Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

linteaminibus igitur immutatis in loculo multo ante iam tempore praeparato funus includitur, carpente trahentibus equis inpositum mox euehitur cunctis nobiscum prouincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danuuii derelictis per diuersas Italiae regiones uarias suae peregrinationis sortiti sunt sedes. sancti itaque corpusculum ad castellum, nomine Felethem, † Mulsemensis regionis apportatum est.

Per idem tempus multi uariis occupati langoribua et nonnulli ab spiritibus inmundis oppressi medellam diuinae gratiae sine ulla mora senserunt tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus eat. qui dum in oratorio, quo sancti uiri corpusculum super carrum adhuc positum permanebat, alacer peruenisset ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, ilico lingua eius in [*]( 1 terra L humaniter OOMNTY: unanimiter L estimantea CGLMN 2 inuenire CO 3 effluxeraet V repfirimus L 4 immensas CMN 5 quo] qua N 7 mansisset MNTV: permaosisset CGL inlesum MV illteum Lx illesum GGHSN 8 fumus N 9 qquis OLl impositum COLMN uehitar M 10 canctis nobieoum] rasa M M prouintialibus V idem CLMi idem idem G eundem NTV 11 danubii L diuersa M 12 peregrinationes L corr. m. 2 sortiti-regionis] om. M 13 felethem NTV: montem feletem CL montem felentem G mulse mensis regionis (sub mulse mensis nomen regionis Italiae latere uide- tvr) NTV: multis emensis (sis in ras. G) regionibus CGL 15 multi CMNTV: multis OL langoribus occupati M languoribus C ON 16 ab OGMNTV: a L immundis COLUMN medellam TV pr. i medelam COMN medgelam (e la a m. 2) L 17 semserunt V ad id] adit N 19 oratorio LMNTV (cf. Bdnsch It. et Vulg*p. 406): oratorium CG 21 hostio NTV hostio lit mdlacubiculo cubiculo M lingua* T )

65
oratione soluta laudem dixit altissimo.

eumque renersus ad hospitium, quo suscipi consuerat, intarrogatus fuisset; ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse et laudem se deo obtulisse clara uoce respondit. quo loquente pauefacti qui eum nouerant, ad oratorium cum clamore currentes sancto Lucillo presbytero simulque nobis, qui cum illo eramus, ignorantibus quod euenerat, indicarunt. tunc omnes exultantes in gaudio diuinae clementiae gratiarum retulimus actionem.

Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit.