Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed orate, at quae humanis aspectibus digna sunt aeternae discretionis examine firmentur, quia non, sisut homo uidet, uidet deus. ille siquidem, sicut diuinus sermo denuntiat, omnium corda scrutatur et omnes mentium cogitationes anteuenit. assiduis ergo precibus hoc sperate, ut oculos cordis uestri deus inluminet eosque, sicut optauit [*]( 3 cf. Gen. 49, 1-33 23 Rom. 8, 27 ) [*]( 2 aiebat] agebat TV 8 conditione LTV 4 et propheticae CGMNTV: prophetica L 5 singulos CGL: singulorum MNTV misteriorum GM ministeriorum L, corr. m. 2 archana libri 6 infimi (fi in ras. L) CGL pietate N pro 7 prarogatiuan V 10 abraham TV: habraham LN1 abraam CGM nanque C 11 obdiuit CL obediuit GMN 12 uentu| turus T 13 patriarch M fidem imitamini] C1 in ras. 15 autem] om. M eterna V 17 karitatis LN nincla CG 18 haec] hc autem M 20 eterne V 21 examine] examinatione (ion am. 2 L) CL examinacione G homo uidet MNTV: uidet homo CGL 22 diuinis Npr. 25 illuminet CGLMNT2V )

61
beatus Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscare. quanta, nos circumstent adiumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur. deus enim nester supplicibus appropinquat.

non desit militantibus deo iugis oratio: non pigeat agere paenitentiam, quem. non puduit facinus perpetrare: non dubitetis, luge.e peccantes, si quo modo offensa diuinitas uestrarum lacrimarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum dignatus eat uocare sacrificium. simus igitur corde, humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecauentes ac diuinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis humilitatem uestis, nomen monachi, uocabulum religion», speciem pietatis, si circa obseruantiam mandatorum degeneres inueniamur et reprobi.

mores igitur, fiJLii mm canssimi,, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari etiam hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus uirtutis creditur esse documentum? sed quid uos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu?