Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fieri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperauit. quibus maeroris suffusione cunctantibus ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate dominum in sanctis eius, omnis spiritus laudet dominum.

sexto itaque iduum ianuariarum die in hoc uersiculo nostris uix respondentibus quieuit in domino, quo sepulto credentes omni modo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia praeteriri non posse locellum ligneum parauerunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio prouenisset, praedictoris imperata complerent.

Fredericus uero beati Seuerini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, uestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. cui sceleri sacrilegium copulans calicem argenteum ceteraque altaris ministeria praecepit auferri.

quae cum imposita essent sacris altaribus nec auderet directus uilicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem, Auitianum nomine, compulit diripere memorata. qui quamuis inuitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter uexatus omnium tremore membrorum daemonio quoque corripitur. is ergo uelociter consilio meliore correxit errata, suscepto namque professionis sanctae proposito in insulae solitudine armis caelestibus [*]( 6 Ps. 150, 1. 6 ) [*]( 3 communiohnis M penitus] protinus M 4 externa] tenta N 5 meroris libri cunctatibus V 8 ianuarii M nostris MNTV: nobis CGL 9 «quieuit L 10 nostri] om. M 11 praeterire CGLN 12 populi prenunciata M predictoris te MV prqdictores Lx, corr. m. 2 13 impera (ta fere euanuit) M 14 ferdfiruchus CGL 17 ceteraque GLM 18 com V 19 di- 2ectus T uilicus NTV: uillicus CGLM 20 extendere manus M auicianum GM 21 deripere Ll precepta L 22 uexatus «omnium (s ras.) L tremore OGLIMNTV: tumore Li1 23 menbrorom LN his LM 24 Cscilio M melire L pr. nanque C )

63
mancipatus militiae commutauit officium.