Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Magna quoque famulo dei prophetiae gratia praedito in redimendis erat captiuis industria. studiosus etenim insistebat barbarorum dicione uexatos genuinae restituere libertati. interea cuidam cam coniuge liberisque redempto praecepit transuadare Danuuium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum diuina reuelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, uultus eius ac uestis habitum indicaret et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reuersus sibi maturius intimaret.

profectus itaque cuncta, sicut uir dei praedixerat, miratus inuenit. is igitur ab eodem homine, quem repperisse se mirabatur, interrogatus audiuit dicentem: \'putasne possum inuenire hominem, qui me ad uirum dei, cuius ubique fama diffunditur, qua uoluerit mercede perducat? diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando soluar indignus, quod huc usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui\'.

tunc nuntius hominis dei eius se aspectibus praesentauit reliquiasque sanctorum ab eo suscipiens uiro dei detulit. qui debito sanctorum Geruasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio [*]( 1 promittentes MNTV: promittens CGL 3 Magna] *agna dl V 4 remendis M industria] ex industria L studiosus. Etenim GMNTV Studiosius etenim CL 5 ditione MNTV genuine V 6 coniuge] coniunge L 7 transuadare CGMNTV (cf. Bonsch Ital. et Vulg.7 p. 202): transuadere L pr., corr. m. eadem danubium LN 8 quereret GMNV diuinu V pr. 10 habitus CGL 11 forent L (n expunxit m. 2) quidquid G 12 ei] eu N 14 reperisse CLNV 18 martires MV 19 a tali ministerio tandem] om. M 20 hue] nc (= nunc) N 21 necessatate L pr., corr. m. 1 22 presentauit L reliquiasque— detulit M: om. CGLNTV 23 martirum MV )

26
construxerat, collocauit officio sacerdotum. quo loco martyrum congregauit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper reuelatione promeruit, sciens aduersarium saepe subripere sub nomine sanctitatis.

Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata priuatus ad illam diuinitus uenisset prouinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum uestigiis inhaerere, quibus sanctae conuersationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis inleoebras retrorsum aspiciendo cuperet, quas uitauerat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat.

memorabat etiam timore domini mortificanda esse incentiua libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per dei gratiam lacrimarum fonte restincta.