiae v 15 uerbum] add. T* in mg. 17 spiritum T 20 planiua) plenine v non] om. T1 21 accipietar v 23 et ab Y: et ibi T ibi v 25 qaacirca v cum (um in ras. a m. 2) T: eum Y" 27 accipiamus v )
407

Audire iam uelle uos uideo, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non remittetur, et quod sit uerbum — quoniam non est omne — quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. iam et ego uellem dicere quod intentissime exspectatis audire; sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec adiuuante domino totum quod occurrerit expediam. alii quippe duo euangelistae Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt blasphemiam seu uerbum, ut intellegeremus non omnem blasphemiam, sed quandam, nec uerbum omne, sed quoddam.

ITEM INTER CETERA.

Quia non potest omnis intellegi, ne paganis, Iudaeis, haereticis omnique hominum generi, qui diuersis erroribus et contradictionibus blasphemant in spiritum sanctum, spem remissionis, si se correxerint, auferamus, restat utique, ut in eo quod scriptum est: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, ille intellegatur qui non omni modo, sed eo modo blasphemauerit, ut ei numquam possit ignosci.

Sicut enim in eo quod dictum est: deus neminem temtat, non omni, sed quodam temtationis modo deus neminem temtare intellegendus est, ne falsum sit illud quod scriptum est: temtat uos dominus deus uester, et ne Christum negemus deum uel dicamus falsum euangelium, ubi legimus, quod interrogabat discipulum temtans eum; ipse autem [*]( 8 cf. liarc. 3, 29 et Lnc. 12, 10 21 Iac. 1, 13 24 Dent. 13, 3 26 Io. 6, 6-) [*]( 2 blaphemia v 5 et ego] ergo (er a m. 2 in ras.) P nellem dieere PVv: olim dicerem T 7 occurrit v 10 intellegerimos V* blasphemiam] blftaphemiam iam (iam dd. m. 2) Y 11 quodam V 12 item inter cetera] om. PT 13 quia] quia ergo T 15 contradictionibus] c. Buis PT" in] om. T 16 in] om. v 17 spirltu aancto fe 22 quodam Tv. quod Y 23 illud] om. T scriptum] dictum v 25 euangelium] testimonium v )

408
sciebat quid esset facturus — est enim temtatio adducens peccatum, qua deus neminem temtat; et est temtatio probans fidem, qua et deus temtare dignatur — ita cum audimus: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne temtandi. item cum audimus: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non utique intellegimus eo modo credentes, quo et daemones credunt et contremescunt, nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum diceret: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur, in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo distinguente per dilectionem operatur: ita cum dixit: qui blasphemauerit in spiritu sancto, non habet remissionem in aeternum, non omnem, sed quendam blasphemantis spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisque fuerit obligatus, nulla umquam remissione soluetur.

Illud etiam quod ait: is qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo, quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant, cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant ? numquid et ludas, magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum ceteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducarit [*]( 6 (et 11) Marc. 16, 16 8 Iac. 2,19 9 cf. Act. 8,13 14 Gal. 5, 6 19 Io. 6, 56 22 cf. I Cor. 11, 29 27 cf. Luc. 22, 21 ) [*]( 2 qua Vv: quia T 3 qua et] qua v 4 audiuimus Tv 5 accipere] om. v 6 audiuimus v 8 eo] quo v credunt om. v 9 baptizatus v 15 spiritu sancto V: spiritum sanctum Tv 16 quandam T blasphemantis] blasphemantem in v 18 soluatur T 19 is] his P\'; om. T 20 bibit PTv: bibet MV 22 poterimus] debemus v 24 et] om. T 27 discipulis PVv: apostolis T mandncaret Tv )

409
et biberit, mansit in Christo aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt uel, cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo aut Christus in eis? sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisque manducauerit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed certo quodam modo: quem modum ipse utique uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius inremissibilis delicti, sed modo quodam, quem nos quaerere atque intellegere uoluit qui hanc sententiam ueram terribilemque depromsit.

ITEM INTER CETERA.

Pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus quales adhuc sumus uidere conceditur, insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, per illud donum nos colligere in unum, quod ambo habent unum, hoc est per spiritum sanctum deum et donum dei. in hoc enim diuinitati reconciliamur eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita caritate diligimus, ut et plenius cognoscamus et beati cognito perfruamur. caritas porro diffusa est [*]( 29 cf. Rom. 5, 5 ) [*]( 1 biberet Tv 10 utique ipse T 11 sic (c add. m. 2) T 17 item inter cetera] om. T 20 patre (re a m. 2 in ras.) T auctoritas] anctoritas et Tv 22 uoluit Tv 25 deum Tv: om. MV 26 reconchiliamur V quid] quid boni v 27 aicutdiligimus] om. v 28 urritatem MV caritatera MV )

410
in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax et filius de ueraci patre orta ueritas et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas. omnium est autem non impar diuinitas nec separabilis unitas. primo ergo in nos ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur de bonitate dei munus, uenit ab initio fidei remissio peccatorum.

ITEM INTER CETERA.

Per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum et princeps huius mundi mittetur foras a fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impaenitens. ipsa ergo impaenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. contra enim spiritum sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit peccata dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium siue cogitatione siue etiam lingua sua dicit. quem patientia dei cum ad paenitentiam adducit, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impaenitentia — sic enim uno aliquo nomine possumus [*]( 3 cf. I Petro 4, 8 11 cf. Coloas. 1,13 12 cf. Io. 12, 31 24 cf. Rom. 2, 4sqq. ) [*]( •• 2 possione (ee add. m. 2) V uerorum] uirorum T 4 ueritati] ueritatia v ueracis v 5 effusa] effusa est T 10 item inter cetera V: om. Tv 11 eruimur] meruimur T 12 mittitur T nostra] nam v 13 ui] uia v 15 congregatus v 17 impaeniten (s add. m. 2) T 18 est] et T blasphemiam MV 20 accipit v 21 dimittentur t; 26 reddit v)

411
utcumque appellare blasphemiam et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum — haec, inquam, impaenitentia, contra quam clamabat et praeco et iudex dicentes: paenitentiam agite; appropinquauit enim regnum caelorum; contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem: haec omnino impaenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quia paenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro.

Sed ista impaenitentia uel cor impaenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad paenitentiam adducit nec de hac uita rapit impium; qui non uult mortem impii, quantum reuertatur et uiuat. paganus est hodie; unde scis, utrum sit futurus crastino christianus? Iudaeus infidelis est hodie; quid, si cras credit in Christum? haereticus est hodie; quid, si cras sequitur catholicam ueritatem ? schismaticus est hodie; quid, si cras amplectitur catholicam pacem? quid, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam uitam, agunt paenitentiam et inueniunt ueram uitam ? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat quod ait apostolus: nolite ante tempus quicquam indicare. haec enim blasphemia [*](4 Matth. 3, 2 8 Lnc. 24, 46 sq. 18 cf. Ezech. 18, 23 27 I Cor. 4, 5 ) [*](3 dicens v 4 paenitentia v adpropinquabit v 8 pati xpm T 14 quae ualeat in futuro PTv: om. MV; in V spatium •cwwi relictum 22 fere lilt. ualet P\' 16 iudicare v diipMandum Vv 19 scis Tv: scit MV 20 est] om. T1 21 xpo v 22 scismaticus v 25 diaperatissimos Vv 26 agant tt 27 hoc (oc a m. 2 in ras.) T huc v )

