Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

DOMINO SANCTO SEMPERQVE CARISSIMO EVGIPPIO PBESBVTERO PASCASIVS DIACONVS.

Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo.

direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit uniuersitas recensere, breui reserasti compendio, dum beati Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis uitam moresque uerius explicasti et quae per illum diuina uirtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum — nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo — ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. et ideo, quia tu haec quae a me narranda

poscebus elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori uestro studio nostro credimus: siquidem aliter [*]( 1 Epistolam Pascasii om. MV 3 sancto] om. CO semperque] semper G eugepio libri 4 pascasius T: paskasius L paschasius CGN 6 perpendens NT: perpendis CGL 7 contempnis L 8 cotgplatione L 10 acclesia GL 11 prouintias T 14 tradidistis (corr. m. 1) L nesciunt CGNT: nesciunt enim L piorum Bollandus: priorum CGLNT 15 perire N 16 relatio] relaxacio G i7 a] om. C 19 credimus NT: credidi- I mus OGL alter (corr. m. 2) T )

69
audita narramus, aliter experta depromimus. facilius uirtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conuersatione docentium.

Diuinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum feruoris attribuant, quantum puritatis infundant. de qua re apostolicae uocis auctoritas latius innotescens: forma, inquit, estote gregi, et beatus Paulus Timotheo praecipit: forma esto fidelibus. unde idem apostolus iustorum catalogum summa breuitate contexens ab Abel incipiens insignium uirorum pergit narrare uirtutes.

sic et ille fidelissimus Matathias morti gloriosissimae iam propinquans filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celebrius excitati animas suas pro legibus sempiternis Sanctitatis feruore contemnerent. nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, ut aperta fide armatos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemonicas longe lateque diruerent ciuicamque coronam gestis decorati perennibus splendenti patriae prouiderent.

unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio prouideri gaudemus, non quo ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior uita maiorum, sed quod domum magni regis plurimorum uexilla trophaeorum habere conueniat. non enim [*]( 7 I Petro. 5, 3 9 1 Tim. 4, 12 10 cf. Hebr. 11 14 I Mace. 2, 51 sqq. ) [*]( 4 charismatibus CGL carismatibus NT inspiratis G scis] scis (= sanctis) GN 6 quantum feruoris attribuant CGNT: ovn. L 7 de qua re] om. CG uocis] uobis G 10 katalagum Lpr. contexens CGNT: contexens et L 11 insignum T 12 mathathias libri suis filiis G 13 hereditario CL 14 ammirandis NT1 celebrius (cf. I Macc. 2, 51) CGLNT: celerius Sauppe 15 contempnerent G 17 aperta NT: apertissima C GL 19 ciuilicamque(?) T gestis NT: sertis CGL 20 perhennibus N prouidere CG 22 gaudeamus G quo ullis GNT: quod ullis C quod illis L 24 tropheorum CGLNT )

70
uera uirtus excluditur numerositate uirtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.

[*]( 2 post ampliatur add. L: misericordia dei nostri sanctitatem uestram semper tueatur incolumen. EXPIICAT (BXPLlCIT N) EPLA PASCABII (PASCHASN N) DIACOJTC AD BYEIPIYH PRBHM (om. N) DIRECTA. ZKCXPIWT CAPITYLA LIBSI QVI APPELLATOR PARADISVS NT VI- ID IA3T. nrCEPIT VITA TEL OBITTS SCI SEVERHCI CONFESORIS L INCIPIT PRO- LOGYS nr VITAM SCI HILARII (HYLARII G) EPIBOOPI ET CONFESSORIS CG )