Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui tamen talibus per dei gratiam uirtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: ne putetis mei meriti esse quod cernitis: uestrae est potius salutis exemplum. cesset humana temeritas, elationis supercilium comprimatur. ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo: qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti etimmaculati in conspectu eius. orate immo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum saluatoris dona proficiant.

haec et his similia solebat proferre eum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius uirtutis fundamento munitus tanta diuini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque ecclesiae hostes haeretici reuerentissimis eum officiis honorarent.

[*]( 14 Eph. 1, 4 )[*]( 1 indulserat] intulerat N praecipuQ G praecipue C 3 habundantioribus MTV 4 illaturum N caltiamento T penitus nullo L penitus V 5 medio h/eme L seuiore GL NV torpescitf- (= torpescitur) V 6 ambulare] semper ambulare CG conteptus L pacientiq V 7 imanitate M 8 runowadanubium cod. Vind. 1064 sepe GLM glatiali TV 9 sumministret CGTV 11 meriti* (s rasa) G 12 uestre GV 14 eligimur] o eligimur (q [= quo] add. m. 2) L eligere Mt eligimur (?) M1 15 sancti] sici V inmaculati MV 16 immo] in me L 17 ad condemnatio (L* in ras.) nis cumulum sed ad (add. Ll in mg.) iustific(ationis) L2 in ras. condemnation..is G 18 dona] michi dona CGL profitiant V pr. 19 miro] mino V 20 fundamento T diuini (uini a m. 2 in ras.) T 21 qccte OLIMTV heretici GMNTV )[*]( 2* )
20

Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiori Pannonia uehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. is ergo beatissimum Seuerinum in suis periculis tamquam caeleste consulebat oraculum. ad quem, dum uehementius turbaretur, adueniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum.

tunc ergo a uiro dei hoc responsum praedictus accepit: si nos una catholica fides annecteret, magis me de uitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia. nec aduersitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis uirtutibus innitaris. maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. disce igitur insidias cauere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis\'.

qui dum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captiuasset ex Rugis, uirum dei misit protinus consulendum. qui sanctis eum mandatis, ne [*]( 17 Hier. 17, 5 ) [*]( 1 Krcenrugorum cod. Vind. 1064 flaccitheus L flacetheus N 2 cpit CGL1 TV cepit N inferiore CGL 3 infensos] infestos L 4 is] His N 5 celeste L cqlestq N 6 pricipibus G 7 postulasse] ptulisse N 8 denegatum] delegatum L 9 accipit N 10 annecteret (n prior sup. uers. a m. 2) L adnecteret M me] ime V; om. CG uite V perpetuitate libri: perpetuae (= aeternae) salute uel prosperitate Hartel 11 sollicitus quae nobis est] om. V 13 turbaberis CGNTV: turbaris L turberis M 14 desiderata prosperitate L 15 pretermittas L 21 dum MNTV (cf. Paucker Spicileg. add. lexic. lat. p. 67): cum CGL slsibi V 22 latronum MNTV: latrocinantium barbarorum CGL uirum CGLMNTV (er. Lucif. p. 7, 15 ed. Hartel): ad uirum Sauppe ex codd. rece. 23 misit] om. M protinus] protinus adiit (adiit a m. 2 in ras. 5 litt.) M )

21
praedones sequeretur, domino reuelante praemonuit dicens: si eos secutus fueris, occideris. caue, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improuida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adueniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem).

tunc duo captiuorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus uir Christo sibi reuelante praedixerat. igitur frustratis insidiis aduersantum Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus uitam rebus tranquillissimis terminauit.