412
spiritus, cui numquam est ulla remissio — quam non omnem, sed quandam intellegimus eamque perseuerantem duritiam cordis impaenitentis uel diximus uel inuenimus uel etiam, quantum existimamus, ostendimus — non potest in quoquam, sicut diximus, dum adhuc in hac uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impaenitentia perseuerans diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti, euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impaenitentis quasi breue aliquod uerbum appellauit dicens: quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. haec enim quamuis prolixa sit et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia, solet tamen scriptura etiam multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta; et tamen sic legitur: ,,uerbum, quod factum est ad illum uel illum prophetam". et apostolus: presbyteri, inquit, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina; non ait "in uerbis", sed: in uerbo. et sanctus Iacobus: estote, inquit, factores uerbi, et non auditores tantum; non ait et ipse: "uerborum" sed: uerbi, quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et sollemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore quisque nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisque uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi [*](10 Matth. 12, 32 17 cf. Es. 2, 1 Ioel 1, 1 Seph. 1, 1 19 I Tim. 5, 17 21 Iac. 1, 22 ) [*]( 1 numquam PTv: umquam V 4 exsistimamus V 7 impaenitentia] penitentia v 9 cordis TV: cor eius v 12 ei] om. v 19 praesbiteri V prespiteri v 23 ipse (om. et) v 24 solemniter Vv 25 quantumcumque Ml 27 quantoscumque v \'28 uestrum] nostrum T )
413
studiosissimus nuncupatur: ita eo more, quo scriptura loquitur et quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, quam in ista gerat carne, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore uel sola cogitatione locutus fuerit corde impaenitenti contra remissionem peccatorum, quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo autem non solum uerbum, quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impaenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc remittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod numquam dimittitur; in quibus est autem, quoniam hoc numquam dimittitur, nec alia dimittuntur, quia omnium remissio uinculo istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur, quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus umquam uel haereticus dixit; sed quoniam quisque restiterit ueritati et blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem, at uerbum apud homines caro fieret et habitaret in nobis, quod est filius hominis ipse idem Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impaenitentis contra spiritum sanctum — de quo dictum est: qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu, et de quo item dictum est: accipite spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi — id est si paenituerit eum, accipiet per donum remis- 1 [*]( 22 cf. Io. 1, 14 25 Io. 3, 5 26 Io. 20, 22 sq. ) [*]( 1 quo] quod M scriptura PTv (a in ras. a m. 2 T): scribtam MV 2 quem] quae v uniuersam suam uitam v 3 isto pt gerit PTv quantalibet] quanta habet v 10 quo] que t 13 dimittetur T 14 quoniam] om. v hoc] hoc quod v dimittetur T 17 ei] et T 19 nullus PTv: ullus MV 20 quieqae MY: quisquis P\'T quis Plv resisterit v 23 idem ipse PTv 24 illud] om. T 27 si cui] sicut T dimittentur MV: dimittuntur Tv 28 illis v )
414
sionem omnium peccatorum, simul et huius, quo uerbum dixit contra filium hominis, quia peccato ignorantiae siue contumaciae uel cuiusque blasphemiae non addidit peccatum impaenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel reconciliationis, quae fit in ecclesia spiritu sancto.

Proinde nec illud sentiendum est quod quidam putant, ideo remitti uerbum, quod dicitur contra filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus: qua carne utique maior est spiritus sanctus, qui substantia proprie aequalis est patri et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni cetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis uideretur quae contra filium hominis dicitur, quia sicut homo solum putatur. cum uero praemissum sit: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus - quod etiam apud alium euangelistam ita positum est: omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint — procul dubio et illa blasphemia, quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola inremissibilis definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus ? non utique; sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis, quia etiam si illo peccato fuerint homines obligati — quod commemorauit ubi ait: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; quod [*]( 18 Marc. 3, 28 28 Io. 15, 22 ) [*]( 1 huius] om. v quo] quoniam v 3 cuiusque MPVv: cuiuscumque T addit v 4 reconchiliationis V 5 spiritu PTV: in spiritu v 7 remitti. autem (t ras.) T 10 proprie Vv- propria T 14 remisibilis T 15 quia MTV: qua Pv 17 apud PTv: om. MY 18 aliam T euangelista MV 29 fuissom] non fuissem v )

415
etiam in euangelio secundum Iohannen ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret: ille arguet mundum de peccato, de iustitia et de iudicio; de peccato quidem, quod non crediderunt in me —: tamen si non dixerit illa cordis impaenitentis duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra filium hominis remittetur.

Hinc fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat an et pater et filius. respondemus, quod et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester peccata uestra. cui nos quoque dicimus in oratione dominica: pater noster, qui es in caelis; atque inter cetera et hoc petimus dicentes: dimitte nobis debita. nostra. de se ipso autem ait: ut sciatis, quod habet filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata. si ergo, inquis, et pater et filius et spiritus sanctus peccata dimittunt, cur illa impaenitentia, quae numquam dimittitur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere, tamquam ille qui hoc impaenitentiae peccato fuerit obligatus dono sancti spiritus resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum ?

Haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intellegatur operatio trinitatis, ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio et spiritu sancto operari intellegatur; et cum operatio filii, non sine operatione patris et spiritus sancti; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et filio. [*]( 3 Io. 16, ssq. 11 Matth. 6, 14 14 Matth. 6, 9 et 12 16 Matth. 9, 6 ) [*]( 1 iohannen F1: iohannem TV2v 2 se eum v 8 arguit v 4 de iudicio V: indicio Tv 9 hinc V: hic PTv fortasses T 10 dimitta.t (n ras.) P remittat T 15 inter] in terra & v demitte T1 16 se] om. T1 habeat v 18 inquit v 19 dimittitur Vv. dimittetur P\'T 23 post peccatorum add. c: Inter cetera 24 ita.. T 26 cum (et om.) v 27 operatione patris MV: patre PTv spiritus sancti MV: spiritu sancto PTfJ )

416
satis notum est recte credentibus uel etiam ut possunt intellegentibus, et illud ideo dictum esse de patre: ipse facit opera, quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est exsistentia cooperantium personarum, quia et filius de illo natus est et spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est filius et cum quo illi communis est idem spiritus. hinc est quod dominus Iesus in spiritu sancto daemones eicit. neque enim et solus hoc implere non poterat atque illum adiutorium tamquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum diuisum in semet ipsum eo spiritu congruebat expelli, quem pater et filius non diuisum in semet ipso communiter habent.

Sic et peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum paeniteat peccatorum et huius tanti peccati, quod alienus est ab ecclesia dei, cor impaenitens habeat, quid ei prodest illa paenitentia, cum isto solo uerbum dicat contra spiritum sanctum, quod extraneus est ab ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intellegitur pertinere. ipse enim spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater, ut ei possimus dicere: dimitte nobis debita nostra. et in hoc cognoscimus, sicut Iohannes apostolus ait, quoniam Christus in nobis manet et de spiritu, quem dedit nobis. ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quia sumus [*]( 2 Io. 14,10 7 cf. Luc. 11, 20 22 Rom. 8, 15 23 Matth. 6, 12 25 I Io. 3, 24 26 Rom. 8, 16 ) [*]( 6 natus (om. est) T spiritus Vv: christus T 7 eiecit v 9 adiutorium Vv: ad adiutorium T 10 eo V: eo ipso Tv 11 ipsum PlTv 14 eccleaię v 16 huios] huic v quod TV: quo v alienus] aligenum v 17 impaenitens (s a m. 2 in ras.) T ei] om. v 18 istum solum v quod] quo v 19 accipit T 22 pertinere] poenitere v ipse PlVv: ipse est paT 23 ei] om. T\' 26 et plV: om. PTv 27 reddit v )

417
filii dei. ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum est: si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus. propter hanc societatem illi in quos primitus uenit linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consociatio constat generis humani; et sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societa.tem filiorum dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus, ut, quemadmodum tunc ille apparebat accepisse spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium, ita ille se nunc agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. unde dicit apostolus: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis.

Quod autem ipse sit spiritus patris, ipse filius dicit: de patre procedit; et alio loco: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. quod uero ipse sit spiritus filii, apostolus dicit: misit deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: abba pater, hoc est clamare facientem; nos enim clamamus, sed in illo, id est ipso diffundente caritatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. unde item dicit: quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. ad quem ergo in trinitate proprie pertinet huius communio societatis nisi ad eum spiritum, qui est patri filioque communis? neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine patre et filio, sicut nec filius sine patre et spiritu sancto nec sine illis pater. inseparabilis [*]( 2 Philipp. 2,1 18 Eph. 4, 3 15 Io. 15, 26 16 Mattb. 10, 20 19 G&L 4, 6 23 Rom. 8, 9 ) [*]( 3 exortatio v 5 quos Tv. quo Y uenit (it a m. 2 in ras.) T 6 perl sicut v 7 stgnificare v 9 gentibos, ut] om. v. 10 qui loquebatur— sanctum] om. v 11 nunc ille se T 18 fili r* 19 in] om, T\' 20 clamare] clamorfin v 21 illa Pl diffiundente Pv: diffundeotem V diffunte T caritatem PTv: om. V 28 item] iterum v xpj non] T\' in ras. 25 propriae T. 26 patri TfI: patris V 27 sicut-sancto] om. r ) [*]( VUIL ) [*]( 27 )

418
est quippe operatio, quia inseparabilis habitatio; sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur, sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim uoce pronuntiantur, nec tamen a se ipsis ullis interuallis momentisque temporum separantur: non enim umquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed, ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis ecclesiae, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam proprium opus est spiritus sancti patre sane et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii et spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu sancto, quia non est pater amborum; et filius non communiter habetur filius a patre et spiritu sancto, quia non est filius amborum. spiritus autem sanctus communiter habetur a patre et filio, quia spiritus est unus amborum.

Quisquis igitur reus fuerit impaenitentiae contra spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur ecclesiae, numquam illi remittetur, quia hoc sibi clausit ubi remittitur; et merito damnabitur cum spiritu, qui in se ipso diuisus est, diuisus et ipse contra spiritum, qui in se ipso diuisus non est.

ITEM INTER CETERA.

