Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata priuatus ad illam diuinitus uenisset prouinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum uestigiis inhaerere, quibus sanctae conuersationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis inleoebras retrorsum aspiciendo cuperet, quas uitauerat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat.

memorabat etiam timore domini mortificanda esse incentiua libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per dei gratiam lacrimarum fonte restincta.