Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Maroianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: \'orate, carissimi, quia grauis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio.

tunc monachi quae ab eo dicta sunt protinus adnotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros euaserant, indicantibus, sicut signauerant, approbarunt.

Item uir beatissimus Seuerinus uni ex fratribus, nomine Vrso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio uenturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: imminet tibi corporale periculum, quod dei praesidio parui panis et aquae remediis expiabis\'. quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstrauit.

cui sanctus dei famulus: \'noli\' inquit \'metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen\', statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis euanuit. hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi reuelante praenuntians isdem quibus praeuidebat muneribus et sanabat.,