Vt de blasphemia spiritus haec sententia diceretur, causa extitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum diuisus est. dictum enim erat de domino, quod in principe daemonum eiceret daemones. ibi se dominus ait in spiritu [*]( 1 operatio F: habitatio PTv quia F: quorum PTfJ inseparabilis F: est inseparabilis Pv eet in inseparabilis T habitatio F: operatio PTv 4 a om. T 6 poslint] possunt v 8 qua T2v: quam T*F 12 et spiritus V: ipse spiritus Tv 16 tllio] a fllio v 20 sibi hoc v remittetur v 22 ipso] ipsum P 23 item inter cetera] om. T 24 de om. v blasphemie v 25 ipsum F: ipso Tv 26 quod] qui M principe Pv: principem MTV (cf. p. 379, 13) 27 ibi] T1 in ras. ; nbi v se] T1 in ras. )

419
sancto eicere daemones, ut spiritus, qui non est in se diuisus, eum qui in se diuisus est uincat atque eiciat, ille autem homo in eius perditione remaneat, qui in huius qui in se diuisus non est pacem per impaenitentiam transire detrectat. hoc enim Marcus ita narrat: amen dico uobis, quoniam omnia dimittuntur filiis hominum peccata et blasphemiae, quae blasphemauerint; qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. haec uerba domini cum. dixisset, sua deinde coniunxit dicens: quoniam dicebant: spiritum immundum habet: ut ostenderet hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, quod dixerunt eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones repellere: non quia ipsa esset blasphemia, quae non remittetur, cum et haec remittatur, si recta paenitentia consequatur; sed quod hinc, ut dixi, causa extitit, ut a domino illa sententia proferretur facta mentione spiritus immundi, quem aduersum se ipsum dominus diuisum ostendit propter spiritum sanctum, qui non solum aduersum se diuisus non est, sed etiam quos collegit efficit indiuisos, peccata, quae aduersum se diuisa sunt, dimittendo eosque mundatos inhabitando.

ITEM INTER CETERA.

Nam etsi quisquam ita sit contrarius ueritati, ut deo loquenti non in prophetis, sed in unico filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, filium hominis esse uoluit, reluctetur: remittetur ei, cum paenitendo conuersus fuerit ad [*](5 Marc. 3, 28 sqq. 13 cf. Luc. 11, 18 ) [*](3 huiui qui∗∗ T in (mate se) add. T* in mg. 4 detractat v 6 dimittentur v 7 quae V: quibus PTv blasphemauerint] plaamarunt (u in i corr. m. 1) T 8 blaaphemauerit] plasmauerit (it a «• 2) T. 10 dein v coniungit v 12 exhortam T 13 belzebub V 14 pellere PTv 15 et] om. v 17 proferetur T proferatur v 18 (et 19) adnersus Tv 20 colligit T" aduersua re 23 item inter cetera] om. T 25 loquente v. carn P (in rag.) Tv. ut V 26 ut PTh: et V ) [*]( 27* )

420
dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut cuicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono extiterit inimicus, ut non illud per paenitentiam petat, sed ei per impaenitentiam contradicat, fit inremissibile non quodcumque peccatum, sed contemta uel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem numquam uenitur, quae ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem etiam si per ministrum reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto, in ipso spiritu sancto remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia etiam isto tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram confessionem \'aspernetur, nullius simulatione fallatur atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium est, ne sit inremissibilis blasphemia: cor impaenitens caueatur nec aliter paenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi remissio peccatorum datur et societas spiritus in pacis uinculo custoditur. [*]( 1 cf. Ezech. 33, 11 ) [*]( 1 benignitatem] bonitatem v 2 suae] om. T 5 contradicat (at a m. 2 ita ras.) T 9 numquam uenitur-congregationem] OWl. P1 10 accipit V 11 post per add. a: malum clericum, sed tamen catholicum; om. GMPTVv 18 spiritus] in spiritu v t 14 quo] quod T 15 nullus (i a m. 2) T 16 etiam] eam T ministeria v 18 iuremisibilis T 19 teneatnr] redeatur v ecolesla] in ecclesiam v)

421
CXVII.
DB HIS QVI COTIDIE ET HIS QVI PERRARO COMMVNICANT, VEL ETIAM DE HIS QVI IN CENA DOMINI POST COMMVNEM CIBVM EVCHABISTIAM SVMVNT. EX LIBRO PRIMO AD INQVI- SITIONES IANVARII.

Dixerit aliquis non cotidie accipiendam eucharistiam. quaesieris quare? "quoniam" inquit ,, eligendi sunt dies, quibus purius homo continentiusque uiuit, quo ad tantum sacramentum dignus accedat. qui enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit". alius contra: ,,immo" inquit "si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario remoueri ad agendam paenitentiam et eadem auctoritate reconciliari. hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere paenitentiam, non ut arbitrio suo, cum libet, uel auferat se communioni uel reddat. ceterum si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque homo iudicetur, non se debere a cotidiana medicina dominici corporis separare". rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace permaneant. faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. neuter autem eorum exhorreat corpus et sanguinem domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendant. neque enim litigauerunt inter se aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zacchaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens [*]( 9 I Cor. 11, 29 25 cf. Luc. 19, 6 ) [*](1 oap. CXXV T CXXXII P CXXXIII v, om. G 2 cottidie v 3 caena V domini] om. T communem PTv: communionem MV (uio vn fias. a m. 2 in V) 4 euchristiam v sumunt] sumunt narietatwn etiam celebrandorum sstcramentorum docet fleri non obesse v inquisionea T 6 dixit v 7 inquit (qa a m. 2 in rat.) T 13 altari v eadem] ad eadem v 14 reconchiliari V 16 communioni] a communione v . 18 deberet v codidiana (d prius in t corr. m. 1) V cottidiana v 20 praecipuae T pace Tv: pacem V 22 autem MV: enim PTv 25 zaccheas TV zacheas v ) ■/

422
in domum suam susceperit dominum, alter dixerit: non sum dignus, ut sub tectum meum intres: ambo saluatorem honorificantes diuerso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. ualet enim ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique fidelium manna secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat: sic in uniuscuiusque ore christiani sacramentum illud, quo subiugatus est mundus. nam et ille honorando non audet cotidie sumere et ille honorando non audet ullo die praetermittere. contemtum solum non uult cibus iste sicut manna fastidium. inde enim et apostolus indigne dicit acceptum ab eis qui hoc non discernebant a ceteris cibis ueneratione singulariter debita. continuo quippe cum dixisset: iudicium sibi manducat et bibit, addidit, ut diceret: non diiudicans corpus, quod satis toto ipso loco in epistula ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet.

Sio aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseueranter in obseruatione quadragesimae nec quinta sabbati lauant relaxantue ieiunium: „noriu inquit "hodie ieiunabo". quaeritur causa. ,,quia non fit" inquit "in patria mea". quid aliud iste nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? non enim mihi de libro dei hoc recitaturus est aut uniuersae qua dilatatur ecclesiae plena uoce certabit aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum uiolare aut se custodire conuincet. uiolant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. mallem tamen in rebus huius modi, ut et ille in huius et [*]( 1 Matth. 8, 8 6 cf. Sap. 16, 20 (cf. Aug. Retractt. II, 20) 13 I Cor. 11, 29 ) [*]( 1 susceperat v 2 saluatorem-ambo] om. T\' 4 enim F: etiam PT" 6 uniuscuiusque in PT" unusquisque in P1 8 cotidie — 11indigne dicit accep(tum) add. T2 in ras. cottidie v 10 inde] in die (i alterum a m. 2 in rM.) V 11 non] nunc (n ex o corr., c in rM. add. m. 2) V 12 cybis v 14 addit v 15 epistola PT" 17 sic TV: si v 18 nec] ne T 18 labant MV relaxanue V relaiando (do a m. 2 in ras.) M relaxant v 23 certauit V ostendit TV" 25 optimus V 27 in hniaa PTv: hnius V.. )

423
hic in illius patria ab eo quod ceteri faciunt non abhorreret. sine etiam, in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et feruentior est populus dei, uidit uerbi gratia bis offerri quinta sabbati ultimae quadragesimae, et mane et ad uesperam, ■ ueniensque in patria sua, ubi in fine diei mos est offerri, male atque inlicite fieri contendat, quoniam aliter ipse uiderit, puerilis est iste sensus, canendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris.

ITEM EX EODEM EIBBO PRIMO AD INQVISITIONES C. S.

His enim causis, id est aut propter fidem aut propter mores, uel emendari oportet quod perperam fiebat uel institui quod non fiebat. ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adiuuat, nouitate perturbat. quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter noxia est. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illa die post refectionem offeratur, quia scriptum est: identidem et calicem post cenam dicens. ipsam enim potuit appellare cenam, quod iam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. nam quia alibi dicit: conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam manducare—hanc ipsam acceptionem eucharistiae dominicam cenam uocans — illud magis mouere potuit homines, ut iam refecti die illo uel offerrent uel sumerent eucharistiam, quod in euangelio dicit: cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit, cum etiam superius [*]( 19 I Cor. 11, 20, 24 Matth. 26, 26 ) [*]( 1 in illiiu PTv: illias V 2 siue] si uero v 4 quadragenmne T 5 patria sua V: patriam suam Tv 6 offerre v ialieitae V aliter PVv- alibi aliter T 7 cabendus MlVl 9 inquisitionem OP inquisionem v c i (cuius supra ?) MV: eiusdem ianuarii GTv ianuarii P 11 emendare v perperę v uel institui-fiebat] om. MV; ita V spatium vacuum 23 litt. 13 nobitate T 14 pertnraatidne V 17 (et 1Q) caenam V; sic semper 18 quod] quo v acciperant V 22 magis] magis magisque v 28 die PTv : de V )

424
dixisset: cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim. et manducantibus illis dixit: quoniam unus ex uobis tradet me. post enim tradidit sacramentum; et liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos.

Numquid tamen propterea calumniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? ex hoc enim placuit spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi; nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. neque enim quia post cibos dedit dominus, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debeant aut, sicut faciebant quos apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. namque saluator quo uehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, sacraret hunc locum. nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo uariasset. cum uero ait apostolus de hoc sacramento loquens: propter quod, fratres, cum co.nuenitis ad manducandum, inuicem exspectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis, statim subtexuit: cetera autem, cum uenero, ordinabo. unde intellegi datur — quia multum erat, ut in epistula totum illis agendi [*]( 1 Matth. 26, 20 sq. 22 I Cor. 11, 33 Iq. ) [*]( 2 illis V: eis PTv 4 loquido Tl primom v 9 honorem PT in os PTo: nos P1 V 10 prius P\'T: pm. PlVv 11 qtrfa] quia id T 12 post cibos Tv: cifaps post PV pranai] prasi V prandi P1 caenati P1 V 13 deheaat PVv: debebant T 14 sicut Pv. li quod V sicut illi T acieibat V emendauit T 15 misceri V 17 digressarus Tv: digressas V 18 quo] quod T 19 apostolis (is a m. 2 in ras.) T «cclesiam T 24 domui T 25 iudicium IT: uicium v 27 epistola PTv illis Vv: illum T )

425
ordinem insinuaret, quae uniuersa per orbem seruat ecclesia — ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diuersitate. uariatur.

CXVIII. EX LIBEO SECVNDO AD EVNDEM IANVARTVM. QVID SIBI VELIT IN CELEBRATIONE PASCHAE OBSERVATIO SABBATI ET LVNAE; ET DE QVADRAGESIMA VEL DE CONSONANTIA PENTECOSTES CVM DIE LEGIS DATAE.

Quaeris quae causa sit, cur anniuersarius dies celebrandae dominicae passionis non ad eundem redeat anni diem sicut dies, qua traditur natus; et deinde subiungis: "si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi uelit in hac re obseruatio sabbati et lunae?" hic primum oportet noueris diem natalis domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam reuocari, quod natus sit; ac per hoc nihil opus erat nisi reuolutum diem anni, quo ipsa res facta est, festa deuotione signari. sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. eo itaque modo agimus pascha, ut non solum quod factum est in memoriam reuocemus, id est quod mortuus Christus et resurrexit, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem non omittamus. quia enim, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, transitus quidam de morte ad uitam in illa passione domini et [*]( 24 Rom. 4, 25 ) [*]( 1 quae plV: quem T" orbe V seruat] om. v ecclesiae d 2 morum T: horum PV 4 cap. CXXVI T CXXXHI P CXXXIIII GV 5 ue-lit (1 ras.) P 6 celebration (e add. m. 2) T 7 quadragenaima T pentecoste Pv pentecost T 9 quur T1 11 flt Vv: ait T 14 celebrare v 15 renooare v 18 aliquod v 21 mortuus PVv; mortuus eat T et TV: om. Pv 23 non] ovu v omittamus] imitamur v dixit v 24 et] om. v 26 passione M\'PT,,: possessione M\'Y )

426
resurrectione sacratus est. nam etiam uocabulum ipsum, quod. . pascha dicitur, non graecum, sicut uulgo uideri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque nouerunt. neque enim a passione, quoniam πἀσχειv graece dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, a morte ad uitam, hebraeo uerbo res appellata est: in quo eloquio pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui haec sciunt. quod uoluit et ipse dominus tangere, cum ait: qui credit in me, transiet de morte ad uitam. et maxime idem euangelista hoc intellegitur exprimere uoluisse, cum celebraturo domino pascha cum discipulis, ubi cenam eis mysticam dedit: cum uidisset, inquit, Iesus, quia uenit hora, ut transiret de mundo ad patrem. transitus ergo de hac uita mortali in aliam uitam immortalem — hoc est enim de morte ad uitam — in passione et in resurrectione domini commendatur.

Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spe uitae aeternae diligentibus deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur, et iustus ex fide uiuit. spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. secundum hanc fidem et spem et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo et consepulti illi per baptismum — sicut dicit apostolus: quia et uetus homo noster simul crucifixus est cum illo - et resurreximus cum illo, quia [*]( 8 Io. 5, 24 11 Io. 13, 1 18 Gal. 5, 6 19 Abac. 2, 4 Rom. 8, 24 sq. 24 cf. Rom. 6, 4 Coloss. 2, 12 25 Rom. 6, 6 ) [*]( 2 graecum PTv: graecae cum MV 3 haebremn V lignam v 4 pascbin MVv paschin T graecae V 6 pascha] om. T 8 de V: a Tv 10 celebraturo] celebraretor a v 11 miaticam T 12 de F: de hoc PTv 14 enim] om. v 15 resurrectione (om. in) T 17 remissione T spe TV: spem v 23 dilectione V gratiam (m del. m. J) T \' ctlmortoi T 24 illi] om. T 26 crncifizus MTVi conflzns Po est MV: est cruci PTv )

427
et simul nos excitanit et simul sedere fecit in caelestibus. unde est illa exhortatio: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. sed quia sequitur et dicit: mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo. in gloria, satis indicat quid uelit intellegi, quia nunc transitus noster ad uitam de morte, qui fit per fidem, in spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc — id est caro ista, in qua gemimus modo — induet incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. nunc enim iam quidem habemus spiritus primitias, sed adhuc in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri.

INTER CETERA.

Restat utique redemtio corporis nostri, quam exspectantes in nobismet ipsis ingemescimus. unde est illud: spe gaudentes, in tribulatione patientes. haec igitur innouatio uitae nostrae est quidam transitus de morte ad uitam: qui fit primo per fidem, ut in spe gaudeamus et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. propter ipsum initium nouae uitae, propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus: propter hanc ergo [*]( 2 Coloss.3, 2 sq. 10 cf. I Cor. 15, 53 12 Rom. 8, 23 17 Bom. 12,12 21 II Cor. 4,16 24 cf. Colose. 3, 9 sq. 25 of. I Cor. 5, 7 ) [*]( 1 simul nos (om. et) v 2 illa V: et illa Tv eiortatio v suntm] Bor T 6 illo TV: ipso v 7 de morte ad uitam Tv 8 spe (om. in) Tv finem V 9 hoc, id est] T* in ras. 11 nunc enim] om. v habemns MY: habemus per fidem PTv 12 primitias spiritus PTv nobis] nobismet PTv ingemeecimus TV: gemimns 11 15 inter cetera V: om. PTv 17 ingemiscimns v 19 est a: et libri 20 spe (om. in) v 23 initium ipsum v 26 ergo] om. T )

428
uitae nouitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. nam ipse dicitur et mensis nouorum. quia uero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio domini triduana est. primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. hoc ergo et in lunari numero significatur. quia enim septenarius numerus solet in scripturis ad quandam significationem mysticus apparere, tertia hebdomade lunae pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam.

Est illic et aliud sacramentum. quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici; qui enim gloriatur, in domino glorietur.

DE EXPOSITIONE PSALMI DECIMI INTER CETERA.

[*](133\' ) Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae uera sit, aut non omnino aut difficillime arbitror posse hominem scire. cum enim quaeritur, unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem mouetur in circulo suo, eandem partem, qua lucet, paulatim ad terras conuerti, ut uideri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam et dimidiam obscuram, si eam partem, qua obscura est, ante [*]( 2 Ex. 23, 15. 15. II Cor. 10, 17_ ) [*]( 6 iam TV: nam v 7 enigmate TVv in} om. T lunari Vs\': luminari Tsl 9 significationem V: perfectionem PTv ebdomade Tv ebdomadae V ebdomadaie (de del. m. 2) P 11 uicensimam T 14 putes me v meliorem] om. v 17 de expositione -cetera] om. T 18 oppiniones T 20 habet T 23 qua F: quae Tv 24 corniculata T apparet T 26 facias PТ2v : faciat V factas Tl 26 dimidiam] ez dimidia v parte v ua MT1Vv : quae 1" )

429
oculos habeas, nihil candoris uides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos conuertere, si paulatim facias, primo cornua candoris uidebis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens apponatur oculis et nihil obscurae alterius partis uideatur. quod si perseueres adhuc paulatim conuertere. incipit obscuritas apparere et candor minui, donec iterum ad cornua redeat et postremo totus ab oculis auertatur ac rursus obscura. illa pars sola possit uideri. quod fieri dicunt, cum lumen lunae uidetur crescere usque ad quintam decimam, et rursus usque ad tricensimam minui et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. secundum hanc opinionem luna in allegoria significat ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet ecclesia, ex parte autem carnali obscura est. et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus, aliquando autem in conscientia latet ac deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus, sicut contingit, cum oramus in corde et quasi nihil agere uidemur, dum non ad terram, sed sursum cor habere iubemur ad dominum. alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole inlustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non inlustratur, et ideo nihil in ea lucis uideri; cum autem incipit ab illo recedere, inlustrari ab ea etiam parte, quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quinta decima contra solem — tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem obseruauerit, cum eum coeperit non uidere, conuersus ad orientem lunam surgere uideat — atque inde ex alia parte, cum ei coeperit [*](3 cornu v 4 canden (s add. m. 2) T obscurum v 7 postremo totus] post remoto v totus T: tota MV 8 quod] an. G1v 9 et rureus usque] om. F; spatium uacuum 19 litt. et ruras-tricensimam] om. MT 10 tricensimam] del. m. 1 m V minui] miootq. T 12 alligoria TV quod-ecclesia] om. v quod T: quo-F 14 pars] om. Tx 17 dum nou] om. v 18 iubemar] om. 11; iubeamur T 20 illa T1 ad] et \'s 23 parte T: partem Vv, 24 solem occidentem v 25 oritur -solem] om. d 26 eum] om. v uideri v 27 ei Vv: om. T )
430
propinquare, illam partem ad nos conuertere, qua non inlustratur, donec ad cornua redeat atque omnino inde non appareat, quia tunc illa pars, quae inlustratur, sursum est ad caelum, ad terram autem illa, quam radiare sol non potest. ergo et secundum hanc opinionem luna intellegitur ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito dei filio, qui multis locis in sanctis scripturis allegorice sol appellatus est, inlustratur. quem nescientes et cernere non ualentes haeretici quidam ad istum solem corporeum et uisibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur auertere et nonnullorum auertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem ueritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una paruulis salus est et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore peruenitur. quaelibet ergo duarum istarum opinionum uera sit,

ITEM AD IANVARIVM INTER CETERA.

[*](133b ) illud certe manifestum est et cuiuis aduertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros nisi a sole recedendo neque minuatur nisi ad solem ex parte alia propinquando..

Attende nunc quod in Prouerbiis legimus: sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. et quis est sapiens, qui permanet, nisi sol ille iustitiae, de quo dicitur: ortus est mihi iustitiae sol, et quem sibi non fuisse ortum in die nouissima plangentes impii dicturi [*]( 22 Eccli. 27, 11 25 Mal. 4, 2 cf. Sap. 5, 6 ) [*]( 1 propinguare v 2 inde omnino Tv 8 quae] qua 0 4 terra T illa PTf): illam V 5 et] om. Tx 7 alligorice V \' 9 uisibiie V 12 lucem PTv: lucis V ueritate T1 ueritatem T* mente—simplici] T* in ras. 14 solidioris (dioris a m. 2 in ras.) T 15 rubore V quaelibet] quae licet v 16 uera sit] om. v 17 item ad-cetera] om. T 18 cuiuis F: cuus T quilibet v aduertendi V 19 cogitum (n a m. 2) T non om. v nisi] om. v 26 plangentes Tv: plane V )

431
sunt: et iustitiae lumen non inluxit nobis et sol non est ortus nobis? nam istum carnis oculis uisibilem solem oriri facit super malos et bonos deus, qui etiam pluit super iustos et iniustos. ducantur autem semper ex rebus uisibilibus ad inuisibilia congruae similitudines. quis ergo est ille stultus, qui tamquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccauerunt? anima quippe humana recedens a sole iustitiae-ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis ueritatis — omnes uires suas in terrena conuertit et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis; sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei propinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora uergebat, ad superiora conuertitur et a terrenis quodam modo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur et uita eius.abscondatur cum Christo in deo. mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens et in uita sua proiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius uidetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. mutatur autem in melius, cum intentionem et gloriam suam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim auertit et ad superiora atque interiora conuertit; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, deterius uidetur. unde illi impii postremam infructuosam agentes paenitentiam etiam hoc inter multa dicturi sunt: hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. nos insensati uitam illorum putabamus [*]( 1 Sap. 5, 6 3 cf. Matth. 5, 45 26 Sap. 5, 3 sq. ) [*]( 3 bonos et malos Tv 4 ducantur V (m. 1 et .8): ducontnr v dicuntur T semper] om. v 5 quia ergo-tamquam] T2 in ras. 9 terrena] terna v 10 magisque] om. v 12 ei (i a m. a in ras.) T 14 illa] in illa v 15 a] om. H auferetur V 16 huic] hoc o absconditur Tl 17 Christo] T* in ras. 19 terrae TV: terrenis v 20 geret V 21 benedicetor V 23 et] om, n 24 terrae] om. v 28 putabamus V: aestimabamua PTfJ )
432
insan iam. ac per hoc spiritus sanctus de uisibilibus ad inuisibilia et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens transitum illum de alia uita in aliam uitam, quod pascha nominatur, a XIIII luna uoluit obseruari, ut non solum propter tempus tertium — quod supra commemoraui, quia inde incipit hebdomada tertia — sed etiam propter ipsam conuersionem ab exterioribus ad interiora de luna similitudo assumeretur; usque ad uicensimam uero et primam propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi ecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis.

Ideo Iohannes apostolus in Apocalypsi ad septem scribit ecclesias. ecclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in scripturis significatur. unde est et illud: parauerunt sagittas suas in pharetra, ut insagittent in obscura luna rectos corde. prius enim quam fiat illud quod dicit apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria, obscura uidetur ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum, quas nomine sagittarum intellegi uoluit. unde alio loco propter nuntios fidelissimos ueritatis, quos ubique parit ecclesia, dicitur luna testis in caelo fidelis. et cum de regno domini psalmus caneret: orietur; inquit, in diebus eius iustitia et abundantia pacis, quoad usque interficiatur luna, id est abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem [*]( 15 PS. 10, 2 17 Coloss. 8, 4 24 PB. 88, 88 25 PB. 71, 7 ) [*]( 5 quiit TV: quoniam iam v 6 ebdomada v ebdoma" (da a m. 3) V ebdomadas T conaersiooem a: conuersationem TV 8 uicensiam V nicesimam v 11 uniuersitatis (uni a m. 2 in ras.) T 12 apocalypsin TV scrib«it (e rØl.) T 16 et VP: om. T 16 ut PTfJ: om. V insagittent V: sagittent PTv 17 enim] om. v 23 lana TV: sicnt luna v 24 domini] T* in raa. 25 in] om. T 26 (et 27) habnndantia v.. )

433
mutabilitatem mortalitatis absumat. tunc nouissima inimica destruetur mors et quidquid nobis restitit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumitur omnino, cum corruptibile hoc induet inoorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem. unde et illius ciuitatis muri, quae Hiericho appellatur — quae in hebraeo eloquio luna interpretari dicitur — septimo circumacta testamenti arca corruerunt. quid enim nunc agit annuntiatio regni caelorum, quam circumactio arcae significauit, nisi ut omnia munimenta mortalis uitae, id est omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenarii spiritus per liberum arbitrium destruatur? ob hoc enim circumeunte arca non impulsu uiolento illi muri, sed sponte ceciderunt. sunt et alia testimonia scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Hierusalem, cuius ciues sunt sancti angeli, in haerumnis et laboribus peregrinatur. non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in Melius commutari, adoranda esse ista luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad diuina mysteria figuranda. ex omni enim creatura ducitur. nec ideo in sententiam damnationis debemus irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. sicut enim non adoramus pecora, quamuis dictus sit et agnus et uitulus, nec feram, quia dictus sit leo de tribu [*]( 1 cf. I Cor. 15, 26 4 cf. I Cor. 15, 63 Iq. 6 cf. IOB. 6, 19 22 Bom. 1, 25 25 cf. Io. 1, 29 Ezech. 48, 19 cf. Apoo. 6,5 ) [*](2 restitit V: resistit PTv 3 pax TV: pars v consnmetar PT 4 induetur v incorruptione T 5 immortalitatem (t altera in ras. a m. 2) T 6 quae F: quod Tv ebreo v 7 areha v 9 arche v 10 resistit PTv : res est MV 11 septi- DIrii T apiritu MV: spiritus esncti PTv 12 circumeontem MY archa v arcam MV 13 caeciderunt V 14 ingerunt] inserunt v 16 sunt] om. T aeramnis Tv 18 quia] qua T 19 ducitur Tv: dicitut V 20 ez TV: ab v 25 et agnos TV : xpi agnus v faeram MV quia Tv: qua MV ) [*]( VDD. ) [*]( 28 )
434
Iuda, nec lapides, quia petra erat Christus, nec montem Sion, quia in ipso figuratur ecclesia: sic nec solem aut lunam, quamuis ex ea caelesti creatura, sicut ex multa terrestri, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumuntur.

