Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

at illa: \'cur\' inquit \'nos sic accipis, serue dei?\' cui ipse: contestor ait tuos ego humillimus iam profecturas ad deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. huc usque regnum uestrum auctore domino prosperatum est: iam ex hoc uos uideritis\'. his monitis rex cum coniuge sufficienter instructi ualedicentes ei profecti sunt.

Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis uicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessauerat. \'scitote\' inquit \'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam prouiaciam absque ulla sui captiuitate peruenient.

sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius ego indignus et infimus uos attestatione conuenio: uisitatione uisitabit uos deus: tollite ossa mea hinc uobiscum. quod non mihi, sed uobis est profuturum. haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam nastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant'.

cuius uaticinii ueritafcem euentus rerum praesentium comprobauit. leuari uero suum corpusculum pater sanctissimus, pietatis prouidus, [*]( 17 Gen. 50, 25 ) [*]( 4 cui] cum L pr.\' 5 deum] dominum G M 6 operibus insistatis M auctore L domino] deo L 7 uos CGMNTVi om. L 8 coniuBge L 10 karitatis N 11 sitote V filii M israhel C ilil G ereptos esse CGLNV: ereptos essa T esse ereptos if 12 egypti CGLMN qgipti V cunctos] contos V ferre III MV 13 iusta V 15 prouintiam V mementote] mtote M 16 precepti L patriarch M ego indignus et inflmus uos NTV: II uos ego indignus et infimus CGL ego indignus nos M 17 uitatione T uisitauit (eorr. m. 2) L 18 tollite OGMNTV: et tolletis L ni 21 ostes L estiin antes GGLM se auri M 22 uaticii (corr. m. 2) L 23 comprobanit] demonstrauit M 24 corpuBScfclum G )

58
argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio prouenisset, indiuisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae uinculo permaneret.

Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Seuerinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstrauit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die uigiliarum mearum studia obseruanda migraturus e corpore derelinquo.

ille his sermonibus tremefactus cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret quasi primitus transiturus, adiecit: (hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec domini constitutum humana uoluntate praeteriet).

Praeterea Fredericus a fratre suo, Rugorum rege Feba, ex paucis, quae super ripam Danuuii remanserant, oppidis unum acceperat, Fauianis, iuxta quod sanctus Seuerinus, ut retuli, commanebat. ad quem cum idem Fredericus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: [*]( 1 populis GM 2 prouenisset] prouenit se N acquisierat Ll MN 3 obtentu GMN optSptu V 5 beatus LM 6 corpore] co M hac] om. M significationes V pr. 7 epiphaniorum LN: epyfaniorum T epyphaniorum CGMV se sanctus M 8 prsbiter TV abbati sui GIV retiarum CLNTV reciarum GM 9 sollempnitate L sollennitate G 10 dei famulus M 11 celebranda L ueneranda M sollSpnia LIM sollennia G 13 studi. (0 eras.) V obseruanda V 14 ttpute L 17 preteriet -LMN 18 fredericus MNTV: ferderuohus C GL rege TV 19 feba MNTV: feua CL fua G danfibii t. L \'20 acceperan N fabianis G 21 commanebat GGLlM NTIV: commonebat L\' Tt idem] ille M fredericus] ferdfiruchus GL federuchus C 22 cqpit OGLN cepit M )

59
noueris me\' inquit \'quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaueto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captiuorumque contingas, indignationem dei, quod absit, tali temeritate sensurus\'.

sed Fredericus insperata commonitione perculsus: \'cur\' inquit hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?\' et ille: qualibet inquit \'occasione cellulam meam uolueris laedere, et hie statim probabis et in futuro solues quam non opto uindictam).

tunc Fredericus promittens se Christi famuli monita seruaturum remeauit ad propria. doctor uero dulcissimus non cessabat suos alloqui per monita discipulos dicens: \'confido de gratia domini mei Iesu Christi, quia uobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis, aeternae uitae bona tribuet nec praesentium solacia denegabit\'.