INTER CETERA.

Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta conicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tamquam in scopulos miserae seruitutis illisi a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines habitas religiosissima deuotione suscepimus sicut de cetera creatura, de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero sacramentorum iam christiana libertate parcissime, sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo. in seruitute autem ueteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intellegenda traduntur.

ITEM INTER CETERA.

, Aliquantum interest inter obseruationes siderum ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant, ast ad natandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt et hi qui per solitudines harenosas in interiora austri nulla certa semita [*]( 11 Cor. 10, 4 2 cf. I Petr. 2, 4 et 6 ) [*]( 8 multa] muta v terrestria T 5 inter cetera] om. PTo 6 aojmia Tv: annus V meBttraisuae T menstrui sui v 8 in] om. v scopulo T 9 libwe PTv: misero MV 10 sacratoq V sacratem v 11 suscipimus Tv 12 mare v 13 ad] a T aermonei I 14 libertate} add. T* m mg. 16 seruitutem o imperata Tv. impetrata F 18 itw* iater cetera MV: om. PTv . 19 aliquantQm MV: sed quantum PXfJ intersit PT" iater] om. v ad aerisa] om. MV; laouna 8 Iått. in V aerees T* 20 agricułae V .21 adj om. v aUonu v 28 gnuerna. tores V 18 solitudinis u haronoss (om. in) • )

435
gradiuntur; aut (ad) aliquid in doctrina utili figurate significandum fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio: quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat P ,

Sed iam deinceps uideamus cur etiam id obseruatur, cum pascha celebramus, ut sabbatum occurrat. hoc enim proprium christianae religionis est. nam Iudaei tantummodo mensem nouorum et lunam obseruant a quarta decima usque ad uicensimam primam. sed quia illud eorum pascha, quo passus est dominus, ita occurrit, ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festiuitas a ludaeorum festiuitate distingueretur, et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora et per quem facta sunt tempora et qui uenit in plenitudine temporum et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam, et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret: nondum uenit hora mea, ut in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur. quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe peregrinamur atque ut ad id perueniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum , sancta atque perpetua; in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare et consecrare dignatus est. inest autem in illa requie [*]( .21 Io. 2, 4 ) [*]( 1 ada; om. PTVfJ aliqoqd v atilii V utile v figurate] om. n; figuratae T 4 regionum PTv: religionum V 5 soloa TV : solis nec v 6 perquirant a: perquirunt TVv 8 uideamux V 10 tamtummodo V 18 plenitudinem MV habet Tv 20 oportunam TVv 22 eius Vv: om. T 23 enim nunc ut] T1 M rØl. peregiuMnur (r a m. 9) T 25 en] om. T 26 eam V: ea Tv 28 requiae T. ) [*]( 28* )

436
non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. sic enim ab huius uitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius uitae actione gaudeatur. sed quia talis actio in dei laude agitur sine labore membrorum, sine angore curarum, non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic incipiat esse actio, ut desinat quies. neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare nec in fluctuatione cogitare. quia ergo per requiem ad primam uitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. illa autem prima uita, quae a peregrinatione redeuntibus et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati — quem diem dominicum dicimus - figuratur. quaere septem dies, Genesim lege: inuenies septimum sine uespere, quia requiem sine fine significat prima ergo uita non fuit sempiterna peccanti, requies autem ultima sempiterna est; ac per hoc et octauus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octauo, non extinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. ita ergo erit octauus, qui primus, ut prima uita, sed aeterna, reddatur.

Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requiem spiritus sancti. numquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato dictum est: sanctificauit deus diem septimum. [*]( 26 Gen. 2, 3 . , ) [*]( 2 actionis] om. v otiosa v 3 gaudeat v 4 dei Tv: deo \' PF 5 angore TV: langaore v 6 labor a: labori TV labores v succedant b esse incipiat Tv 9 flnctaatione Y: cogitatione PTv cogitare F: fluctuare PTv 10 anima lapsa] animat ipsa T labsa F 11 sabbatum b 12 peregrinationibus v prima T atholam F 14 quaere septem dies] V tn mi. 16 peccanti Tv: peccati F 20 erit ergo v 28 celebrandam a: celebrando TVe, 24 geneei (i a m. a in ras.) T )

437
ITEM INTER CETERA.

Quia ergo caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. quia uero nec bene operari possumus nisi dono eius adiuti - sicut apostolus dicit: deus enim est, qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate — nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra, quae in hac uita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti. propterea de ipso deo dicitur, quia, cum fecisset omnia opera bona ualde, septimo die requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit. futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat hominibus. sicut enim, cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur, ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.

ITEM INTER CETERA.

Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi quod de sabbato positum est figurate obseruandum praecipitur. quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies - de qua dictum est in psalmo: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur homines ab ipso domino dicente : uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere [*]( 2 Rom. 5, 5 6 Philipp. 2, 13 11 Gen. 1, 31 et 2, 2 23 Pa. 46, 11 25 Matth. 11, 28 aq. ) [*]( 1 item inter cetera] om. PTv 7 aobia TV: nobis v 14 ipse dicitur-requiesci (in requiescimus) T* m spatio uacuo 16 quod.onante (d rCII.) T 18 item iqter cetera] om. Tv 19 decem M2Tv : dtm V idem if1 00 sabbata F1 sabbatam MY\' 22 celebrandam Tr: celebrandũ V suscipimus 0 28 de qua a: denique Ubri 26 aoa requieecere faciam F: uos reficiam Tv refioiam aos P_ )

438
faciam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris - cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione abseruamus.

ITEM INTEB CETERA.

Vnde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo deo sancta et sola inuenitur et certa.

Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo accepit habere festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus. qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ei corpore, quia nec corruptio. oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui. immortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio — nam et pro octauo psalmus scribitur et octauo die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testementorum significationem dicitur: illis septem et illis octo — [*]( 19 I Cor. 15, 58 24 cf. PB. 6 et 11 26 Eccle. 11, 2 ) [*]( 4 post proprie add. T: sicut praecepta proprie; del. m. 1 sine ulla PT2Vv: singula T\' pręfigurata v 6 item inter eeterft] om. PT., 11 sola V: certe, PTv et oerta V: om. PTv 13 accepit habere Vi habere coepit PTv 17 quia. TV: quia iam v 19 corruftio (c add..m. Z) T 20 isoorruptione Tv 21 immortalitate Tv 28 latere V 24 nam (OWl. et) T psalnvs cribitur MY octauo die Vv. octaua die T 25 ecclesiasten Fv )

439
reseruatam est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat ante requies mortuorum. resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur; ut, postquam facta est talis resurrectio in corpore domini - ut praeiret in capite ecclesiae quod corpus ecclesiae speraret in finem — iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum pascha — ubi ouem occidere et edere iubentur, Cum manifestissime passionem domini figurat — non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum et cum mense nonorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere; ut eundem quoque diem dominus sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat.

Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus.. nunc enim dicitur homini: tolle crucem tuam et sequere me. cruciatur autem caro, cum mortificautur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia., luxuria, auaritia et cetera huius modi, de quibus dicit: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. hinc etiam de ipso dicit: mundus mihi crucifixus est et ego mundo. et alio loco: scientes, inquit, quia uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut euacuaretur corpus peccati, ut ultra non [*]( 18 Matth. 16, 24 21 Rom. 8, 13 24 Gal. 6, 14 25 Rom. 6, 6 ) [*]( 1 tamen (om. et) v 2 ante V: antea Tv 3 mortais TV: mortaia iam v 4 ei TV: illi v 6 finem TV: fine v 9 iubttur v 10 praefigurat Tv 11 cum Vv: eum T 12 tertiae. ebdomadem TV ebdomadam v 13 dominiu Vt domiaos potiusPTv 14 declaratus v aduenerat (erat a m. 2 in rat.) T 21 luxoria T 24 ipso TV: se ipBo v 25 alio (oa It) T 26 uetus Vv: uerus T crucifixus TV :confixus v 27 eoacnetar Tv )

440
seruiamus peccato. quamdiu ergo id agunt opera nostra, ut euacuetur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur, ut interior renouetur de die in diem, tempus est crucis. haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies.

ITEM INTER CETERA.

Et in scripturis quidem ueteribus ad agendum pascha non est praeceptum tempus nisi ex mense nouorum luna XIIII usque ad xxi. ex euangelio tamen, quia manifestum est quo etiam die dominus crucifixus sit et in sepultura fuerit et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia et orbi uniuerso christiano persuasum eo modo pascha celebrari oportere. quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et in ueteribus libris et ex ieiunio Mosi et Heliae, et ex euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit, demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Mosi lex, in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret quod de illo dicit apostolus: testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iacere non cessat ? numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae — [*]( 14 cf. Ex. 34, 28 15 cf. m Reg. 19, 8 cf. Matth. 4, 2 19 Bom. 8, 21 ) [*]( 5 requies est T 6 item inter oetera] OWl. Tv 12 concilia T: concbilia V concilium v 18 sane] om. v 14 et ex Vv- ei T moysi Pv 16 non] om. v dusentire TV- descendere e 17 moysi v 21 quadragenaime T 23 continentia] hqc continentia v 24 blandire v 25 iacere PY: iactaM T iectare v 26 quadraginario Y )

441
sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis — per uniuersum mundum temporaliter annuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis de. liniatur et a quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur. decem autem quater in quadraginta consummatur; quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium, et fiunt quinquaginta, tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et, posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septeni XLVIIII fiunt; et cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus, dies quinquaginta complentur: qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: beati . qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.

Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Mosi digito dei scripta.

Celebratur uerum pascha et interpositis quinquaginta diebus [*]( 22 Pa 83, 5 28 cf. Ex. 19, 1 et 31, 18 ) [*]( 4 diliniatur MV 5 quattuor] quartas v annuis scripsi: annus MITtI anni a 7 consummatur TV: consummantur v 13 pentecostea a: pentecofcten TVtI 17 in] om. T figuram V 19 lignum est v 20 ad] om. T 21 fnturam] om. v 28 iyni v mojsi v )

442
datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis; quia caritas non. quaerit quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est; quos magorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Mosi, sic et hi resistunt neritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem. sed ultra non proficient; dementia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum, qui erat in Mose. nam deficientes dixerunt: digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus immites M superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: digitus dei est hoc.

ITEM INTER CETERA.

Numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est pascha, usque ad diem tertium tertii mensis: inuenies decem et septem primi mensis, xxx secundi, tres tertii; qui fiunt quinquaginta. lex in arca est sanctificatio in corpore domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam sancto spiritu caritas inspiratur. [*]( 4 I Cor. 13, 5 7 II Tim. 3, 8 sq. 14 tet 19) Ex. 8, 19 ) [*]( 7 restiteront ł\': resisterant TV moysi v 10 daementia V dementia enim Tv 18 raose T: moyse v moaen V 14 hic V: hoc Tv 16 immites] immitibus v 17 saperbis v inquietndine] inquietndinem v 18 significaaernnt TV: signaaerant v 19 hoc Vv: hic T 20 item inter cetera] om. Tv 21 quo v: quod TV 22 pascha] om. T\' tertium] del. m. U in V 23 tertii tres v 24 archa vest Vv: et T 25 domini TV: xpi v 26 spiritu sancto v )

443
spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. inde prophetia illa cantata est: exsurge, domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. ubi requies, ibi et sanctificatio. unde none ut amemus et desideremus, pignus accepimus. uocantur autem ad requiem alterius uitae — quo ab ista uita transitur, quod pascha significat — omnes in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario in illis magnis piscibus inuenitur, quos dominus iam post resurrectionem nonam uitam demonstrans a dextera parte leuari Imperauit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. tunc homo quietus et perfectus, purgatus in anima et corpore per eloquia domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus sacramentum mirabile reperitur. nec immerito etiam psalmus xvn in libro Regnorum

solus integer legitur, quia regnum illud significat, ubi aduersarium non habebimus. titulus enim eius est: in die, qua eruit eum dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul. quis enim figuratur in Dauid nisi ille qui uenit secundum carnem ex semine Dauid ? qui utique in corpore suo, quod est ecclesia, adhuc patitur inimicos. unde illi persecutori, quem uooe mactauit et in suum corpus traiciens quodam modo manducauit, sonuit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris ? quando autem eruetur hoc [*]( 1 Io. 7, 89 2 Ps. 131, 8 10 cf. Io. 21,6 et 11 15 PI. 11,7 19 cf. II Reg. 22, 1-51 24 cf. Rom.1,3 27 Act. 9, 4 ) [*]( 2 inde Yv: in die T 6 alterine TV: huius v 10 ternario TV: dllWio v 12 leoara v 14 perfectua et quietus Tv in anima] T1 m ras. 17 sicnt TV: sicut et v - 19 repperitur libri; r prma ex m corr. V libro reynorum V: regnoram libris PTv 26 uoce Vv: nocem T et in suum—manducauit] om. T1 27 trahitiens T1 de caelo Vv: om. T 28 eruitur v )

444
corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa nouissima inimica destruetur mors ? - ad hoc tempus pertinet numerus ille CLHI piscium. nam et ipse numerus decem et septies surgens in trigonum CLIII summam complet. ab uno utique usque ad decem septem surgens medios adde et inuenies; ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt xv; adde vi, fiunt xxi; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt CLIII.

Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et pentecoste. ut XL illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio : roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usque quaque obseruatur; nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.

CXVIIII. ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO AD IANVAHIVM. DE HIS QVI DE PAGINIS EVANQVLICIS SOBTES LEGVNT.

Qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen et ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad uitae huius uanitatem propter aliam uitam loquentia oracula diuina uelle conuertere. [*]( 1 et illa TV: illa v 8 et ipse TV: ipse v 4 summam Vv: sammae T 5 septem V: et septem PTv medios a: medias TV monas v 11 pentecoste a: pentecoeten IT" dies illi T 12 neophitorum TV" 13 primo T: primus V primam v 16 ubique Vv: utique T 17 ut] ont. v 20 eap. CXXVII T CXXXIHI P CXXXV c; num. om. 0 21 item MV :om. OT" qui de MVv: qui T 22 paginis] pagania V1; corr. tn. 2 24 hoe] haec 0 consullenda T 27 diuina TV: diuina illi v )

445
CXX. EX SERMONE AD POPVLVM IN VIGILIIS PASCHAE. QVOD IN GENESI DIES A LVCE COEPERINT ET NVNC A NOCTIBVS* COMPVTENTVR.

Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte uigilemus. quod die tertio resurrexerit a mortuis dominus Christus, nullus ambigit christianus. hac autem nocte hoc factum esse sanctum euangelium contestatur. totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est, non secundum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi — quamquam et illic tenebrae praecesserunt; nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit deus: fiat lux, et facta est lux — sed quia illae tenebrae nondum erant nox; nondum enim praecesserat dies. diuisit quippe dies inter lucem et tenebras, et prius lucem uocauit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque alterum mane commemoratus est dies unus. manifestum est illos dies a luce coepisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. sed posteaquam creatus homo a luce iustitiae ad peccati tenebras declinauit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est, ut nunc dies a noctibus computemus, quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem uenire conamur et domino adiuuante fieri speramus. sic et apostolus dixit: nox praecessit, dies autem appropinquauit; abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus nos arma lucis. dies igitur dominicae [*]( 11 Gen. 1, 2eq. 23 Bom. 13, 12. ) [*](1 cap. CXXVIII T CXXXV P CXXXVI v, num. om. G 3 coeperit MV a MTV: in v 4 compatentor (a ix n carr. m. 2) V 5 car (qnnr P) tanta PTv: curante V qaorante M 6 resnrrezit Tv 8 sanctam MV, secundum Tv diem TV: om. v 9 computari P2Tv: compntare P1 comparari V 10 commerantnr (mo a m. 2) T 11 illic Tv: illi V 18 illae TV: illa et v nondum erant nox] om. v 16 usque V: usque ad Tv 19 eum (e ac c eorr. m. S) T 28 sic TV: sicut v dicit Tv II appropinquabit v )

446

passionis, quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur: ideoque clausus et terminatus est usque ad parasceuen, quam Iudaei etiam cenam puram uocant, ab eius noctis exordio incipiente sabbati obseruatione. deinde sabbati dies a sua nocte incipiens finitus est uespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei, quoniam eum dominus suae resurrectionis gloria consecrauit. illius itaque noctis ad initium diei dominici pertinentis nunc ista sollemnitate memoriam celebramus. illam noctem agimus uigilando, qua dominus resurrexit, et illam uitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoauit, quam sic excitauit a mortuis, ut iam non moriatur nec mors ei ultra dominetur. nam quoniam uenientes ad sepulchrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non inuenerunt responsumque acceperunt ab angelis, quod iam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexerit, cuius extremitas illud diluculum fuit. deinde cui resurgenti paulo diutius uigilando concinimus, praestabit, ut cum illo sine fine uiuendo regnemus. sed etsi forte his horis, quibus nos ducimus istam uigiliam, illius adhuc corpus in sepulchro erat nondumque resurrexerat, nec sic uigilando sumus incongrui, quia ille dermiuit, ut uigilemus, qui est mortuus, ut uiueremus. [*]( o 2 ideque (o a m. 2) T parasceaen a: paraaceue TVv 3 cm* \' nam Y 4 iDCipiente. (■ ras.) T incipientw V obseruatione TVv: obseruationem a 6 dominicę v 7 suae TV: sua v 8 dominicę diei v memoriam,,: memoria TV 12 iochoaait TV: innotuit uit v 13 ultra Vv- ultra non T nam TV: namque v quoniam] om. v 16 acoiperunt F 17 resurrexerit F: resnrreant Tv 80 noe Tv- non MV 21 sic Yv: 81 T)

447
CXXI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH PRIIIO. QVOMODO SECVN- DVM FTGVBAM IONAE TRES DIES ET TRES NOCTES IN PAS- SIONE DOMINI COMPVTENTVB.

Sicut enim fuit Iona in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corda terrae tribus diebus et tribus noctibus. sextae. feriae diei partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est pro toto die, sabbati noctem et diem et noctem dominicam cum eodem die inlucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. quod enim dicuntur decem menses praegnantis, nouem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. et quod se dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus euangelista, alter uero post octo dies dicit, partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc dominus promisit, et partem priorem nouissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intellegas eum qui dixit: post sex dies solos medios commemorasse, qui toti atque integri completi sunt. in Genesi enim a lumine incipit dies et finit ad tenebras ad significandum lap sum hominis; mune autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est de tenebris lucem clarescere, quia a peccatis homo liberatus peruenit ad lucem iustitiae. [*]( 5 Matth. 12,40 14 cf. Matth. 17, 1 sq. 15 cf. Luc. 9, 28 30 ef. Gen. 1, 5sqq. 22 cf. II Cor. 4, 6 ) [*]( 1 cap. CXXVIIII T CXXXVI P CXXXYII v; fttm. om. O 2 primo] primo titulo VII T 5 ionas (s det. T) PT coeti MTVv 6 filius (om. et) Tv 8 pro nocte] om. T 9 sabbato nocte et die TV 18 tota V 14 montem V 19 commerasse v qai V: qui uere Tv 21 ad tenebras TV: in t. v labrom V 23 clarescere F: splendescere PTv appeccatis v 24 ita T seqmtur csp. CXXX de pronidentia dei (cf. cap. 358), cum quo cohaerd cap. 137 )

448
[CVR HIC MALO HOMINI BENE SIT VEL BONO MALE. EX LIBRO DE PROVTDENTIA DEI.

\'Hinc maxime credendum est quod pietas praedicat, manifestum futurum esse iudicium, quia nunc uidemus humanas felicitates et clades indiscrete bonis et malis uelut sine ullo iudicio esse communes, cum dei iustitia, cuius sic eminet in rebus exiguis prouidentia, nullo modo relinquat sine ullo iudicio passim fluitare maiora. quid autem maius est non solum in ista humana uerum etiam in angelica creatura, quam ut mali iusta miseria puniantur, boni uero beatitudine perfruantur? quod ergo nunc malo homini quasi bene est, occulta poena est felicitas falsa. quod autem homini bono male est , non praemium pietati negatur, sed ad maiora praemia patientia pietatis augetur. item quod aliquando et in hac uita malo homini male est, aut emendatio est ant afflictio peccatorum. quando autem bono homini bene est, non est illius supernae patriae certissimum gaudium, sed huius periculosae peregrinationis qualecumque solacium. haec atque huius modi si cogitaret infidelis impietas, in gubernandis et ordinandis rebus humanis diuinam prouidentiam non negaret nec in suis tenebrosis et mortiferis uiribus contra lumen et uitam sapientiae perduraret. illud ergo attendat homo infidelis, quod dicere non potest ab hominibus institutum, ne deum neget rebus humanis ordinem dare, qui docuit apiculas cellas fauorum tam mirabiliter ordinare: ipsi quippe homini quis dedit inordinatis [*]( 1 cap. CXXXYIl P CXXXVni (hJ: deest in MY libro GPv: I sermon. T 5 cltedes T 6 commones P 10 misera (i a m. 2) P bona 01 nero] uera P 12 filicitM P falsa P2: falsa est 0\' (in ras.) v homine P* 13 pietati T: pietatis GPo ad T: om. GPv patientia. (e ras.) P 14 augetur T: augeatur G1P angeantnr G2v 15 homine P1 aut afflictio eet P 16 homini (J\'P: homine (JIT 17 peregrinationes P1 18 si] om. T* 20 dinina v 22 dicere. (t ras.) P 23 ne PT: et ne Gv deum GPv: dum T 24 qui PT: quod Gv docnit PT: docuerit Gv 25 ipse P* ipso G1v homine G1 )

449
rebus offendi et rerum ordine delectari? nonne hoc in suae animae natura inuenit, quam sibi ipse non fecit? nam quare ordine non inuento in rebus humanis deum res humanas gubernare non credit, nisi quia rebus inordinatis ordinatas praeponere naturaliter nouit? ergone homo iudicat ordinationem potius quam perturbationem operibus conuenire diuinis et deus ordinatum iudicium non habet de hominibus uniuersis, qui ordini sensum creauit in singulis? habet plane, habet; non dubitet pietas, etsi non comprehendit infirmitas. opera fabrorum ea nempe laudamus, quae inspicere possumus, mechanicorum autem stupemus et, nisi aperta atque monstrata fuerint, eos impossibilia potuisse miramur. cur ergo de indiciis dei tam temere iudicamus et diuini operis ordinem, ubi non potuerimus uidere, festinamus negare, laudantes prouidentiam creatoris in arborum foliis et eam non putantes esse in rebus humanis, nec potius inuestigabiliter et latenter ordinem rerum humanarum currere credimus, quem uel immensum comprehendere uel occultum inspicere non ualemus? sed rerum diuinitus institutarum ordines manifesti, ex quibus coniciantur occulti, feriunt etiam oculos impiorum.] [*](1 delectare 01 dilectare P* 2 quam Gx: quae PT 5 nonit GlPT: non nouit Gtx iudicet G2v 8 ordini PT: ordine Gv in PT: om. GP1v 9 opera] om. P1 10 faborum (r add. IR. 3) P laademus Gl 11 moechanicorum GPv moe«chaniorum (n ras.) T nisi G\'PТ: au* G* si v 13 temere] timere P1 15 putantes esse PT: putant esse G1P1v 19 rerum GlPT: rebus Gia institutarum PT: instituit ut harum G\'v instititutarum G3 20 imporum P. ) [*]( VIIII. ) 29

450
CXXII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI VICESIMO. QVID IN LIBRO EOCLK- SIASTE SALOMON DE HIS QVAE IN HAC VITA BONIS MALISQVE COMMVNIA SINT DIBPVTARIT.

Nunc quando. non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt, magis inscrutabilia fiunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quamuis ergo nesciamus, quo iudicio deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala, quae uidemus bonis malisque esse communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. cum uero ad illud dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies domini nuncupatur, non solum quaecumque tunc iudicabuntur uerum etiam quaecumque ab initio indicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat iustum esse quod latet.

Nempe Salomon, sapientissimus rex Israhel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur Ecclesiastes et a ludaeis [*]( 1 cap. CXXXVIII P CXXXVIIII v; num. om. GT 2 libro PT: libris QMVv uiceeimo] XX titulo III Tv ecclesiaete* (s ras.) P ecclesiastes QMTVv 3 salamon v his quae] hilq. T 4 sint communia T sunt communia Pv dispntaret Tv post disputarit add. V: hic capitulx CCCXII et post illud istud 5 sunt) om. v 6 nidetnr] uidi v 7 eueniunt) neniunt v bonis] bonas v 9 quo Vv- quod T 10 nirtus est-sap. lumma] add. T* * mg. 13 esse bonis malisque Tv 15 dei Vv: om. T 18 ab initio-quaecumque] om.v 23 fidem Tv : fide V 25 salamon I )

451
quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exoraus est: uanitas uanitantium, dixit ecclesiastes, uanitas uanitantium, omnia. uanitas. quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? et cum hac sententia conecteret cetera, commemorans haerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur, in ea rerum uanitate snb sole illud etiam deplorat quodam modo, quod. cum sit abundantia sapientiae super insipientiam sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita, quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia. dicit etiam illud quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. dixi quoniam hoc quoque uanitas. in hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit, — non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem — in hac ergo uanitate numquid nisi iusto dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? in diebus tamen uanitatis suae [*]( 2 Eccle. 1, 2 sq. 9 cf. Eccle. 2, 13 sq. 16 Eccle. 8, 14 ) [*]( 1 canhone V literarum v 2 uaiHtantiam GlV: aanitatam G2PTv; cf. Aug. Retractt. 17,3 8 aanitantiam GITV: uanitatum GlPv habmndantia v 5 ei TV: om. v conecteret TV: subnecteret v cetera TV: certe v eramnas v 9 habandantia v 10 sint TV: sunt v 12 incamt GVv: occurrat T omnibus TV: in omaibus Qv 13 significat T 19 fao tam TV: facta v dixi GTv: dixit V 21 intimendae T 24 solem TV: om. v ergo TV: om. v 26 aanesoeret TV: euanescere v ) [*]( 29* )
452
interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati et utrum sit expers uerae pietatis an particeps, non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erant et bonis bona et malis mala sine fine mansura. denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quia hoc omne opus deus adducet in iudicium in omni despectu siue bonum siue malum. quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum dei, quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur remanens in similitudine uanitatis. quia omne hoc opus — id est quod ab homine fit in hac uita — sine bonum siue malum deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam, qui contemtibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.